Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

De propagatione eivitatis Romanae.

ligontes: nos quidom hoc tenere debebimus, non de privatis commodis civitatis, sed do iure Suffragii et honorum contentionem omnem suisas. Neque Romae aliam ob causam de civitate sociis danda agitatum est, primum a Fulvio Flacco cos. , tum a C. Graeelio et Livio Druso, qui non pugnabant, ut ulla privata commoda socii obtinerent, quae facile obtinuissent, sed ut et nOVOrum civium ope comitia populi tota ad partes popularium traducerentur et novi 8 sociorum senatoribus in curiam allectis optimatium potentia frangeretur. Sed impediebant eorum actiones veterum senatorum invidiae, qui suos honores vulgari nollent, fortasso etiam plebis cupiditas, quas cum ex candidatorum largitione magna commoda caperet, ne novorum civium multitudine superaretur, timebat, ut simile prorsus tune accidere videamus ac postea imperatore Claudio do Gallis admittendis accidisse cxposuimus. Negeto autem an socii non tam optimam civitatem Romanam quam illud petierint, ut in vetere iure manentes tamen ad gerendos honores suffragiumque rite ferendum pervenirent. Neque enim solent populi facile ad mutandas vetustissimas leges moveri, eum civitate autem Romana etiam privatum sociorum ius, antiquissimi magistratus, tota Prope vita mutabatur, quae multo oerte

illi maluissent retinere et tamen potentiam in republica adipisci. Neque auctores, qui extant, nihil de hac re tradere mirabimur; extant enim et pauci et admodum exiles: quam certo seditiosi in oppido Corfinio constituerunt rempublicam,

in ita videtur esse composita, ut retentis singulorum populorum legibus ac moribus tamen communis gummae reipublicae efficeretur administratio. Veruntamen utut hoc egi, senatus Romanus ubi cedendum esse intellexit, conservatu Vetere consuetudine civitatem Romanam propagare neque quemquam ad senatum comitiaque admittere Etatuit, nisi qui deposito patrio more totus in novam civitatem transisset. Oblata igitur est civitas Romana sociis et quidem eadem ratione, quam supra

in Latinis intelleximus cf. p. 40 et 308), per censum, ut in lege

Iulia nihil suisse suspicemur nisi hoc, censoribus iisve quibus censoria potestas data e88et, liceret quoscunque videretur ex sociis Italicis in civitatem recipere iisque tribum, in qua Sui-Diuiti sed by Gorale

382쪽

De propagatione civitatis Romanae. 371

fragia ferrent, assignare. Ita omnis omnium rerum communio deserebatur. Quamquam divisio quaedam muneris subiti ab senatu adhibita est. Nam honorum ius continuo dabatur, ut protinus novos cives in senatum pervenire atque honores adipisci liceret; suffragiorum ius initio deminuebatur. Qua de re cum viri quidam docti aliter tradere opinarentur Velleium II, l5, aliter Appianum boli. civ. I, 49, partem dissensionis, quae putabatur, rectiore interpretatione sustulit Becher. Antiq.ROm. compend. II, l, l70, debuit totam tollere. Nam Velleius

in octo novas tribus contributos esse ait socios, Appianua scribit δεκατευ ovetες απε*ηναν ἐzερας ρυλὰo, tu αἰς εχεt90zovouvεσχατot, in quibu3 decem novarum tribuum mentionem fieri putabant. Verum δεκαetευεtv non est in decem partes dividere,

sed ita dividere, ut doni sint in singulis partibus, Latino

decuriare, vel latiore saepe significatione, ut certus omnino Eit numerus in singulis partibus, modo ne magnus. Nihil igitur Appianus do numero novarum tribuum refert hoe tantum narrans, divisos esse socios per novas tribus, ac postremos Omnium ad suffragium vocatos. Nec tamen diu socii octo his tribubus continebantur. Nam C. Marius suam potentiam quaerens per veteres quinque et triginta tribus se novos cives distributurum esse promisit ac Cinnae opera, quod promiserat per- secit, ut in Italia in civitatem recipienda eundem Veterem morem, qui in proximis oppidis asciscendis conditus erat, retentum esse videamus. At L. Sulla, postquam rerum potitus est, cum sociorum Italicorum optimam civitatem Romanam, non tantum a popularibus, qui proxime dominati erant, Verum etiam ab optimatibus olim concessam tollere non Posset, quR- tenua tamen licebat, veterem reipublicae formam reducere conatus egi. Etenim ea lege, qua seditiogorum poenas constituit, et singillutim inimicos et civitates, quae arma contra tulerant, complexus nam unam eam legem suisse iudico, non duas

