Emblemata Florentii Schoonhovii ... partim moralia partim etiam civilia. Cum latiori eorundem ejusdem Auctoris interpretatione. Accedunt et alia quaedam poëmatia in alijs poem̈atum suonum libris non contenta

발행: 1648년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Miserrima servitus, servire voluptati.

bessi digit dum carpis fla, columque, Foemineos inter Sardanapale greges ;Ser*u es infamis. quid erii nyer illis illo

siuem premit imperiisseda libido his SCOMMENTARIUS.

HI error hominum animos invasit, ut illos in purpura

dc Diademate fulgentes quibus undique licto popa 'lum circumfusum arcet, quos supra capita hominum, supraque turbam delicatos Lectica suspendit magnos elicesque existimet; quorum tamen superficiariam celicitatem si diligentius introspiciamus non reges, liberos, aut foeti' cesa

42쪽

oet. lib. . ces, sed miserrimos servos esse comperiemus: Ner a. uosmidessedere e Solii culmine Reges Purpura claros nitente Septos tristibus armis:

Detrahat si quis verbis

Uani tegmine cultus Iam idebit intus arctas Dominos ferre catenas.

seneei Nemo quidem illis venientibus resistit; sed nec ipsi ambitioni

crudelitatique resistunt Tunc quum agere visi sunt, aguntur. Quis Tarquinium vitiis affectibusque servientem Regem dicati Ciς in τδ' An Sardanapalus mihi rexerit, cui muliercula imperat cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat quod videtur qui nihil imperanti recusari potest, nihil negare audet Si poscit, dandum est; si vocat, veniendum, si ejicit abeundum; si minatur, extimiscendum est Ego vero istum non servum . sed nequissimum se ivum existimo. Quomodo, aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare Refrenet prius libidines

spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, caetera

que animi labes. Tunc incipiat aliis imperare, cum ipse improbisi simus Dominus dedecori ac turpidini parere desierit. Talem In Threst Regem tibi Tragicus depingit. Rex est qui posuit metus, Et diri mala pecgoris, Γui tuto postus Ioco Infra se videt omnias. Occurritque suo libens Fato, nec queritur mori, Mens regnum bona Uidet, Rex est , qui metuit nihil. Hoc regnum sbi quisque dat. En tibi Regem, non vitiis, non casibus, non morti ipsi subjectum, omne denique gaudium ex Bona sua mente pro mentem. Et annon pulchrius ampliusque hoc regnum; uuams Ubiam remotis Gadibus jungas o uterque Panu. Serpta lini.

43쪽

is licet extremos Iair dominere per Indos, Medus te mollis Arabs te Seres adorent; Si metuis, si prava cupis, si duceris ira ;Servitii patiarejugum, tolerabis iniquas Interius leges tunc omnia jura tenebris, Cum poteris rex esse tui. Proclipior usus D pejora datur, uadetque licentia Lxum, Illecebrisque e spenafavet, tunc vivere caste sterius, cum prompta Venus tunc durius ira Constalitur, cum poena patet. Sed comprime motus,

Nec tibi quid liceat,sed quidfecisse decebit

occurrat.

Non abludit ab hoc illud Senecara, Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, submove vitia Favet etiam Boetius; sui se olet esse potentem, Lib. 3. int.s. Animos domet ille feroces Nec picta libidine colla Faedis submittat habenis, Euenim Iicet Indica tellus Longe tua jura tremiscat, Et serviat ultima Thule;

Tamen atras pellere curas,

Miseraque fugare querelas Non polpe, potentia non est.

44쪽

Dumgravis apricis in collibus Eschylus errat, Concipens cedro carmina digma lini Decidit ex qui rostris Testudo; sacrumque, Heu, miseri Vatis contudit illa caput: scia mens hominum Fati, dum plurima git Saecula, mors ipsas pestat autefores.

COMMENTARIUS.

