Q.D.B.V. Dissertatio inauguralis medica de Sagu

발행: 1757년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sed partibus vini oleo sis & natici laginosis, nec non vini

vaporibus, ob salem, quem continent, facilius, quam Vapores aquae aut lactis globos penetrantibus, est adscribenda, Sed ne quid de eis, quae ad examinandum Sago facere videntur, intentatum reliquerim, ejus unciaS duas, vasiretorto im mi Tas, balneo arenae commisi, subiministravi ignem ad summum gradum usque sensim auctum, Obtinui

ita spiritus evidenter acidi,qui sub vaporum alborum specie prodiit, drachmas undecim & olei empyreumatici rubri

scrupulos duos , carbo residuus nigerrimus, spongiosus, splendens, calcinationis ope ad cinere S 3 O granorum poΠ-dus vix aequantes fuit redactus, cineres praeter Vestigiuna salis alcati exhibuerunt nihil, cum aquae Ope elutriarentur. Sub destillatione mire massa intumuit, nec idcirca substantiam tenacem, calore majori agitatam, sum miratus.

Evincit ea, quam descripsi, analysis, in Sago haerere quam, salem acidum, oleum ct terram , sed idem per alia quoque patuit e X perimenta, circa hoc igitur vegetabile etiam parum lucis ignis tortura largitur.

g. XXVI.

Lubuit quoque tentare. quid experiatur Sago in fumno coctum, tentavi id triplici modo, Sago cum aqua in pastam redactum, idem cum fermento miXtum & se mentationi subjectum, ipsum denique cum aequali portione farinae triticeae subactum & fermentatum, in clibano pistorio coxi; prius sub crusta rubente massam tenacem& gravem exhibuit, alterum in panem satis rarum, sapidum, nigri cantem abiit, illi, quod eX hordeo paratur,

simillimum. tertium panem secundo similem sed magis compactum stitit. Id quoque observavi, quod is, qui eXSago erat paratus panis, diutius illam, quam in pantibus recentibus amamus, tenacitatem retinuerit.

42쪽

Usus Sago tandem sunt dicendi, eorum quoidam eX- perientia uberrime probavit, alios prudens ratiocinium evincit, plures adhuc judicio se instituta detegent tentamina. Omnes quos supra citavi Auctores in eo conveniunt, quod Indi Sogo alimenti vice utantur, nec quid obstat, cur de hac ejus qualitate dubitemus; substantias enim farinaceas hominibus nutriendis esse aptissimas, loquuntur non solum grana cerealia, radices, legumina ab antiquissimis temporibus ad cibum recepta , sed nostro aevo quoque eX granis Ma ys, OryZae, radicibus Solani Tuberossi, Ari, Filicis &c. parati , & deficiente annona cum successu comesti panes; male igitur denegaremus Sago, quod omni competere farinae videmus. Cum autem varia farina varium largiatur alimentum , hinc Medici omnino est inquirere, num probum sit illud, quod Sago hominibus largitur, nutrimentum; sed hoc nutrimentum debile & paucum robustis non sussiciens e siue, exinde

colligo, quod totum in aqua solvatur c g. XXIV. , id

quod circa nullum granorum cerealium Observatur, quippe quae semper aliquid tenacis in aqua non solvendum continent, sed vel solius panis grossioris estphalensium exemplo fit evidens, farinas, quo magis sunt viscidae, eo copiosius & magis firmum exhibere nutrimentum; cum igitur Sago prae reliquis farinis minus sit viscida, hinc concludo, inde quoque alimentum parcius & debilius corpus humanum subire. Id ipsum quoque Ruri pili AN probatur experientia λ , qui ex nimio Sago usu tumidum reddi corpus, leucophlegmatiam & hydropem surgere vidit.

Q l. c.

g. XXVIII.

43쪽

9. XXVIII.

Evidens est ex antecedente paragrapho , quod Saguusus sanis atque robustis hominibus minus salutaris sit, nili ipsi alia alimentorum genera , quae firmius praebent nutrimentum, interponuntur; idem autem debilibus sive illis , quorum vires subigendis fortioribus minus pares sunt, cibus evadit omnino saluberrimus. SEAΑ a illud

commendat pro prima infantum nutritione, commendandum omnino, cum alimentum largiatur tenue, tenelliS Optime accommodatum corporibus, nec possideat illud a viribus ventriculi non superandum viscidum, quo triticum gaudet, & quo vitam & sanitatem infantum, quando primae nostrae traduntur curiae, imprudenti consilio, maXimis exponere solemus periculis, Sago cum lacte coctum exhibet pultem, qua quid infantum nutritioni magis aptum sit, ego saltem non video. Sago Ob tenue, quod exhibet, alimentum optime quoque datur illis, quorum solida per morbum debilitata non nisi facillimae digestionis alimenta coquere possunt; rectissime hinc ab Anglis, cum primum in usum tractum fuerit, illis, qui phthisi pulmonum laborant, esit exhibitum, abit enim non solum in roborans alimentum ipsorum per morbum fractis viribus accommodatum, sed optimae quoque medicinae Vice fungitur, cum ea qua pollet viscida indole acrimoniam , quae febrim sustentat & auget, leniat atque demulceat; praeterea quoque ichorem inviscando, ne ulterius malum depascatur pulmones, faciat. C MONNiER b), cur Sago Omnibus reliquis, quibus vitam phthisicorum vulgo sustentare solemus, alimentis sit praeserendum, evincit. Q l. c. T. L. o. Dissert. cit.

44쪽

S. XXIX.

Non dissicile erit illis, qui Medicinae praecepta callent , ex eis quae g. XXVIII recensui rationibus, concludere ; Sago profuturum quoque ad nutritionem omnium eorum , qui febre hectica, ab ulcere in quacunque 'corporis parte h*rente oriunda, laborant ; idem quoque apprime facturum ad eorum vitam sustentandam, qui febribus sive exanthematicis, sive inflammatoriis, sive malignis , sive intermittentibus, a causa in primis viis haerente, surgentibus aegrotant, aut qui largas passi sunt haemorrhagias, aut gravi vulnere icti decumbunt; his omnibus enim vita est sustentanda talibus, quae primae viae facile digerunt, & quae ad secundas delata, istas neque gra-Vant, neque motum humorum intendunt; sed ostendi Sago & digestu facillimum & tenue nutrimentum largiri; ex eo quoque, quod idem omnem obvolvat acrimoniam, calore acidum edat. hinc alcati domet, & tanquam viscidum stricturam vasorum rela Xet, etiam medicatas in dictis morbis eXhibiturum esse Vires, patet.

g. XXX.

Ex eo denique, quod Sago cum humoribus agitatum eos viscidos reddat, patet, quod cum Optimo successii possit adhiberi ad omnes illos morbos, in quibus relaXantia& demulcentia indicantur; non frustraneo igitur adhibebitur successit ad omnes, praeter illo S, quos Cf. antec. dixi morbos, quotiescunque humor acris sive fauces sive pulmones tenet, nec non quando acre in primis viis haerens valetudinem eXcitat. Hinc SALMo ab illud cum successsu ad diarrhaeas adhiberi auctor est; proderit idem porro in renum vitiis quibuscunque , nec non illis, qui rheumatismis aut arthritidi sunt obnoxii. Nec dissicile est evictu, SagoantispasmodicaS quoque, anodynas, refrigerantes

45쪽

tes & alias adhuc postidere vires, quas autem cum quia vis artis nostrae principiis imbutus ex antecedentibus f cile deducere possit, hic non enarrabo. a) I.

Nec ab usu eXterno Sago eXcludendum esse duco, ostendi illi competere, quae omni farinae competere e X-

perientia docuit, nullus igitur dubito illud commendare ad omnes illos morbos, in quibus salutarem farinarum externum usum Medici experti sunt; casibus in quibus hinc Sago conveniat recensendis supersedeo, laboris talis compendium mihi faciunt copiosa, quae prostant Chirurgiae, Therapiae, & Miteriae Medicae compendia, ad eadem liceat ablegare lectores deformis, sub quibus praeterea S, quas g. a . recensui, Sago adhiberi possit, curiosos, quae enim ibi de omnis farinae & maxime hordeaceae adhibendi modis leguntur, Omnino quoque ad Sago queunt applicari.

9 XXXII. Id Sago exemplo Aledici quoque discant, quod male

Omnia nova spernantur medicamenta, quod licet verum sit hodie magna medicamentorum farragine & medicorum memoriam & Pharmacopoeurum tabernas graVari, attamen nova nequaquam debeant despici, lacordem

omnino Medicum arguit, ob plura medicamenta superflua, negligere talia e X periri, quae superflua esse nondum esteXpertus. Semel de vita detectum novum remedii genus, cui par nondum prostat, largissime omnino remuneratur taedia, quae ex tentatis talibus, quae votis non respondent, hausimus. Medici nomine omnino est indignus,qui de omni potius alia re, quam de promovendo ejus, quam e Xercet, artis incremento est sollicitus.

9. XXXII I.

Ex eis quae hactenus de Sago qualitatibus adduxi,

colligi quoque possitim ejus abusus & noxae; monui illud F robusto

46쪽

robusto corpori non sufficiens praebere nutrimentum, qui igitur illo solo loco nutrimenti vellent uti, sese exponerent Omnibu8 morbis, quos a desectu alimenti surgere Pathologi evincunt, & cum Ostenderim porro Sago demulcentes eX serere Vire S, Omnia autem demulcentia solida relaxent, hinc evidens est, ab abusu Sago ilidorum debilitatem, humorum inertiam & Omnes inde sequentes effectus surgere posse. Sed ne ego ultra modum laxem B L. patientiam, & ipsi idem semper ferculum nimis diu exhibendo nauseam creem, de Sogo agere ces . Felix, si faventem hucusque eXpertus fuerim Lectorem, & optimi alimenti & medicamenti desiderium in nostris quoque hominibus excitaverim.

Rans mare, cur paImaS quaeris spernisne medentes 3 Helveta fasciculos quos Tinr Flora dedit Exoticis stomachos dapibus dum pascere curas', Forte fragrans patriae lac TIBI mente cadit; His pulmenta coquus quam multa & sana pararet,

Nec puero in cunis, nec inamoena seni'

Scilicet,. emenso studiorum tramite , s IaIllibata manet florida palma TIBI; Issa sit ergo decor frontis , mercesique laboris et Palma Soli maneat, TE maneatque polit Vovet otilior F amicam D. C. E. BER DOT , M. L. Sc. Montisbe ardeusi.

47쪽

DANIEL ANDRE AS DIE BOLD , Med. Lic. Argo

ascendis Cathedram suminos capturus Honores uoS pronus larga praebet Apollo manu. uo pede coepisti concedent cuncta laborLSic TU A per orbem Fama perennis erit. His demum in titulis felicem ducere vitam. Apprecor ex imo cordis, A 1s I C E , T I Brita hac Nomina dicat gravi Bire No Tui suo et in ultor Amilam, Jos RPHUs UsΑPo, J L C..daurino mugarm.

SEARCH

MENU NAVIGATION