Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Civilis discordia hostis victoria.

Praeda dilos interfuit olim selendida Sturnos,

Hanc erat auxilio nactus uterque seo, Di idere hanc tentant, oritur discordia Praeceps, quae Ocios trahit ad bella gerenda animos; Mithrim haec flectans trepidantibus advolat alis, Cumque sua praeda Picis utrumque rapit:

Scilicet est hosti facilis ictoria, quando Discordes populi ci ica bella operit.

222쪽

COMMENTARIUS.

N hoc Emblemate oculis subjicitur, quam noxia, quamque pestifera res sit, civilis discordia, quae nisi in herba oppri

matur, necessario aut interitus consequitur, aut mutatio rerum . Haec enim est quae omnes ficiles reddit occupantibus,

meliorum incuriosos. Omnia denique bellis civilibus misera sunt, sed nihil misellusqtiam ipsa victoria Proinde bene Ho

Ille nefarius, ct De gente tribuque 1mbi esto, Qui ciνile cupit ferum 9 execrabile bellum

Tacitus. Vere execrabile, quia nihil hostibus praestare majus Fortuna potest, quam adversariorum discordiam , atque inter eos dis. cordiarum serere causas fa entis est ducis. Nulla enim quamvis minima natio, potest ab adversariis suis perdeleri, nisi proia vegetius priis simultatibus sese ipsa consumpserit. Quia, ut Sallustius in quir Concordia res parvae crescunt, di ordia maximae dilabuntur. Voluit scilicet hoc istud Apophthegma Scituri, qui quum, relictis maribus filiis octoginta, diem esset ob turus, agittarum fascem cuique obtendens, ut illum confrin ere jubebat, id autem 1ngulis se posse negantibus, ple singulatim eductas facilli me confregit Docens illos ubi una esse perseverarent, firmos ac potentes fore: Imbecillos ver b, si separentve ac dissideant. Sciebat hoc etiam Micipsa moriens, qui ita apud Sallustiurn ad filios loquitur; Regnum vobis trado firmum, si boni eritis, si mata

li, imbecillum; certus nimirum adversiis consentientes nec re

gem quemquam satis validum, nec Tyrannum fore Lepide olim, Pytho R laetor Byzantius, quum esset supra modum obeso corpore, prodissetque in concionem suasurus concordiam Byzantiis, statim populi risus obortus cst ex ipso corporis habiti Atille ridetis inquit Cives Θ cum tale corpus habeam, uxorem habeo multo me obesiorem,& tamen concordes quodvis grabatum capit ambos, discordes ne tota quidem domus . Lapides

quidam insuli Cycladiacae cteste Plinio integri supernatant, fracti concidunt in fundum sic omne quod est, tam diu a ne atque subsistit, quam est unum, sed interit atque solvitur, quando

223쪽

Repub sua quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate Urbi Romanae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos, ita desessos atque exsangues regi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, movere aut contundere queant hoc imperium. Illud autem

postea evenit , Romani enim crebris victoriis, hoste superato inquieti, dc bellorum amantes, inter sese bellum gerere, ab hoste in sua viscera ferrum convertere coeperunt, ita, dum militiae arma cessant, domi turbae nascuntur ubi publicus hostis deest, cives cum civibus, duces cum ducibus, domestica urgia, discordias ac simultatcs exercent; ut iante Carthagine , imperii aemula, Romani foetices , deleta iter fuerint, lorica illis scelicior quam toga, campus securior quam thalamus, tuba quam tibia, Sol quam umbra exstiterit optabilior. Huc allusit Vates ille,

Nunc patimn longae pacis mala, serior hostis

Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. Statim enim non gradu sed praecipiti cursu a Virtute descitum, ad velli Patere. vitia transcursum , vetus disciplina deserta, nova inducta, in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis ad otium conversa civitas. Quodne nobis eveniat γουνοια κειetus; Praesertim otioso hocce tempore, quod plerumque civilium furorum fons origo. Praeterea Ius magna ruunt latis hunc Numiva' bim Lueanus. Crescendi posuere modum

Sed Deus, in cujus manu omnium corda sunt, uti voveo, avertet, dabitque ut ancipitis Fortuna temporis, matura virtute

corrigatur,in divulsi prius animi paulatim coalescant. Refert Plinius Serpentii Vulpi naturales inimicitias esse, ob eas

quotidie congredi, ast ubi aquila communis hostis adventat, ini micitiis depositis conjuncta vi resistunt Horum animalium. iexemplo simultates Modia inter finitimos deponantur, ac -- Coeant in foedera dextra sua licet, ast armis concurravi arma cavete;

ne hostis inter sese digladiantes ex insidiis opprimat. Etenim cui bono haec civilis discordia, nisi ut testa teli ut est in Adagio

collidaturi Mutua defensio tutissima est. In

224쪽

De*orat excussa glandes, nec susticit undeue sibi proveniant pigra propago Suum:

Percipiunt homines fluminorum munera Divum, Vix tamen his grates ore decente canunt.