Arrant ij, qui Historiam Naturalem conscripserunt, Aquilae tantum esse ingenii, ut Testitudinem raptam, ex alto aptum speculata locum,in saxum aliquod demittat,

45쪽

iit 1d eum modum rupta testa carnibus vesci possit, Verum in Eschylo parum aquilinis oculis fuit, quum in hujus albicantem calvariem saxum esse rata, dimissa Testitudinc miserum occiderit, ut vel ob hanc unam causam Optimo jure Poetis omnibus conveniat esse invisam. Hujus autem Eschyli improvisus casus admonet nos fragilitatis Vitae humanae, nostrasque conceptiones inanes esse, utpote quae pusillo temporis spatio saepe franguntur Sccorruunt,ac in ipso cursu ante obruuntur, quam portum conspicere valeant ita ut Verissime cecinerit Tragicus. Gens hominumfertur rapidis obvia fatis Inmerc. fu- Incertam, Argiasique sitro quaerimus umbru seneca alomnis dies, omnis hora vitam nostram carpit, omne denique Lucit. momentum quam nihil simus ostendit maliquo argumento recenti admonet nos fragilitati nostrae oblitos i&aeterna cogitantes, respicere cogit ad mortem. Quod animadvertens Aristoteles, vere nos imbecillitatis exemplum, temporis spolium, Fortunae

lusus,in calamitatis trutinam appellavit. Et ille dixit Hominem esse lutum scite mixtum , Vitam, hae minam unam sanguinis, quam quilibet levis casus rumpit, quaelibet febricula corrumpit. Quid Lucianos in Charonte vitas hominum bullis hujusmodi similes facit, quarum aliae simul ac natae sunt protinus evanescunt aliae paulo diutius durant, omnes brevissimis quibusdam intervallis aliae succedunt aliis Plautus in Pseudolo.

suas herbasolstitialis auulstersui:

Repente exortus sium, repentino occidi. Hue etiam respexit Pindarus, cum dixit, ita , mrisset; σκιας

byαροῦν ωmς i. Quid est aliquis quid est nullus umbrae somnium homo. Et vereri punctum enim est quod vivimus, S ad fhuc puncto minus, sed hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit ' Aliud ex hoc infantia terit, aliud pueritia aliud adolescentia, aliud inclinatio ad senectutem, aliud ipsa senectus. Et sic

Festinat decurrere velox Iuveual.

Flosculus angusta, miseraque brevisima ita

Fortio, dum bibimus, dumserta, unguenta, puellis Poscimus, obrepit non intellecta senectus. Immo δ mors Sed in hoc errore Versamur omneS, ut non pu consui 'temus nisi senes inclinatosque ad eam vergere , quum illis in-

46쪽

Stadi

di FLORENTI SCHOONΗo vi Isentia statim, juventa, omnisque aetas serat. Agunt opus seu nifata, nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet. Nascentes morimar, fm lue ab origine pendet. 7 giςψ Et prima quae vitam dedit hora carpsit. M quum ita sese ha beant quum an ulum sit quod vivimus, quantis tamen illud

circumscriptum est angustiis ξ cxcenta morborum genera quotidie infestant, nec pauciores impetunt casu S, c ruinae, Venena, naufragium, lapsus, fulmen, quid non Ait non falsus

Ouid crastina olyerit aetas Scire nefas homini. Et Lyricorum Princeps, Muid fit futurum nunquam hoministis.

cautum est in horae, navita Bosphorum Poenus perhorrescit, neque ultra Caeca timet aliunde fata:

Miles sagittas ct celarem fugam Parthi, agittas Parthuso Italism Robur, sed imprον alethi

Vii rapuit rapietque gentes. Alium acini granum glutientem, suffocatum accipimus Alium potus cum lacte pilus strangulavit illum Bellantem arma decispiunt. I lunam iis vota reddentem Penatum suorum ruina sepelit. Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit. Si bene calculum ponas ubique mors praesto esti. Et tamen nos hoc animal sumus quod tantos molitur tumultus, cujusque cupiditatibus hic orbis angustus. Cujus rei clarissimum specimen praebuit Alcxander qui Philosopho quodam de pluribus mundis disserente plorasse dicitur, quod unum tantum subegisset, eoque insaniae tandem devenit, ut Deus appellari voluerit Oturgidum putrentis vermis votum i nesciebat scilicet se perma foetidum , saccum stercorum, animal denique esse ἡμεροβιον, cui Vitae mensura dies. Sed quid hoc in Alexandro Monarcha totius universi miramur Cum inter tot Fortunae obsequia parum sobria sit mortalitas In nos descendamus, idem mobis objicii posse comperiemus. Qiranto studio , quantaque contentione mi sedit

homunciones honori lambitioni velificamur 3 quam solliciti in

Petron.

