Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

seest, quam serendi impatientia pisces hamo pendentes si se moveant aut quassent magis intricantur, aves visco aut plagis deceptae si se explicare tentent, magis implicantur dc oblinuntur,ciumque Pugnando incula tentant Ovid. Rumpere pugnantes sertius ista tenent. Quibus exemplis monemur, casus nobis a Deo supervenientes, patientcr ferre. Certe,

Durum, sed leviaest patientia,' ra ' :

Quicquid corrigere est nefrs. Ovid in Metam. deri hilemone d Baucide, Paupertatemqueserendo. ufecere Ierem. Virg. Superanda omnis Fortunaserundo est. Seneca: Libenter feras quod necesse est, dolor enim patientia vincitur. Et huic cognatumllud Tragici, Patiens qui is novit famulam In Here. Regemque pati, vult quesuos Celaeo. Variare potest, pepulit vires Pondusique mali, nec servit inops Casius animo qui tulit aquo; Seivit hoc ille Mitio Terentianus, cum Demea quaerit; Placet tibi factum Mitio' Mit. Non, si queam In Adelph.

Mutare nunc quum nequeo aequo animosero.

Ita vita est hominum quasi cum Iudas tesseris, Si illud quod est maxime opus jactu non cadit Illud quod ceciditsorte id arte ut corrigas. Et Giudio apud Plaut in Mostellaria, uuid tu isseri non omnes possunt olere unguenta exotica

Si tu oles, nequesuperior quam herin accumbere, Neque tam facetis quam tu viris ictibus, Tu tibi istos habe turtures, pisices, aves. Sine me assiatofungi Fortunas meis; Tu Fortunatus es, ego mister patiunda sunt. Prudenter ille quid enim aliud est aqualiter se in adversis gere-Val. Max. re, quam saevientem Fortunam, in adjutorium sui, pudore victa,

a con

202쪽

is , FLORENTI SCHOON Ilo vix convertere 'contra, magna est inscitia, adversus stimulum eate iatrare. Vincamus itaque ratione praesentem calamitatem; sciamus s.hεe, deii, que non casu delatam nobis, sed quasi delegatum. Bonus miles in lib.de vita fert vulnera, enumerat cicatrices, uransverberatus telis, mo-hς-xyz p tiens amat eum pro quo cadit. Quisquis autem plorat,&queritur imperata facere, cogitur; Sic mos Ducunt muniessata, nolentes trahunt. Quae autem dementia est. potius trahi, quam dues &hoes cramentum adacti sumus, ferre mortalia, nec perturbari his, quae evitare nostrae potestatis non est. In regno nati sumus Deo parere, vera est libertas. Euripides

in phoenissi. Δει φερειν τατων θεων.

203쪽

Invidia sibi poena.

204쪽

COMMENTARIUS.

DIVinissimus Philosophorum Seneca, in Libro de Tran

quillitate animi, effectum invidiae statuit, displicere sibi. Hoc oritur ab intemperie animi, cupiditatibus

timidis, aut parum prolperis, ubi aut non audent miserrimi homines quantum concupiscunt, aut non consequuntur,& in spem toti prominent, semper instabiles mobilesque. Quod

necessi est accidere pendentibus omni vita pendent, inhonesta se ac dissicilia docent, coguntque, ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus; dolent se prava frustra voluisse. Tunc illos cloenitentia coepti tenet desincipiendi

timor, surrepitque illa luctatio animi , non invenientis exitum ε, quia nec cupiditatibus suis imperare, nec obsequi possunt r& cunctatio vitae parum se explicantis,in inter destituta vota torpentis animi situs. Quae Omnia graviora sunt, ubi odio inste licitatis operosae, ad otium profugerunt, .secreta studia, quae patino potest animus, natura inquietus, parum scilicet in se lolatiorum habens ideoque detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relietum. Hi ne illud est taedium , displicentia sui, dc nusquam residentis animi volutatio,& otii sui tristis atque aegra patientia, utique ubi caulas fateri pudet, tormenta introrsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde moeror marcorque, mille fluctus mentis incertae, quam inchoata habent suspensam, deplorata tristem inde ille affectus otium suum detestantium, querentiumque nihil se habere quod agant, Walienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem inscel. inertia: omnes destrui cupiunt, quia se non

potuerunt provehere: ex hac deinde avertatione alienorum processuum , suorum desperatione, obiralcens Fortunae an iis mus , de coeculoquerens, in angulos se retrahens, icenae incubans suae, dum taedet sui pigetque. Haec ille Quibus eleganter originem causamque depingit invidiae; quae non tam aliis, quam sibi ipsi inimica est. Si enim bene rem excutimus, comperiemus invidiam sibi ignominiam , illi autem cui invidet

gloriam parere; quia dum perpetuo invidos illos oculos, in illum

205쪽

illum conjicit, atque in eum, quid agat, quomodo vivat, inquirit, haec illi honorifica incumbit necessitas, ut omnia dicta factaque sua ad normam recti componat , ne si ab illa vel latum unguem discedat, invidiae gaudendi materiam praebeat. Illi enim 2 sius abest, nisi quem visi movere dolores, osti In

