Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

EMBLEMATA.

Nihil ignavis votis.

M B L E M A. Is

Rebus in humanis nostrum solamen opemque' ljuvat igna*a sollicitare prece:

Audentes Fortuna juvo conamina vestra fungite, e bo nostrum praesto erit auxilium.

COMMENTA RIMI.

ΡRoverbio celebratum est apud Lacedaemonios Admota

manu Fortunam esse invocandam : Quo significabant sic esse invocandos Deos ut simul & manuum apponamus, nostram addamus operam, alioqui frustra invocari Non enim votis neque supplicationibus muliebribus auxilia Deorum parantur; sed vigilando, agendo, bene consulendo omnia ''

32쪽

, FLORENTII SCHOONΗo v II prospere cedunt. Vbi socordiae atque ignaviae te traddideris nequicquam Deos imploras, irati infestique sunt. Gubernator videns insurgere tempestatem Deorum auxilium petit; nihilo segnius interim clavum moderans' antennam detrahens Miles, invocata ope Divina, armatur Arator ab Hesiodo jubetur Diis Nax. Tyrius sacrificare, deinde aggredi. Nec AEgyptius Colonus solo Nili fretatas flumine semen suum spargit, nisi prius aratro bovem junxerit, sulcum duxerit, multum laborarit. Tum demum flumen vocat, opus suum illi commendat Ita fluvius miscetur cum labore a- Cicero in ricolae, cum labore spes, cum molestia fructus. Quod si autem omnia nobis quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula Divina ut ajunt iuppeditarentur , tam Optimo quisque jure se negotiis omnibus omissis otio daret. Sed Horat. --- Nil me magno Vita labore dedit mortalibus. Et Ovid. in Ignavis precibus fortuna repugnat.

Metam.

. , . Pro pretio labor est, ne sunt immunia tanta,

Lib. . At spe sisfugiet te montibus aurum.

Impendendus homo est, Deus esse ut possit in ipso. Xenophon Qnaecunque bona sunt ac praeclara, eorum nihil sine laboreae stu dio Dii hominibus largiti sunt qua stelicitas inter eos est, noni η sine iis existet, sed eam ad exitum perducet aut hodie, aut noste

Deus. Attalicubi Heliodus: Agmine cum multo facilis se ignavia culpis fert, plana via est aditus levis ejus ad ades: a pirtutis iter udore Dii obvallarunt, Longa quidem pariter, viaque ardua ducit ad ipsum Asteritate graves aditussi a fronte recludit Prima sed levis est superato vertice tandem. Si itaque delectant praemia quae promittuntur, ne deterreant certamina quae jubentur ami ut Plautus inquit

usi e nuce nucleum vult, frangat nucem.

Claud in Epithal. Honorii. Non quuquam fruitur Veris odoribus, Imbtiis latebris nec sipoliat favos, Si fronticapeat, stimeat rubos:

33쪽

D , B AE A. 17 Irmathina rosas, mella tegunt apes. Si Doctrinam amas, dormienti tibi eam Dii non conficiunt, non enim lata ut ait Propertius via ad eam currere datur. Nec flustra Musas antiqui in arduo atque edito monte habitare dixerunt; Laborem enim, sudorem , dc vigilias in earum atrio excubare voluit Deus; hae earum matres sunt, negligentia autem iis noverca est. Si mercuriales artes, hoc est mercaturam , exercere tibi animus est; nequicquam tibi ignavo faculam lucrificam allucebit tam in

Fortuna. .

Nimis homo nihil est, qui piger est, V Vigilare decet hominem qui vult sua tempori conficere ossicia.

Denique si bello inclarescere studes, quernamque coronam mereri non ex plano facili haec gloria petitur, nec segnibus animis sibique indormientibus ad eam a1piratur: Non santibus a bis, Claud. de

Neu pluviis cedes.

Inventis utere cibis, solabere partes AEqualisudore tuas. Si collis iniquus; Primus ini, θινamsi cadere provocat inus; Ne pudeat sumpta quercumstravisse bipenni.