47쪽

IitItulum sepulchri laboramus p quum tamen omn1 mortalium studia mortalitate damnata sint. In quam longinquum cogitationes nostras ordinamus Dignari nullam fidem vitae esse, maximam mori. Providus certe, in posterum prospiciens mihi sit qui collectis sarcinis suis, ex hac vita tanquam hospitio, migrare paratus crastinum securus expectet, quem si Deus concedat, inlacrum tuum deputet. Despe

48쪽

Desperatio audaces reddit.

aolumese, interii, illi Desseratio praeceps,

Per medias caecam concitet iresudes.

Lucano

COMMENTARIUS.

Esi1 me mea sententia Imperatores ducesque i agunt, qui hostes suos ad extremos usque fines persequuntur: Nam quemadmodum elis undique cincta fustibus Fortis virtute coacta Per eos ruit, e scepissime evadit sic hostibus locorum angustijs, Marmatorum multitudine circumventis, ex desperatione crescit audacia, quum spei nihil est, sumit arma formido.

Quod probe intellidens Scipio ; dicebat hostibus viam, qu

49쪽

E , i, L AE A. 3 fugiant, aperiendam esse. Saepe enim qui mortem evadere non potest, ultro pericula sequitur. Eique ut Statius asserit)Viresfiducia lethi Lib. . The- Suggerit. baid.

Ita ut illud Virgilii audiatur;

Moriamur, o in media arma ruamus; Vna salus pictis nullam peraresalutem. Et, ut Seneca in Medea inquit;

sui nil potest potest sperare, desperet nihil.

Valerius Maximus ait Humanae imbecillitatis fortissimum da- Lib. 2. ramentum esse necessitatem De hoc si antea dubitabatur,nostris temporibus ingenti documento, adversus Hispanos, compertum est nulli scilicet populo, ad decus ac libertatem nato, tam degenerem animum esse, ut velit, tam amica as vires ut cogatur permanere in ea vivendi conditione, cujus eum poeniteat. Hinc enim dolor, c indignatio , eruptura tandem in nervos, ubi gravio Iasunt quae patiuntur homines, quam quae ultra formidare queant.

Damin das, quum Philippus irrupisset in Peloponesum quidam ita loqueretur Periculum est ne acerba patiantur Lacedaemonii, nisi Philippo reconcilientur; O semiviri inquit, quid nobis poterit acerbi accidere,qui mortem contemnimus Crotonientium ut ait Justinus centum viginti millia armatorum erant, quum Locrenses paucitatem suam conspicientes nam sola quindecim millia militum habebant omissa spe victoriae in destinatam mortem conspirant, tantusque ardor ex desperatione singulos coepit, ut victores sese putarent, si non inulti morerentur. Hi quum mori honeste quaerunt,victores exstiterunt. Tantum scilicet esse cit mistus timori pudor, spesque desperatione quaesita. Proinde alte sedeat Imperatorum animis, quod Pyrrhus, inter caetera mi litaria praecepta, memoriae prodidit: Non esse pertinaciter instandum hosti fugienti. Sed secundum Guicciardinum , AC inimico quando Polera ander ene, non dorepichiudere a rada, in altu presto, fle-cunditi vulgato proverbio, fabricarii ii ponte sargento.

Quia fortior ultima virtus Lucanus.

Et acerbissimi sunt morsus morientium ferarum. In

50쪽

In statuam Bacchi.

cusserulam Bacchin manibusvrit atquepapaver 'Dic mili cur Peteres haec voluere Patres 'Scilicet ut Pino plenus, de corporasomno,

Postridie paeniisse meruisesciat. COMMENTARIUS.

V Eteres illi quorum auctoritas: Sapientia adhaec usque

tempora provecta est; Bacchi statuam ita depingebant, ut ferulam dextra papaver vero sinistra gestaret, innuisentes perferulam,ebriosum poena dignum,per papaVer, nihil ei esse milius somno. Egregium certe commentum Nam quum

Boiis

SEARCH

MENU NAVIGATION