COMMENTARIUS.

Uanta sit Dei munificentia in humanum genus, ex eo

potissimum apparet, quod, quaecunque mundi ambitus complectitur, homini, tanquam Regi , subjecerit regenda, utenda, fruenda; id solummodo δε--ου exspectans, ut quemadmodum nobis omnia parent, sic illi tanquam superiori identidem pareamus, meritasque pro tot ac tantis beneli

225쪽

beneficiis gratias agamus. Attamen quam recalcitrosiri ingrati adversiis tam munificum patrem filii sumus, dum divinis donis. tanquam nostro jure nobis debitis, ita abutimur immemores a quo auctore nobis illa proficiscantur. Non secus ac Sues, quae excussas e quercubus glandes quidem devorant, sed ne quidem ad illam arborem, fructus illius procreatricem, suspiciunt. Dicebat olim Themistocles se platanis esse similem, subquarum umbram accurrunt homines afflicti tempestate, easdem,simul ac rediit serenitas,amputant,vellunt, convitiisque petunt. Idem de Deo quis apposite dicat Etenim si qua gravis necessitas presserit, tunc Dei recordamur, si belli terror infremuerit, si morborum pestifera vis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegarit, si tempςstas, si grando ingruat, ad Deum confugitur,a

Deo petitur auxilium. Si quis in mari Venti viente jactatur, Laa lib. 1. hunc invocat, si ad extremam medicandi necessitatem deductus Livin. Inst. victum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, per ejus unicum atque divinum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. Nunquam denique homines Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt. Postquam metus deseruit, pericula recesserunt, Deo,quem ante in sua necessitate imploraverant, ne verbo quideri gratias agunt. Ita ut verum sit illud Comici, μετα τά δοcta πιππι γηρορσκ χικυς, id est, post dationem celerrime senescit gratia. Cum tamen bruta,&omnis rationis expertia animalia aliud nos doceant. Canis herosio offam ei objicienti, quam adblanditurῖquam amico latratu, motuque caudae se gratum exhibetλAves longo usu edoctie avolant, & ad herum suum revolant, agnoscunt eum, nec se agremio illius movent,sed circumsilientes modo huc,modo illuc, ad solum dominum usque pipitant. Ferocissima denique animalium usu cicuria, bene merentibus aliquod grati animi τυροηργον deferunt. Solus autem homo cui Ratio infusa, adversus Deum, proximum ingratus existit. Quod animadvertentes Legislatores, homines veram, non simulatam Philosophiam profitentes, jura condiderunt,quibus ad αν μυ teneremur. Patet hoc

in L. Si remunerandi. f. Mandati L. Sed & si is de Petit hae redit. Et secundum Pindarum ;

226쪽

ε ιχομένους etiνε', id est Deorum mandatis Ixione majunt haec mortalibus dicere dum

in alta rota circum quaque volutatur; oportere mortales benefactorem placidis remunerationibus excipientes, debitam gra-Sen.deae tiam ei persolvere Statuarii etiam veterestres Gratias exprimere soliti sunt; Sorores manibus implexis, ridentes, juvenes, virgines, soluta ac pellucida veste: Quod interpretantur, unam esse,quae det beneficium, altera uae accipiat, tertiam quae reddat Consertis manibus finguntur, ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntes, nihilominus ad dantem revertitur, totius speciem perdit, si usquam interruptus est: pulcherrimus si coharui, vices servavit. Ideo ridentes; quia promerentium vultus hilares sunt. Juvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere. Virgines , quia incorrupta sunt benefacta, Asincera, omnibus sancta, in quibus nihil esse alligati decet, ne castricti Solutis itaque tunicis utuntur pellucidis autem, quia beneficia conspici volunt. Haec ille Epicuri sententiam mantissae loco addo Non modo pulchrius est beneficio afficere, quam affici, verum etiam jucundius, Nam nulla res perinde parit gaudium, ut beneficentia.

Pestis

227쪽

EMBLEMATA.

Pestis regni Rex, sine prudentia.

'natus charo Polyphemus lumine, nullo Conplio errantes actat ubisue manus Haud aliter Reges, ratio quos nullagubernat, Omnia per merso turbinesemper agunt.

COMMENTARI LII.

CVm omnibus magistratum obeuntibus Reipubi in

servientibus necessaria sit prudentia , tum in nullo magis, quam in Rege requiritur, utpote quo neminem plura, vel meliora scire oportet, quia ejus doctrina o

mnibus subditis prodesse debet. Qualis Homericus ille Cyclops alnisso oculo, talis rex cui abest lumen illud animi. Nemo navim Ddri di-

228쪽

3I FLORENTI SCHOONHo VII dirigat absque serro, quod affricuit Siderites: sic nemo regnum Ciς x0 sim mente, quam afflavit illa Diva Prudentia. Non viribus corporis, sed animi, res magnae geruntur Synesius Libro de regno administrando , ad Arcadium vel Theodosium juniorem laripto negat in viribus solis positam scelicitatem Pi incipis,sed ab

lolutam eam praedicat,quae potentiam prudentiae consociat,quae res conjunctie robur inexpugnabile conciliant disjunctae invalia dumi inutile. Horat.

Vis conflii expers mola ruitsua; Illud est vinculum per quod Respub cohaeret, illud spiritus ille vitalis,quem tot millia trahunt,nihil ipsa per se futura,nisi onus wpiaeda, si mens illa imperii subtrahatur. Porro quanquam

esse possit

φος me ινν' et σοφωνί καα, id est, xvxip Rex sapiens sapientium commercio, lassium ere in partem cu- rarum alios piamen miserum tale regnum judico, quod aliena

mente administratur. Quia saepissime videmus eos esse Regum animos, ut quanquam inquit, tamen flecti nolint. Dicet hoc Medea ἰseneca. Disscile quam sit animum ab ira ectere Iam concitatum, quamque regale hocputet, Sceptrissuperbas quisquis admovit manus, Uua cepit ire, regia didici mea.

Et in Hippolyto,

Nec mesugit, quam durus ieri insolens ad recta flecti regius nolit tumor. Hinc illa regni confusio, festis,quae ideo gravior, ut quae a capite ut medicorunti filii de morbis loquuntur diffunditur. Dum

Palinurus dormit in mare praecipitatur, ipsaque navis, sinerectore, a fluctibus propemodum absorbetur Sic in hac hominum navi innumerae animae in occasum trahuntur, nisi publicus ille Palinurus evigilet. Bene itaque cum Xenophonte precabimur ut sint ποἶ οἰία πλεως οφθαλμοι, πολλα, , id est, multi regis oculi Multa aures. Cura

229쪽

EMBLEMATA III

Cura animi imprimis gerenda.

En quantostudio rudes calesios Vrse perpoliat, decentiorem Donec imprimat, ingeratqueformam Mortales merit Prubere di cant, 0sti, ne lecto Ariminitore pulchri In natu , mod sunt lutiparentes.

COMMENTARIUS.

Rus Apollo in sacris suis Sculpturis refert, AEgyptios si quando hominem initio quidem informem natum , sed postea formam accipientem,innuere vellent, ursam D d a praeSnaia

230쪽

arvi FLORENTI SCHO NHo VII praegnantem depingere solitos fuisse. Haec namque sanguinem primum condensatum, concretum parit, hunc postea propriis fovens femoribus efformat, linguaque lambens perficit. Hinc Poetarum princeps Virgilius dicere solebat,se Ursino more fingere carmen, cum ut referunt ii qui ejus vitam conscripserunt

plurimos inconditos versus mane effunderet, eosque politos, ad tres quatuorve redigeret. Caeterum ut ad propositum revertamur, ac hac nostraVrsa quantum saepe homines degenerant: dum praestantiss1 mamillam liberorum suorum partem, animum dico, securi incultam relinquunt. Quos homines merito eximius ille Theologus Naziangenus, Luti parentes vocat. Quemadmodum enim ut est in Adagio lutum non fit testamisi tundatur,&rudelignum non est simulacrum, nisi ei forma inducatur: sic homo,non est homo , nisi disciplinis formetur, ratio in eo pro is

moveatur. Horat.

Doctrina sed vim promovet instam. Unumquodque animal foetus suos non solum gignit, atque

educat, verum etiam format ad naturalem suam functionem.

Solus homo hac in parte claudicat Luxui irae, ambitioni, temulentiae assuescere videt natos, latitur; instillatiis verba vix Alexandrinis, ut ille ait, ferenda delitiis, eaque osculo excipit. Interea innocentissima proles parentum culpa labitur,& peccat Parentum dico, qui nolunt liberos suos severa lege proficere, qui sicut omnia, spes quoque suas ambitione donant; deinde cum ad vota properant, nihil praeter malitiam, atque improbitatem inveniunt. Diogenes cum conspiceret aliquando puerum se indecore gerentem, paedagogum illius baculo percussit, dicens, Cur sic instituis Quam multi divites evigiislant, ut habeant egregium canem, ut generosum equum, multos

servos, caeterum ut probum doctum filiis suis paedagogum vix unusac alter curat. Olim quidam cum Astrippo agebat, ut filium suum susciperet erudiendum , cumque Philosophus pro mercede quingentas drachmas posceret, alter deterritus magnitudine pretii, quit, Emerem mancipium iis nummis. At hic, inquit Alistippus, habebis duo. Sentiens eandem pecuniam paraturam ei. Philosophum utilem, talium obsequentem. At quotus. quisque hominum hoc capit Agro excolendo, domui exornandae omnes Fortunas impendunt, in istis autem omnibus nihil est

SEARCH

MENU NAVIGATION