diversas do hominibus et de civitatibus) sanxit, ut qui propter seditionem proscripti atque occisi esgent, eorum liberi bonis privati ius honorum amitterent Vell. II, 29 , i. e. ne ad sen

tortos honores senatumque ipsum admitterentur, deinde ut civitates, quae deliquissent, et agro, qui veteranis datus est,

383쪽

De propagatione civitatia Romanae.

et iure suffragii honorumque spoliarentur, qui autem senatorum filii erant, quoniam senatu elici non poterant, honoribus certe ipsis curulibus prohibebantur. Ac de hominibus quidem proscriptis eorumque liberis punitis et certa sunt testimonia et lacilia ad intelligendum, de civitatum autem poena multa a multis disputata sunt ipsique olim diximus in comment. epigraph. I p. 247. Quorum nos non poenitet, sed hoc nunc addimus, videri eas ad illam iure suffragii et honorum carentem civitatem Romanam esse redactas, qualem ante legem Iuliam quicunque ex Latinis et sociis civitate donati erant, habebant. Ita L. Sulla nec a vetere more Romano, quo nemini invito civitatom adimi licebat, desciscere sibi videbatur et ne quid amplius, quae punita esgent oppida, in republica valerent cavebat. Quamquam lex illa Cornolia non diu conservata est; nam Cicero p. dom. 30, 79 ne tam diu quidem valuisse ait, quam diu Sullani temporis arma valuissent. Quare a M. Lepido cos. anni 79 sociis optimum civitatis ius restitutum esse coniicio, a quo App. I, l07 otiam de agris, qui erepti erant, reddendis actum esse scribit: de quibus cum ageret, alteram illam civitatis ereptionem praetori ro vix potuit, praeSertim quam facile ac sino ullius iniuria rostitui posse videret. Ac conVeniunt Ciceronis verba; nam et quaindiu Sulla vixit, nihil ex eius actis eversum esse constat et in ipso Lepido Sullana

arma plurimum Valuerunt.

Diximus de propagatione civitatis Romanae, quae per quos quasi gradus primum cum Viciniη populis, tum cum Italicis,

denique eum provinciis communicata sit, exposuimus. Eandem rationem ad antiqua roi publicae tempora plebeiorumque cum patriciis certamina transferro liceat; tanta enim fuit moris Romani congiantia, ut, quod semel probatum esset, pertinaciter retineretur Omniaque ab exordio usque ad interitum mire inter se congruerunt. Sed longam baec disputationem requirunt neo

sine multarum aliarum rerum 1 metatione cognosci possunt. Nunc quae supra a nobis suSius explicata Sunt, paucis Complecti placet. Intelleximus igitur civitatis Romanae duas fuisse

tamquam partes, unam privatam, quae cum alia quaedam, tum connubium et commercium complecteretur, alteram Publicam, Dissilirso by Corale

384쪽

Do propagatione civitatis Romanae.

quae iure suffragii et honorum contineretur. Nam duo haec, ut, qui optimum ius suffragii haberet, idem ad honores curules senatumque admitteretur, inter Se coniuncta erant, sed cum extincta libertate populi comitia sublata vel ad inanem speciem redacta essent, periit scilicet ius gus fragii relictumquo egi, quod solum apud seriptores posteriores commemorari videmus ius honorum. Deinde hunc morem Romanorum perpetuum observavimus, ne cui omnino optimum ius Quiritium tribuerent; neminem, qui extra civitatem natus eg8et, dignum iudicabant, qui ad tribus, ad senatum, ad summos reipublicae honores admitteretur. Itaque novi cives in hoc genere simillimi sunt libertinis, qui quod ius in comitiis habuerint, nunc non eXaminabo, sed certe neo ad parem cum ceteris civibus tribuum communionem, nec ad senatum perveniebant. Verum ut libo