Calcatur pigra palus tuus ante profundum Praetentetsonipes, mios tuprotere curru Haerentes glacιe liquidos ruscinde natatu. Nunc eques in medias equitum te consere turmM, Nunc pedes Vista pediti, tum promptius ibunt socio tum conspicuus gratu que geretur Sub te teste labor.

Cogit scilicet it tos tolerare labores Lucan .lib. P.

Summa ducis virtus, qui nuda fusius arena Excubat, atque omni Fortunam provocat hora. Sunt tamen quidam hoc astro, ut iis ad amplitudinem e gloriam, ClaςIQ. Wad res magnas bene gerendas divinitus adjuncta Fortuna Videatur , quibus venti, tempestatesque obsecundant homines scilicet majore Fortuna quam Sapientia quae quia deest, ad te meritatem saepius invitantur,cum pravo consilio illa propitia ar ridet, quae ita prodesse nonnunquam vult, ut vehementiu DO

ceat. Itaque Caesareum illud probemus Virtute duce, comite

Fortuna.

34쪽

I ii Ambitiosos.

Ecce iatores adverso, Soli nitente, Tramite qui peragrant perficiuntque Pias,

Hic bequitur,fugit illisuam quam sedulus umbram, quisequitur,fugit hunc quifugit,buncsequitur. Gloriasic humiles amplectitur, at sibi qui quis Hanc nimia poscit ambitione fugit.

COMMENTARIVS.

on abs re quidam Ixionis fabulam adversus inanis gloriae sectatores excogitam esse existimant : nam ut ille, pro Iunone , cum nebecula concubuille, atque ita

35쪽

EMBLEMATA. Is

Centauros aliaque monstra procreasse fertur, sic hi gloriam, veluti quandam Viitutis umbram, amplexi, nihil sincerum aut laude constanti dignum , sed adulterina pleraque edunt, homines scilicet ineptissimi, quorum ambitio Vestibulis foribusque potentum Excubat, o pretiis commercia poscit honorum, Quorum vota per fas nefasque ad fasces dessecures quam improbissime festinant quae quidem, jam adeptae, gratae non sunt, si a liquid majus restet, ultra quod se avara cupiditas porrigat, quae

non quos vincat, sed a quibus vincatur aspicit, cuique non tam jucundu in est multos videre post se , quam grave aliquem ante se. Unde usu venit, ut illos vera constansque gloria, tanquam turpissimos sui lenones deserat, aut immoderatus ardor pessum dejiciat, majores alioqui futuros , si minores esse voluissent. Testes mearum sententiarum ambo Gracchi, infelix par fratrum, qui si

civilem dignitatis concupissent modum, quicquid per tumultum, ac seditionem, adipisci conabantur, quietis respublica obtulisset. Etenim ambitiosis hisce ingeniis, alioqui ad imperia gerenda non ineptis, quod aequalibus gloriae causa inviderent, eosque de statu

suo dimovere conarentur, id non exiguo in rebus praeclaro gerendis impedimento fuit, eos enim virtutis suae adversarios reddiderunt quibus adjutoribus uti potuissent. Praeterea id hominibus ingenium est. ut qui improbe eniti, ad honores grassari conan tur, eos deprimant, contra qui nihil sibi vindicant, e infra aliorum aestimationes sese metiuntur, omnia ad sc quantur. Atque haec de aperta ambitione: restat ut dicamus de tacita, quae ideo periculosior, qui: occultius, per majores cuniculos fallit. Haec est quae quemadmodum remige S puppim intuentes, proram tamen ulterius promovent& impellunt sic Duere videtur, quod persequitur vituperare quod quam maxime laudat non secus ac Philoxenus nasi muccum in catinum emungere solitus fuit, quo, reliquis convivis deterritis, ipse solus cibis appositis frueretur. Interea autem haec intime pud sese precatur

--Palchra Laverna orat.

Da mihisullere, da iustum sanctumque videri,

Noctem peccatis is fraudibus obiice nubem. Caeterum gloria ne ab iis quidem , qui contemptum ejus intro-Val. axi-

36쪽

Seneca.

