Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

EMBLEMATA.

Labor Amoris domitor.

Omnia parve Fuer Venerisjustissima oles,

Telorum duro cum premis imperio ,

Sola Diana tamen Ἐ6tri mini deficit arcus, Dum sequitursorte ortior ill eras: Otia si tollas, periit sana Libido uuam labor assiduus , duraque ita domat

COMMENTARIUS.

Poetis memoriae proditum est , Cupidinem, quum omnes Deos Deasque sub jugum suum mittat, blandissimam illam vim, quae nobis paulatim per pectora

112쪽

V FLORENTIIS CHOONHo v II concutitur, sentire faciat, in solam tamen Dianam astidius venationibus intentam, nihil posse: Quo figmento homines acutissimi nihil aliud indieare voluerunt quam perpetuis laboribus, vitaeque asperitate, amorem libidinem domari; otio autem,mollitie atque luxu eas animi passiones nutriri. Quare poeta Lucanus Lib. I. inquit, Variam dant otia mentem. Exemplum quaerendi Sardanapalus Rex, quam maximum dabit, qui dum sese otio devovit, usque adeba blanda illa pellice, Libidine victus est, ut inter imbellissimas foeminas neret. Et, rituris Egisthus quarest factus adulter pIn promptu causi e t defidiose erat. Catuli. Otium denique Reges prius, O beatas

Perdidit urbes. Hoc animadvertens Lycurgus, leges tulit, quibus juventutem ab otio ad labores, ad venandum, currendum, natandum, esurienis

dum sitiendum, algendum, aestuandum instigaret Quia Cum semel hac animum coepit mulcere voluptas, Debilibus pennis irritus exit amor, Vel tu enandisudium petrisape recessi Turpiter a Phoebi icta Sorore VenM. Seneca in Octavia; Vis magna mentis blandus atque animi calore orent, juventa gignitur, luxu otio Nutritur, inter lata Fortuna bona, uuem siserere, atque alere dest ira, cadit, Brevique vires perdit exinctus siuas. Post victoriam Cannensem si Hannibal recta petiisset Romam,

Florus poterat in Capitolio prandere , sed frui, quam uti victoria maluit, Campaniam ac Tarentum pergarans, ubi mox&ipse, de exercitus ardor adeo elanguit, ut verissime dictum sit, Capuam Hannibali fuisse Cannas. Siquidem invictum Alpibus, indomitum armis virum, Campania sole, in Baiae fontibus calidis tepentes subegerunt Appium Claudium etiam saepe solitum dic re accepimus, negotium populo Romano melius, quam otium committi, non quod ignoraret quam Jucundus tranquillitatis status esset, sed quod animadverteret,praepotentia imperia, agi

113쪽

E M AE a m A. A. 7tatione rerum, ad Virtutem capessendam excitati, nimia quiete in desidiam resolvi. Et sane negotium nomine horridum, imperii illius mores in suo statu continuit, blandae appellationis quies plurimis vitiis respersit. Quid furores saepius intra moenia, pro . vincias, regna peperit, quam nimias elicitas, nimisque diuturnum otium Asserit hoc Romanis suis Romanus scriptor; Syria primanos Victa corrupit, mox Asiatica Pergameni Regis haereditas. Illae opes atque divitiae a filixere seculi nostri mores, mersamque vitiis suis, quasi sentina, Rempublicam pessiunde dere. Nasica, quibusdam dicentibus, res Romanas in tuto esse, X- tinctis Carthaginensibus , Graecis in servitutem redactis, immo, inquit, nunc demum in summo periculo sumus, postquam nulli supersunt vel quos timeamus , vel revereamurra Sentiens inimicos per occasionem nobis utiles eme, per quos non licet impune secureque esse negligentibus. Uumquis secundis rebus exultat nimis, Fluitque luxu, semper insolita appetens, Hunc illa magna dirafortuna comes Sequitur Libido, non placent suetae dapes, Non tectasani moris, aut vilis cibus. Cur in penates tenues rarivssubit Haec delicata eligens pestis domos ΘCursancta parvis habitat in tectis Venus Mediumque sanos vulgus assectu tenet ΘIdeo scilicet, quia improbum istum amorem, Jc libidinem, per improbum laborem excludit,

Labor virtutem valde juvat. Caeterum talem laborem non requiram, qualem describit Horatius in Lib. Epod.