tinorum filii ab optimo Quiritium iuro nihil discrepant, ita

eorum, qui in civitatem recepti sunt, posteri ad suffragia atque ad honores rite admitti poterant. Haec lex adeo certa fuit, ut Romani semel tantum bello ac necessitato coacti ab ea desciverint nec cessorint nisi gradu quodam alio civitatis interposito. Iam gradus, per quos civitas Romana per Orbem terrarum totumque imperium propagata est, apparent. Nam primum proximis oppidis, sive ea suos magi Atratus retinebant alve a praefectis Roma missis regebantur, privata civitatis commoda conce88a sunt eXtiteruntque municipia, quae paulatim

ad optimum ius Quiritium pervenerunt; tum ex foedere Latino nata est Latinitas, qua plurimis privata civium iura obtigerunt, eademque liberalissime aliorum populorum Italicorum principibus tributa sunt. Deinceps subito una necessitate marimae Italiae parti cum magna reipublicae perturbatione optimum Quiritium ius expressum addiditque sero dictator Caesar, quicquid intra Alpes eo inruorat. Substitit in his finibus Augusti prudentia, nisi quod vetero more, qui olim in coloniis Romanis condendis observatus erat, Italicis hominibus extra Italiam deductis suum ius servavit. Qua severitate ne provincialium hominum animi ab imperio abalienarentur, imperatorum sapientia cautum egi, ex quibus Caligula Siciliam ot Narbonensem Galliam, Claudius comatam Galliam, Vespasianus Hispa-Disii od by Corale

385쪽

De propagatione civitati Romanae.

niam, ceteri imperatores reliquas provincias ita asciverunt, ut Caracallo, quicquid in toto imperio hominum ingenuorum Eu- pere88et, uno iure complecti facile esset. Absolvimus fore, quod nobis erat propositum, sed adiicienda videbantur esse quaedam, quae si non ad propagationem civitatis Romanae, ad continendum tamen imperium pertinerent, redeundumque simul ad eam, a qua prosecti sumus, imperatoris Claudii orationem, quae Lugduni inventa est. Etenim

demonstratum esse putamus Lugdunenges, eX quo omnino

conditi sunt, optimum civitatis ius habuisse neque ad sos Galliae principum preces, qui civitatem dudum adepti ab imperatore ius honorum peterent, ullo pacto pertinuisse. Quid igitur erat, quod tabula orationem Claudii senatusque consultum, quod ex ea factum est, continens Lugduni potissimum collocaretur 3 Cur haec maxime urbs, in qua memoria bene- fieti ab imperatore accepti celebraretur, electa e8t, non aut Aeduorum aut Lingonum aut alia aliqui, civitas foederata, quas imperatoris liberalitate ornareturi Alii Lugdunum metropolim

fuisso dicunt atque ita apud Ptolem. II, 8, t 7 appellatur) vulgoque in metropolibus edicta ac leges proponi con8uevisae, alii atquo imprimis Alph. Boissi evius in praestantissimo Operedo antiquitatibus Lugdunensibus p. t 35 coniunctionem aliquam intercessisge statuunt inter Orationom Claudii et inter celebro Augusti templum Lugduni constitutum, sed qualis ea coniunctio suerit, minus definiunt. Nos quidem dubitamus, an utruInque quodammodo coniungendum Lugdunumque et quod Gallorum metropolis erat et quod templum Augusti habebat, electum sit, in quo imperatoris oratio aeri incisa publico collocaretur. Nam profecto si metropolium illud tantum suisset proprium, ut Ieges et edicta praesidum in iis proponerentur,

qua de re praeter ceteros copi Ogissime Eg. Spanhemius de usu et praestant. num. I p. 637 disputat, num esset, cur hoc monumentum non apud eos, ad quos pertineret, sed apud Lugdunenses collocandum fuisse videretur 3 Neque enim imperatoris oratio legis aut edicti vicem obtinet; ne senatus consultum quidem, quod eX ea tactum est, ita erat comparatum,

ut quicquam iuberet, scd Gallorum principes, qui ex certis

386쪽

De propagationa eivitatis Romanae.