Et videt ingratos, intabescitque videndo Μetam. Succesus hominum, carpitque s carpitur una,

Suppliciumque suum e LEYpedit enim illi neminem videri egregium, quasi aliena virtus exprobratio illius vitiorum sit. Porro demens sit, qui spicula hujus

monstri curet , cum genus ultionis sit, ei, qui invidet, invidiae voluptatem contemnendo eripere Stultus etiam, qui, ut invido placeat, virtutes silas occulat abscondat, Ηοι Ithacu velit, ct magno mercentur Atridae Exercendi sunt oculi Noctuae claram lucem non ferentis, ad honesta vadenti, contemnendus est iste invidorum contemptus. Audi Horatium, dividiam placare para Virtute relictu ξContemnere miser itanda est improba Siren

Demia, aut quis quid ita ebore paraui

Ponendum quo animo.

Eleganter Demetrius dicere solebat, eodem loco sibi esse invidorum Voces, quo Ventre redditos crepitus Quid enim dicebat, mea refert, uisum illi an deorsum sonent. Et certe secundum Senecam nihil stultius cst, homine verba metuente Gemant invidi, hfoeticem linguam bonorum exerceant convi. ης qtio Instent, commo ideant, multo citius frangent dentes, quam impriment. Illustratur virtus nostra per ea ipsa, per quae petitur. Produci enim illi uentata expedit nec ulli magis intelligunt quanta sit, quam qui vires eo us laccssendo senserunt. Duritia silicis nulli magis, quam ferientibus nota est. Praebeamus nos, non aliterquam rupes aliqua, in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt undecunque moti sunt, verberare: nec ideo

aut loco eam movent, aut per tot aetates crebro in cursu suo consumunt Assilite facite impetum, erendo vos vincam. In ea quae firma cinsuperabilia sunt, quicquid incurrit, malo suo vim suam exercet. Iroinde quaerite mollem aliquam cedentemque materiam; in quam tela vestra figantur Sic sic invidiae taedium Aa 3 de νο--

206쪽

devoremus, sciamusque ut flammam primit me micantem mulistus comitatur fumus, qui evanescit jam invalescente: explicante sese flamma, ita res egregias aggredientem, magna premi invidia, eaque tamen eum moveri non debere Nam ut excors sit,

qui adversis vcntis jam diu navigans,in in altum. provectus, otii tranquillitate portum petat sic qui tum negotium relinquit, cum jam dudum cum invidia est luctatus, citra eam imposterum vivere posset ubi scilicet Uus)l. Per parios casio, per tot discrimina rerum Venerit in Latium, sedes ubifata quieto Ostendunt

Latium designo illam excelsam Virtutis AEdem illud Meritis alium, quod stafurentis

Invidia mensiura capit. Hic nobilis ille nosset Athleta ventos ridebitin imbres, major jam omni invidia, quam sui virtute extinxit: Non lecus ac Sol si immineat hominis vertici, aut prorsus tollit umbram, aut minimam reddit. Videte nunc illustres animae, quae cum invidia luctamini, quam praestet esse invidiosum, quam miserabilem. Scivit Astaphium Aneilla apud Plautum, cum inquir, an Trucu Mavelim mihi inimicos invidere, quam me inimicis meis . Nam inridere alii bene elle, tibi male esse, mistria est, sui invident egent, ille quibMinvidetur rem habent. Verissima est vulgata illa sententia, unicam esse miseriam qua camreat invidia. Cui accedit arguta illa Poetae imprecatio.

207쪽

In Sophistas.

ngent udio componis aranea telam Et tamen a cunctisseemitur illud tu. Sic magnas magno promis molimine nugaF,

Dum vigilasstudiis vane Sophista tuis:

OMMENTARIUS.