Nullum a labore me reclinat otium, Vrget diem nox, ct dies noctem, neque est Levare tentaspiritus praecordia:

Scimus illud Ovidii verissimum esse , Cernis ut in duris ct quid bovormii 3' arvis r.esb.

Fortia taurorum corpora frangat opus,

oua nunquam vacuosolitas cessare novali, Fructibus astiduis lassa senescit humus, Occidet,

114쪽

oecidet, ad Circis quis certamina semper Non intermisiis cursibus ibit equus, Firmasit illa licet, solνetur in equore navis, uua nunquam liquidis cca carebit aquis. Me quoque debilitatseries immensi laborum, Ante meum tempus cogor o essesenex. ocia corpus alunt, animus quoque pascitur istis,

Immodicus contra carpit utrumque labor.

Atque haec de moderato otio dicta sint, quo usi sunt etiam viri illi praestantissimi Scipio, Sc Laestus , qui rerum publicarum cura dei essi, conchas imbelicos, ad Cajetam lucrinum legere,&ad omnem animi remissilonem, lud timque descendere consueverunt. Idque bene : Non enim in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad jocos revocanda. Cum pueris Socrates Seneca lo ludere non erubescebat: Cato vino laxabat animum, curis pu- quis Anii blicis fatigatum. Ut fertilibus agris non est imperandum ; cito enim exhauriet illos nunquam intermisi a foecunditas sita animorum impetus, assiduus labor franget vires recipient paulum re solutii remissi Nascitur ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, languor. Legum conditores festos instituerunt dies , ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tanquam necessiarium laboribus interponentes temperamentum. LycurguS,quanquam alioqui severis rationibus institueret cives suos,

tamen liberales lusus, uocos, non solum illis permisit,sed etiam praecepit. Instituit enim exercitamenti genus, quod λ Mappellabat, ad quod conveniebant seniores, jam a publicis functionibus emeriti, lepidis dictis, liberalibusque ocis tempus transmittentes, sed quae vel ad honesti laudem,vel ad vitiorum vituperationem conducerent. Quinin signum collocavit, λαν Deo, id est Risui: Quod utilissimum judicaret modestis facetiis animorum vigorem recreari,&ad honestos labores alacres reddi; quandoquidem in rebus humanis Uuod caret alterna requie durabile non est. Vere ille olim dixit; egetaerac strenuae mentes, quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Quamobrem Pythagoras animum cithara excitare solebat, ubi evigilassiet quo scilicci esset adiunctiones obeundas, ac diuturna munia expeditior; δc quum somnum peteret rursus testudine mentem leniebat, quo

115쪽

EMBLEMATA. 99qub affectus redderet sedatiores Dicebat Socrates, otium possisessionum omnium optimum esse otium autem sensit, non ignaviam, sed a tumultuosis negotiis, d cupiditatibus, animi tran quillitatem vitiantibus remissionem Scipio etiam dicere solebat, se nunquam minus Otiosum, quam quum esset otiosus , nunquam minus solum, quam quem esset solus Innuens secum animo

semper plurima loqui solitum. Hoc est apte otio solitudine uti,

hoc est otio multorum incere negotia. Contra it prudenter

Ennius inquit

otio qui nescit uti, plas negotii habet, Ouam quum est negotium in negotio: Nam cui quid agat institutum, nullo negotio Id agit, studet ibi mentemque animumque deIectassuum otioso initio animus nescit quid petit, Hoc idem est,neque domi nos aeque militiasiumus, Imus huc, hinc illuc cum illuc ventum est, ire illuc libet, Incerte errat animus aterpropter pilamaiyitur.

116쪽

Impotens malitia.

Tempore brumalis calcibus urseris anguem,

Non nocet, at mens Vt prona nocere tamen ἰ

Si multos ideas homines tati indole, qui non Sunt aninio. sed rii deficiente, boni.

COMMENTARIUS.

SExpontes hyberno tempore velut mortui sunt; ita ut, si

premantur, immoti jaceant. Non autem desunt illis venena, sed torpent. Narrant Porphyrium Serpentem , Venenum quidem habere, sed quoniam edentulus est, sibi tantum habere : Ita quidem homines mala quidem meditantur, canimo volvunt, sed quia desunt facultates , non nocent, eas

autem

117쪽

EMBLEMATA IOIautem adepti, omne virus suum evomunt. In hanc sententiam sic rhia. i. Seneca Multorum quia imbecilli sunt, latent vitia, non minus ausura quum illis viros suae placuerint, quam illa, quae jam foe-licitas aperuit. t. paulo post Multorum crudelitas, ambitio,&luxuria, ne paria pessimis audeat, Fortunae favore destituitur :Eadem velle eos cognosces, da posse quantum volunt. Sapienter

itaque unusquisque sibi ab illis cavebit, ut eorum insidias evitando laudendi materiam eis eripiat. Hoc pacto fiet, ut ipsa malitia maximam partem veneni sui absorptura , cit basiliscus vitrum speculatus, virus siuum in se retortura sit. Gloria

118쪽

Gloria post obitum major.

Saepe comes radios per Solis euntibus umbra est, Haec etiam nostrae dux aliquando viae: Gloria viventes etiamflectatur, at illa Major ab exequiissemper in ora Penit.

COMMENTARIUS.

SEnec Philosophus in Epistolis suis inquit Gloria umbra virtutis est, etiam invitos comitabitur Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur; ita Gloria aliquando ante nos est, visendamque se praebet, aliquando in adverso est, majorque quo serior, ubi invidia secessit.

119쪽

eessit. Quamdiu videbatur fureremo mocritus 3 Vix recepit Socratem fama. Quamdiu Catonem civitas ignoraVit, respuit, nec intellexit nisi cum perdidit Enimvero sic sunt homines, praesentia invidia, prarierita veneratione prosequuntur. Quod MLyricus asserit, Virtutem incolumem odimin, Sublatam ex oculis quaerimus invidi. Vivos interdum Fortuna, cepe invidia fati fatigat, ubi animana Clastro. turae cessit, demptis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit.

- Γ iram qui contudit Hydram lararius.

Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremosne domari dum scilicet igni Graecanico coelum assequeretur. Ita certe est, Lippus Livor longinqua non aspicit, praesentia oblique intuetur;

-- Nos nostraque lividus odit, ,-- Et nisi qui terris summota,suisque

Temporibus defuncta videt, fastidit Odit eique tantum homines magni sunt ut Poeta loquitur propter

mille annos. Attamen viros illos illustres ,rac in exemplum natos, ab heroico suo proposito movere non debet, sed potius ολωποδα, id est toto pede, adversus illum standum est; ne tanquam Scarabaei umbra ut est in Adagio nos terreat parum attento S. Sciat quilibet, nullum recte factum in hac vita praemio carere, cujus sapientibus placet vel uberrimus fructus est, fecisse, desin silentio meminisse Quia

--Virtus pretium sbi,solaque late Claad. Fortunasiecura nitet necfascibus ullis Erigitur, plausure petit clarescere vulgi, Nil opis externa cupiens, nil indiga laudis, Dipitiis animosa suis, immotaque cunctis Casibus, ex alta mortalia despicit arce. Mima illa apud Horatium, contempto multitudinis contemptu, satis habebat equitem sibi plaudere. Et alte ac generose ille exclamat Satis mihi pauci lectores, satis est unus , satis nullus. Volebat hic cordat illimus vir, gloriam sequi, non appeti nec, si casa aliquo non sequeretur , idcirco quod gloriam meruerat,

minus

120쪽

Iog. OR EN H o misi ii minus pulchrum ducebat, suo scilicet sibi placens theatro. Omnibu nimirum ad multa annorum millia respiciendum est, etiamsi cunctis tecum viventibus silentium livor indixerit, venient tamen, qui sine offensa, sine gratia judicent. In

SEARCH

MENU NAVIGATION