civitatibus essent, si censum senatorium explerent, Romae honores petere it ust in senatum uilegi permittebat: intercedero tamen oportebat imperatoris, qui censoria potestato esset, iudicium. Longo igitur eius natura ab iis legibus, quae ut in hominum notitiam pervenirent, Per frequentissima oppida proponendae erant, videtur diversa fuisse: beneficii tostandi causa publice est proposita eandemque Ob causam Sconsultum adiectum. Quamquam vereor, no Spanhemius nimis saetio de consuetudine legum in metropolibus proponendarum crediderit: quae si fuisset communis, saepe apud Ictos, saepe in legibus commemorarentur. Nunc bis video metropoles in legibus commemorari, semel Graece in Dig. XXVII, l de excusat.), 2, 1, deinde do eadom re in Theod. Cod. XIII, 3 de medicis) li,

utroque loco ita, ut metropoles intelligantur urbes frequentis

Nimirum Romani postquam libertate extincta provincias, qua8 armis ceperant, pace coercere Statuerunt, iure ae legibus minus eas contineri existimabant ac ne in civitate quidem Romana, quam liberaliter dividere coeperunt, tantam vim eAge putabant, ut fidem earum certo constringeret: assumebant Sacra ac religionem, ut imperii reverentiam cum deorum pietate coniungerent firmissimoque vinculo animos hominum devincirent. Qua in re adiuvabantur cum vetere suo more, qui antiquitus viros bene de republica meritos divinis honoribus consecrarat, quo tunc usi imperatores bonos in deorum numerum retulerunt ac tamquam imperii sui effigies venerabantur, tum Asiaticorum populorum adulatione, qui quoniam reges suos olim divinis honoribus afficere consuerant, postquam RO-manis Parere coeperunt, saepe proconBulibus templa posuerunt statimque Caesarum cultum amplexi sunt. Hinc enim hanc rem manasse paulatimque per totum Orbem terrarum propagatam Esse non modo historia docet, verum etiam Dio LI, 20

testatur, qui ubi de templis divo Iulio Augustoque per Asiam

igitur patria quasi fuit religionis illius, qua paulatim totum

387쪽

De propagatione eivitatis Romanae.

imperium in fide ac reverentia nominis Romani continebatur, illinc omnia, quae ad imperatorum cultum divinum, qualis postea in omnibus provinciis extitit, profecta sunt. Orta ibidem est metropolium ratio, quae tota cum imperatorum sacris videtur esse coniuncta. Non immorabor in vetero metropolis significatione, quae satis nota est, qua etiam Iosephus Antiq. XII, 3, 1 Antiochiam Seleuci Nicatoris aetate Syriae metropolim appellavit: quo tempore quod nomen honoris ac dignitatis Antiochia a rogibus suis aeceperat, retentum esse etiam

sub imperio Romano nummi in libertate imperii percussi Εckhol. D. N. III, 27lὶ ostendunt. Νeque magis huc pertinet, quod ipsa Roma, tamquam caput ac mater totius imperii, nonnunquam sub imperatoribui metropolis appellata est, velut in nummis Nicomedensium. Sed suam atque inde diversam signiscationem habebat haec metropolis ratio, quam totam cum imperatorum cultu divino coniunctam fuisse docet ipsum originis tempus. Nam cum templa divo Iulio primum Augusto imperante condita e8se certum sit, qua de re infra pauca dicemus, eodem tempore Tar8us in nummis vocatur metropolis, sub Norone Ancyra Galatiae vulgatumque id nomen sub Tr iano et Hadriano. Neque enim certe morum honorem metropolis nomine contineri existimabimus. Solebant id imperatores Romnni et tribuere et aliquando adimere vide Spanh. et Echhel. l. l. , velut Tyrum ab Hadriano titulum metropolis accepisse resert Suidus s. v. II αὐλος Tυρtoc. et Septimius Severus Laodicensibus ius motropolis concessit Malal. XII p. 294 ed. Bonn.; Suidas A. v. Seu.; Herod. III, 69), et Elagabalus Tyriis cum irasceretur, cum reliquo iure etiam metropolis nomen