Pposite Aranearum telis vani Sbphistarum Elenchi, de captionis aequiparantur, licet enim magno labore construantur, nihil aliud tamen sunt quam quisquiliae volantes, venti spolia, de in Origenes imuit, Egyptia- eae ranae, quae tametu assidua ogganiant, oblatrentque praetereuntibus, odiosam illam cantilenam 'ρεκεκεκε κοα κοα ,

208쪽

iterent sine fine tamen nemo commovetur, aut doctior red- Plutarch ditur. Quemadmodum Bonas cornua oneri runt tantum, nulli

avem usui, quia adeo in se sunt reflexa sic illi suam habent Dia

lecticam, qua tamen neminem , quia adeo intorta&intricata est, vincere possunt. Nihilominus tamen illi πιπωγων cpοι, id est, barbae tenus sapientes , adeo nugis istis intenti sunt, ut seneei propζmodum cum Chrysippo prae fame mortantur. Haerent in verbis, istatem totam in adytis Philosophiae terunt, penetralia nunquam vident. Rem illam magnificam Philo phiam ex majestate sua, in magnas angustias detrudunt, vocando eam ad syllabas, quae utinam non prosint tantum, sed maxime nocent. Comminuitur enim, debilitatur generosa

indoles, in istas angustias conjecta Ad haec illi supercilia subia

ducunt, in hoc barbam demittunt, haec tristes docent, tallidi Fugitivis clamoribus non ad calamos , sed ad obliviosas aures semper certant. Risit hos tales olim lepide Demonactes Philosophus, cum enim duos indoctos, inter se disputare videre dc rixari, quorum alter absurda rogaret, alter nihil ad rem responderet Non videtur vobis, inquit, amici, alter horum mulgere hircum , alter ei supponere cribrum Innuens nihil aliud esse sophismata, quam inanes nugas, quas tamen, quod est turpissimum atque ineptissimum, habent difficiles. Atque haec Idem de elenchis. Quorum tamen etiam prospiciendas statuo fallaciam, sed prosipiciendas tantum , ne verba nobis dentur, & ne quid in illis magni secretique boni esse exstimemus. Venio ad veram illam Philosophiam, quam terris exulantem Socrates de

coelo revocare conatus est hanc divinam plane judico. Scimus illam esse matrem omnium artium, donum d inventum Deorum quod ab animo, tanquam ab oculis, caliginem discutit, ut omnia supera, infera, prima, media ultima videremus. Haec est illa quae de moribus quaerit, quae affectus temperat, quae timori, quae spei metam ponit, aut modum. Quaeque ut breviter Se- Idem . etsi necae Verbis dicam humano generi promittit consilium. Divina certe desineffabilis vis, quae utinam, quemadmodum universi mundi facies in conspectum venit, ita tota nobis posset occurrere. Profecto omnes in admirationem sui raperet, relictis his

quae nunc magna, magnorum ignoratione credimus. Hanc auis

209쪽

EMBLEMATA. 19

plerumque vitia se a ciant virtutibus male audire fecit Scilicet ut vinum, quo nihil salubrius, quibusdam venenum est; sic sophistis Philosophia, qua abutuntur. Hinc est qub sanctissimi patres adeo in eam invecti sint. Gregorius Nazianetenus : In Ecclesam, velut quaedam Egypticae pestes, Philosophi irrepsere Tertullianus Philosophi patriarchae haereticorum Ambrosius Antistes;

Phalerata magis,quam vera sapientia, quae aliena quaerit, cum sita nesciat, coeli plagas scrutatur, Deum ignorat, quem solum nosse debebat. Haec illi. Sane primis illis Ecclesiae temporibus,plurimi erant qui Christum assumerent ore, Platonem autem animo non exuerent. Hinc illae Patrum in falsam Philosophiam calumniae. Enimvero Scaenicam illam meretriculam res suas sibi habere voluerunt,in a sacrosancta Theologiae aede pedem referre,ut Siren usque in exitium dulcis, cantare, sive garrire desineret Nobis autem qui Christum profitemur, alia mens sit, navim nostram semia per avertentes ab istis argutiarum salebris, .velificationes nostras ad unum tranquillae mentis portum dirigamus Ad quam nos transfer O aeterna aeterni Patris Sapientia.

Bl Indoctus

210쪽

Itidoctus ipse alios juvo.

Sunt Apini cantare rudes, tamen ossa ministrant

uuae tulis aptissimas

COMMENTARIUS.

Jhil magis commendat divites, quam sic divitias suas in

laudabiles usus expendant, egenos scilicet iis sustentando, aut pauperculos studiosos, qui ad artes illas, quibus humanitas Meruditio paratur, non imbuti, sed a natur ficti videntur, iis fovendo,&adjuvando. Asini, rude illud Iupidum animal, ossa nobis ministrant, ex quibus fistulae confi-

SEARCH

MENU NAVIGATION