1 FLORANTII cIloo NHo VII ducere conantur, negligitur, quoniam quidem ipsis voluminibus nomina sua diligenter adjiciunt, ut quod professione elevant,

usurpatione memoris consequantur. Quam vanitatem omnium

Philosophorum divinissimus Socrates quam optime derisit Cum enim Antisthenes Cynicus pallium haberet pertusum, idque ob vertens fissiuram omnibus daret inspiciendam , Per fissuram, in quit pallii tui video tuam inanitatem. Adeo nihil simulatio proficit, paucis imponit leviter extrinsecus inducta facies, veritas in omnem partem sui semper eadem est. Tenue est mendacium, perlucet si diligenter inspexeris. Porro nulli non Virtus 3 vivo mortuo retulit gratiam, si modo illam bona fide secutus est , si se non exornavit δ pinxit, sed idem fuit sive ex denunciato videbatur, sive imparatus ac subito Exemplum dabit M. Cato homo virtuti simillimus, d per omnia ingenio Diis quam hominibus propiora qui nunquam recte fecit ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat; qui omnibus humanis vitiis immunis semper Fortunam in sua potestate habuit, quae ipsum in Praetura postponens Strumae Vatinio, optime ab ipso derisa est; non enim Cato repulsam tulit, sed ipsa dignitas eam passa est; Non secus ac Anaxagoras ab Atheniensibus exilio mulctatus,non privabatur Athenis, sed illae illo Roma VHis erat qua tempestate maximus illae patriae liberator Camillus exulabat pulsus ab ingrata urbe Ouicunque Rempub. salvam volunt sunt cives Romani. Uui recte consulat, consulfuat.

Hostem quiferiet mihi erit Carthaginiensis. Virtus repulsenescia sordida,

contaminatissu et honoribus, Nec pumit aut ponit secures, Arbitrio popularis aura. Enimvero non purpura aut aureis virgis, sed utilitate publica adductus, Cato Praeturam petiit, ut amicis propinquisque , omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque esset propius positus : Idque laudabili morum sitorum fiducia, quae quia in animis bonorum de affectu simplici surgit, genus est virtutis. Nec certe caruit heroicus ille conatus, vel, laude vel praemio, etiamsi ei non responderit eventus. Recte enim facto

37쪽

nctorum verus fructus est fecisse, nec ullum virtutum pretium dignum illis, extra ipsas est. Qtiod probe callebat idem Cato,

cordate assirmans, se malle ut homines querantur cur ipsi non esset posita statua, quam statuta esset quaerant Arcus enim Scri inna statuas, aras etiam templaque demolitur ea is, obscurat oblivio, ἴςgnegligit carpitque posteritas contra contemptor ambitionis Scin finitar potestatis domitor ac fraenator animus, ipsa vetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur quam quibus minime necesse est Magnum est non expetere quod mereris, immo majus quam

mereri Paedaretus Lacon cum in numerum trecentorum non es.set allectus,vultu hilari surgens e Senatu discessit, hoc dicho Gratias vobis ago Dii immortales, quod urbi huic tam multos dederitis me meliores. Nimirum vir hic meritorum suorum securus interpres, patriae suae, vel sce Senatu exclusori bene esse gaudebat nec ob id virtus ei dempta gloria amara fuit, quae sequi debet non appeti, nec, si casu aliquo non sequatur; idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est. Socratis gemma haec consigno, qui dicebat expeditaec compendiaria via eos ad gloriam pervenire, qui id agerent, ut quales videri vellent, tales etiam essent: qua quidem praedicatione aperte monebat, ut homines ipsam potius irtutem, quam ipsius umbram consectarentur.

38쪽

Sat cito, si sat bene.

Vt Orbium dipersus in contraria Niseu coercetber, dum motum rota, Sic senectae proaudens cunAlatio CalidosjuPentae frenat an us e regit.

Idcirc) Princeps e stat sibi senes

Ad con utendunt; Iuniores comparet Ad exequendum gusa Prudentum enum.

COMMENTARIUS.

Ecduo boni Status fiat cratiant; Consili uim sis Sed conjuncta; quia putricitatur Cicero, nihil vis valet foris, nisi

39쪽

Ε , m et i A. 23eonsilium sit domi: jhil consilium domi, nisi vis sit foris. Conias lium, secundum omnes Politicos, a senibus, quos quia capite Plaut. insunt candido, sapere oportet petendum est, vis autem a juvenibus, Μ'st*ii uueis integer avi Sanguit adest solidaquesuostant robore vires. Virgil. Fecerunt id Romani; qui semper Senes, quibus corpus annis infirmum, ingenium ver b Sapientia validum erata Reipublicae clavo

admovebant, eosque, a cura, Patres dicebant. Asserit Val. Maximus: Validior aetas imperium Romanum rexit, duplicavit senectus, excellentissimis ornamentis decorata, in altissimo majestatis fastigio fulsit. Et Ovidius in fastis :Magnafuit quondam capitis reverentia cani, Lib. Inquesuo pretio ruga senilis erat. Martis opus juvenes, animosaque bella gerebant,

Et pro Diis aderant inflatione suis. Virib M illa minor, nec habendis utilis armis: Consti Patria spe ferebat opem. Nec nis post annos patuit tunc Curia seros Nomeno aetatu mite Senatus habet. Sciebant autem viri prudentissimi Adolescentum animos plerumque parum providos, eosque molles,4 aetate fluxos, quique haud dissiculter dolis capiantur Iuvenili ardor impetu primo furit: ozi 'Languescit idemsubitὸ nec durat diu.

Contra Senes cunctatores natura sunt quibus cauta consilia, cum T ritu , ratione magis quam foeticia ex casu placeant. His quod olim aptissime de se Mithridates profitebatur Fortuna, multis rebus ere-Sest infr/g.ptis, usum dedit bene suadendi. Horum senectus ut Philto apud

Comicum loquitur Historiam veterem atque antiquam sustinet. Juvenes fidunt Fortunae, tanquam cum ea fidem stare oporteat, Livius lib. eorum calida sunt consilia, qua quidem specie laeta, sed tracstatu' dura eventu aspera sunt. Prudenter Plutarchus, ου γαρ ἐς βουλῆς Φαλ δε ομου - .

Cursus haud est finis idem se conflii,

Quia nihil magni discriminis conssiliis tam inimicum , quam praecipitantia Callidi itaque, non calidi in consilium adhibendi sunt, qui, Quicquid

40쪽

r . FLORENTII SCHOONHo v I et uuicquid est incoctMn, non promunt,

Bone coctum duunt; Hini. in Qui quum cogitarint facere audent,& prius cogitare,quam facera' G re consueverunt Iegimus ducem illum Graeciae Agamemnonem

unum Hestorem decem A)aci similibus praetuli iser Et quidem jure quia unius viri Sapientis consilio fruuntur omnes, fortitudine autem viri fortis pauci. Et apud Homerum Nestor in consiliis praecipuus, bello utilis Darius etiam tot Zopyro sibi exoptat,

quot grana insunt Punico malo. Hi autem fuerunt senes. qui non viribus, aut celeritate corporum res magnas gessere, sed consilio, aut horitate 8 Sapientia, quibus non modo non orbari, sed auis geri etiam senectus solet. vires'. Nec tarda senectus Debilitat vires animi mutatque vigorem. Et Ovid. in Metamorph. Non omnia grandior alas sudefugiamus habet, seris venit usu ab annis. Hinc ea verba Agamemnonis ad Nestorem Iliad. t. senex utinam ut animus in pectoribus amicis, sic tibi genua responderent, visque tibi firma esset Porio quanquam Sapientia canis non ut

aestimanda; plurimi in vestimento hoc Comici merito proferre possint; Spectare nolismnejuvenis qui loquor, Viri sed utrum verba prudentis loquor;

Tamens

Terent. Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit; Ouin res, atra usius, semper aliquid adportet novi, aliquid moneat, ut illa qua re scire credas, nescias, Et quattibi putaris prima, in experiundo repudies. Quia ut alius Comicus inquit; Sapientia aetas condimentum est, sapiens atati cibus.

Et Midias opera opus ctura qui se fictorem probum

Vita esse agenda expetit.

Itaque Plutarchi sententia haec fini : Maxime servatur Civitas, ubi consilia senum, juvenum virorum praecellunt lanciata Miser

SEARCH

MENU NAVIGATION