ad Sidonios transtulit Comment. epigraph. I p. 432; Εchhel. III p. 3873. Quaro quod honoris causa imperatores deferrent,

ignominiae causa civitatibus adimerent, in eo cum utique ius aliquod fuisse necesse sit, nullum aliud reperiri poterit quam hoc quod ex imperatorum templis pendebat. Nam eum republica metropolium honorem ac nomen nullo pacto suisse coniunctum ex catalogo metropolium, qui nummorum auctoritate

ab Echhel. IV p. 273 confectus est, planissimo intelligitur. Velut Tarsus iam ab Augusti aetato dicitur metropolis, addito

388쪽

Da propagatione eivitatis Romanae.

nonnunquam Ciliciae nomine; at Ciliciam sub Augusto atque aliquanto post nullum fuisse provinciam in comment. epigraph. II p. 96 demonstravimus. In provincia Asia fuerit sane Augusto imperante una metropolis Pergamus, quae sic etiam in nummis Caracalli appellatur, sed extiterunt postea etiam Ephesus Corp. Inscr. Graec. n. 2990 et saepius), Halicarnassus, Lampsacus, Sardes, in Bithynia Nicomediam nominat Dio LI, 20, sed in nummis commemoratur etiam Heraclea, in Phoenico et Sidon et Tyrus metropoles suerunt, suamque metropolim habuit Lycaonia, suam Isauria, suam Paphlagonia, suam Cappadocia, et quidem ea aetate, qua nondum ea provinciarum divisio, qua postea singulis illae gentes praesidibus parere coeperunt, introducta erat. Quae cum ita sint, metropoles, quae ad Caesarum cultum pertinerent, nihil cum provinciali

Romanorum ratione commune habuisse apparet: ne cum veteribus quidem gentium conciliis, quae antiquitus tradita imperium Romanum non omnia Sustulit, existimo, quae cum saepe in novo cultu constituendo servata es8e videantur, non minus tamen saepe neglecta sunt.

originem autom divini imperatorum cultus ac metropolium ad Augustum reserendam esse diximus. Νam quod Smyrnaei apud Tac. Ann. IV, 56 iam anno 195 a. Chr. primos omnium se urbi Romae templum Dei88e gloriantur eorumque exemplum

anno 170 Alabandenses secuti sunt Liv. XXXXΙΙΙ, 6), privatae illae quodammodo fuerunt religiones, oppidorumque illorum propriae. Verum anno 29 a. Chr. Dio Cass. LI, 20 nam is longe praecipuus de hoc argumento locus est narrat Augustum concessi 8se, ut cives Romani per Asiam Romae et divo Iulio templum aedificaront Ephesi et Nicaeae, tum ut provinciales homines Romae et sibi per Asiam Pergami, per

Bithyniam Nicomediae aedem extruerent, additos etiam esse templo Pergameno ludos. Duo ibi genera templorum commemorantur, unum, in quo Roma cum iis, qui in deorum numerum relati erant, alterum, in quo eadem Roma cum eo, qui tunc maxime imperabat, colebantur; illud proprium erat civium Romanorum, hoo provinciarum. Εumque morem servavit Per petuo Augustus, qui, ut ait Suetonius Aug. c. b2, templa Disit Od by Corale

389쪽

De propagatione civitatis Romanaa.

quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia nisi eommuni suo Romaeque nomine recepit; nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore. Mutari tamen

hanc rationem oportebat Propagata paulatim per provincias civitate Romana, quae postquam multa oppida multo8que populos complexa e8t, nisi confusio quaedam extitisset, quae provincialium templa erant, deserta essent. Tum igitur introductum

est, quod Dio l. l. docet, ut in Italia tantum qui coelestibus honoribus digni habiti essent, imperatores colerentur, in P vinciis etiam qui imperarent, undo quae ab Augusto Ephesi et Nicaeae divi Iulii templa condita erant, postea eum Provincialibus communicata esse, ipsaque illa oppida in metropolium honorem transisse probabile fit. Nam Pergamus, quod prima

omnium Augusti templum habuerat, prima metropolis in nummis nominatur Echhel. ΙΙ, 472). Ab his igitur initiis prosecta est illa metropolium adulatio pervasitque ad Omnes p Vincias. Nam quanta metropolium multitudo per Asiam suerit, ex nummis cognoscitur, item Philippopolis Thraesae, Thessalonice Macedoniae, Tomi Moegiae. Reliquarum provinciarum metropolos ex aliis testimoniis intelliguntur, sive ipso illo nomine appellantur, sive quod templo Caesarum omnium communi Ornatae erant, appellandae fuerunt. In Aegypto celebre ΑuguSteum commemoratur Alexandriae, in Africa procon8ulari commune provinciae templum ac sacerdotium foreti. n. 6904; Ronior. Inser. Alger. l 40 et 1528), Carthagine, Opinor, Constitutum, item in Hispania Baetica soroll. 5995), in Lusitania Oreli. 2226), in Tarraconensi Tarracone anno 1, p. Chr. conditum Τac. Ann. I, 78ὶ, in Sardinia soroll. 59693, in Dacia Oroll. 2 sil), in qua Sarmietegethusa colonia metropolis Eaepe appellatur Comment. epigraph. I p. 404 , in Alpibus maritimis Oreli. 2214 . Britannia quoque, po8tquam a Claudio in provinciae formam redacta est, commune totius provinciae templum

Claudio dedicatum accepit Camaloduni, de quo TM. Annia. XIV, 31 narrat. In Galliis quidom tria imperatorum templa suisse reperio, primum Narbonensis provinciae, quod commemoratur apud Oreli. n. 2543 et 6003 ao Narbone tamquam in metropoli neque enim ipsum hoc nomen reperitur) videtur

390쪽

Do propagatione civitatis Romanae.

suisse, alterum Germaniarum commune in colonia Agrippinensi

apud Ubios iam sub Augusto conditum Tac. Annal. I, 39 et 57 ,

denique Lugduni, quod maxime erat Omnium celebre, quia tres provinciae Galliae, Belgica, Lugdunensis, Aquitania eo con tribuebantur, de quo imprimis quae Alph. Boissi ev. Insor. Lugd. p. 78 sq. disputavit, conserenda Sunt. Omnia igitur haec Augustorum templa suam quodque habebant quasi provinciam, cuius principes Eacerdotia obirent

pecuniamque conferrent, multaque nobis traduntur, et quae

cuiu8que provincia fuerit et quae sacerdotia et qui ludi et qui reliqui honores. Sod non id agimus hoc loco, ut imperatorum cultum divinum illustremus, de quo argumento cum alii seripserunt, tum breviter ac sero recte disputavit Marquardi. in

compend. antiq. Rom. I ΙΙ, s p. 268 et IV p. 424. Nos qui domvidemur docuisse, Lugdunum suisse metropolim eam ob causam, quod ibi trium provinciarum commune esset templum imperatoribus Romanis consecratum. Tenemua igitur communionem aliquam, quae inter principes civitatum foederatarum,

qui ius honorum ab imperatore Claudio petierunt, et inter coloniam Lugdunensem intercesserit, non ex republiea, sed ex privata quasi provinciarum religione repetendam. Atque haec communio sine dubio esseest, ut haec Claudii oratio, quamvis nihil ad Lugdunenses ipsos portineret, tamen apud eos intemplo Augustorum collocaretur. Etenim erant in eo, cum Claudius imperaret, praeter Romam ipsam tres statuae, divi Iulii nam hanc et in omnibus postea Augusteis suisse conseo et in Gallicis certe abesse nullo modo potuisse , Augusti, Claudii: Tiberii enim et Caligulae memoria erat damnata. Quare, cum nuntius de beneficio imperatoris ad Aeduos pervenisset eumque eximio honore remunerari placeret, orationem ipsius senatusque consultum eo auctore iactum in templo

illo iuxta Claudii statuam, cui sacrificare solebant, collocarunt, conserendumque est nobilissimum illud monumentum Ancyranum , quod, cum neque legem neque ullum beneficium contineret, ad commendationem posteritatis in Augusti templo collocatum esse scimus. Illo eius, a quo imperium Romanum amplificatum ac restitutum esse videbatur, res domi ac bello Dissiliam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION