장음표시 사용
351쪽
De propagatione civitatis Romanae.
ratorum principibus dixit, ut contra principis orationem senatus . cum solos Aeduos in senatum vocaret, decrerit, sed omnes ita admitti posse demonstravit, ut certe merita animumque cuiusque in rempublicam spectanda esse cenaeret. Senatus igitur consultum in hanc sere sententiam factum esse arbitramur, ut, quoniam antiqua populi Romani consuetudo fuisset, omnes paulatim populos ad civitatis honorumque communionem admittorse, Aedui, qui vetustissima amicitia coniuncti essent, ad honores rite petendos admitterentur; ' ceteris si foederis fidem serva8sent, eadem fortasse spes lacta. Atquo hoc ita
solita iudicii elegantia intellexit I. A. Erneglius; nam quod
quidam recentissimi editores eum pravo acumine distinxerunt,
ius honorum ipsum omnibus principibus, qui petieranti datum,
sed primos Aeduos vere esse ad honores admissos, resutari non opus est. Nee Vero negarim postea Lingonum quoque,
Remorum, Carnutorum principibus idom ius datum esse, sed datum est aliis Sconsultis, de quibus cum semel quid sequi oporteret constitutum esset, dubitari non poterat. Sed persequi haec no incertis quidem vostigiis licet: adeo historiae Romanae auctores et ipsius civitatis ot huius iuris propagationem silentio tegunt, nec singula sonatorum ex provinciis oriundorum exempla colligere quicquam attinet, propterea quod in iis, quorum patria iure honorum careret, beneficium tamen imperatoris singulare intercedere potuisse Valerii Asiatici exemplum, quod supra expositum est, ostendit. Quare etiamsi imperatorem Traianum ipsum constat fuisse Hispanum patremque eius non modo consulatum triumphique ingignia accepisse, verum etiam in patriciorum numerum ab Vespasiano esse
ascitum, et Hadriani avum Marullinum, item Hispanum, scimus ex familia sua primum populi Romani senatorem fuisse Spart. Ηadr. init.), tamen vix inde tuto colligere licebit, Noronis vel Claudii actato universae Hispaniae vel certe Traiani patriae Italicae ius honorum esgo datum. Quamquam probabile sane est, postquam Narbonensis Gallia optimam civitatem Romanam eat adepta, ne Hispaniam quidem ac maxime Baetiem, quae semper cultu ae moribus Italiae proxima habita est, diu iuro honorum caruisse: quod si Νero non dedit, qui superbiae Ro-
352쪽
De propagatione civitatis Romanae.
manae erat retinentior, propngari certe coeptum est, ex quo Vespasianus quique ei successerunt imperatores ipsam civitatem liberalius peregrinis populis impertiendam esse intellexerunt. Quo de genere quaedam supra, ubi de iure Baeticarum civitatum disputavimus, exposita sunt. Sed ultra haec perge- qui non magis placet quam quo tempore Africae et Graeciae et Asiae et barbararum nationum civitates ad senatum honoreεque admissae sint ostendere. Illud quidem perspicimus exeunte Saeculo p. Chr. altero eum M. Aurelius Antoninique imperarent, exaequatis inter se Omnibus civibus Romanis nullum amplius fuisse ius honorum quorundam peculiare; nam iureconsulti, qui illa aetate scripserunt, nihil de eo commemorant Vlpianusque Dig. I, 9, il) sine ulla eXceptione, quieun-que senator Romanus in aliqua civitate sit, eum muneribus municipalibus liberari docet. Effectum igitur tunc est, quod Dio LII, 19 Maecenatem tacit Augusto, cum imperium capes-
Augusto praescripsit, sed omnibus imperatoribus propositum fuisse ait, ut civitate honoribusque cum omnibus communicatis unum ac firmum imporium efficerent. Ultimi autem omnium senatoriam dignitatem adepti videntur esse Alexandrini, quibus Caracallum demum, qui idem civitatem Romanam Omnibus ingenuis impertivit, hoc ius tribuisse Dio LI, 17 seribit. Sed ipsum honorum ius, quod Claudio imperante Aeduorum principibua datum est, quale fuerit, pluribus considerandum est. Num uno illo continebatur, ut aditum senatus Romani patefaceret 8 Videtur sane id indicare Tacitus, eum senatores illos, qui Gallis adversabantur, sic dicentes facit:
fruerentur sane vocabulo civitatis, insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent, qui Ai quid etiam aliud in eo suisset, videntur afferre debuisse. Fuerit igitur hoc talo Claudio imperatore, Sed an ante eum maius fuerit ac plura comprehenderit, magnopere quaeritur. Quare, ut ab Augusto et Claudio ad inseriorem imperatorum aetatem processimus, ita iaciendum esse putamus, ut ad antiquiora tempora regrediamur, numquid Disii od by Corale
353쪽
De propagatione civitatis Romaenae.
ea vel de civitate Romana vel de aditu senatus Romani, quod huc pertinere videatur, doceant. Qua in quaestione dolendum est, quod Tacitus in Claudii oratione nihil quod nos adiuvet, affert: qui quoniam hoc demonstrare vult, in republica Romana qui armis victi in imperium pervcnissent, paulatim ad omnia
iura omnesque honores Osse admissos, non unum hoc honorum
ius quomodo propagatum 'sit, persequitur, sed ipsam etiam civitatem victis populis impertitam commemorat. Ad illud pertinent quae habet haec: Neque enim ignoro Iulios Albis, Coruncanios Camerio, Porcios Tuscula, et ris vetera ac temur,
Etriaria Lucaniaque et omni Italia in senatum iaccitos, ad civitatem Romanam, quae consequuntur: postremo ipsam ad Alpes promotam, ut non modo singuli viritim, sed terriae, gentes . in nomen nostrum coalescerent. Tunc solida domi quies et adversus eaterna foruimus, cum Trunmuduni in civitatem recepti, cum specie deductarum per Orbem Ierrae legionum radditis provincialium validissimis fesso imperio fulventum est. Ex quibus quae de iure honorum sunt, nihil aut novi aut quod ad haec tempora pertineat, asserunt. Sed dictatorem Caesarem constat unum maxime de civitate Romana fecisse: Transpadanos enim omnes, i. e. eos Italiae incolas, qui lege Iulia iisque quae consecutae sunt legibus nondum cives facti erant qua de re
supra p. 30 diximus , in civitatem transtulit Dio NLI, 3f3
vel transferre coepit. Nam quoniam Tacitu8, quo tempore Transpadani reciperentur, solidam domi quietem fuisse ait, Augustum potius quam Caesarem dici existimo atquo illum quod pater inchoaverat, consummasse. Hi autem Transpadaninum optimam civitatem, qua tua honorum continebatur, ac perunt 3 Videntur certe. Cum enim Caesar ideo maxi1ne iis civitatem conciliaret, ut Euam in republica potentiam augeret atque in senatu comitiisque certos haberet amicos, nisi ius honorum addidisset, quod minimo voluerat, non esset asseCutus. Accedit, quod Augusto imperante, qui sere patris instituta executus eSt, Transpadanos omnes in curiam admissos suissct supra docuimus. Erat autem omnino Caesar in optimo civitatis genere donando liberalissimus eaque re Romanorum animos non leviter commovit. Quare Suetonius Caes. c. 76 inter Diuitiam by Cooste
354쪽
m propagatione elvitatis Romanae.
cetera eius dominationis documenta hoc affert: civitate donatos et quosdam e semibarburis Grauorum recepit in curium, quem
locum nisi qui cogitabit, si qui peregrini civitate donarentur, iis ius honorum tribui non censuevi88e, intelligere non poterit. Nunc Caesarem Videmus eo in morem Romanum peccasse, quod cum alios, Graecos Opinor et Hispanos, tum Gallorum principes, simul et Dives Romanos et senatores fecit.
Hine illud Ciceronis dictum extitit, quod refertur ab Macrob. Satura. II, 3 et illa, quae Suetonius c. 80 narrat, de libello
Proposito, ne quis novo senatori Curiam monstrare vellet, et
carmen, quod vulgo de Gallia braccatis, qui latum clavum Sumpsissent, canebatur. Cf. Dion. XLII, 51 et XLIII, 27
et 47. Atque unus eiusmodi senator nominatur ab auctore
bell. Asric. c. 28, Titius quidam, Hispanus natione, qui si nomen recte legitur, civitatem tamen ipsam iam ante Caesarem videtur esse consecutus. Singillatim igitur si quem vel divitiis vel virtute bellica insignem ex provincialibus animadvertisset, ei pro potestate sibi legibus permissa senatoriam digni-
talom et honores tribuerat, universia civitatibus praeter Transpadanos non tribuerat. Horum autum Transpadanorum ut
enim eo nomine ad regionem significandam) ante Caesarem duo fuerant genera, unum eorum, qui ex oppidis Latinis aut 8Ociis erant, qui cum vel magistratibus gerendis vel nobilitate, divitiis, aliis virtutibus civitatem Romanam adepti e8sent, eo dem iure esse debebant, quo qui ex veteribus coloniis Latinis ante legem Iuliam ad civitatem pervenerant, de quibus paulo post disputabimus. Alterum genua erat ex municipii8, quae lege Iulia facta erant, quos non minus quam reliqua municipia, quRe ex coloniis Latinis vel aliis sociorum oppidis eis Padum extiterant, Optima civitate, ut ad honores et in senatum admitteremur, usos esse et ex iis quae diximus, probabile est et infra pluribus exponemus. Nunc hoc maxime agendum est, ut quae rationes ante legem Iuliam in Italia suerint intelligamus, Ox quibus et ipsum iu8 honorum qum naturam, quam vim habuerit, perspicietur et quod antiqua aetate ex necessitate prope ortum sit, cum incredibili constantia ad remota im
355쪽
De propagatione civitatis Romanae.
Iam ante logem Iuliam, si ab municipiis et coloniis vero Romanis intorim discedamus, duo hominum vel civitatum genera in Italia erant, unum earum, quae Latinitate utebantur nomonquo Latinum efficiebant, alterum earum, quae nitis foedoribus cum imperio Romano coniunctae communi sociorum
nomine comprehendebantur. Utrorumque igitur ius quale erat γNon dicemus de connubio et commercio, quod utrum Latinia fuerit necne, magnopere Viri docti dissentiunt, sed publicum tantum ius tractabimus, quo ut contineamur ius honorum, a quo disputatio nostra prosecta est, suadet. Ac de Latinis quidem unam rem, quae ad eorum ius pertineat, exposuimus supra p. 291 in commentario de tabulis Hispanicis, ubi hoe iis datum esse docuimus, ut, si Romam urbem incolerent, in una iis tribu ante suffragia ab eo qui comitiis praeesset, sorte ducta suffragium ferro liceret. Carebant igitur non prorsus sustragii iure Latini, sed ita habebant, ut voluntas eorum cognosceretur, in republica nihil Valerent; quare usus dicendi hic est, ut communiter Latini carere suffragio dicantur nec quisquam unquam Veterum auctorum hoc quod unam tribum habebant, ita interpretatus est, ut iis ius suffragii tribueret. Quamquam quam prope civitatem fuerint apparet nec mirum
videri debet hoc, quod Livius XLI, 8 narrat. Etenim anno
I77 a. Chr. Latinorum querelas apud senatum Romanum commemorans legem fuisse ait, ut, qui Latini stirpem ex se domi relinquerent, iis civitatem Romanam consequi liceret. Nimirum ex coloniis Latinis nam eae sere Solue tunc ex nomine Latino nondum in civitatem Romanam transierant) plurimi Romam migrabant et quoniam lex dabat, ut si filium ad sortem colondam oneraque coloniae ferenda domi reliquissent, eum varia fraude et populi Romani, cui ciVes, quos legibus esse non liceret, obtruderent, et coloniarum, quibus colonos subtraherent, essiciebant, ut in urbe censi tribum acciperent itaque in civitatem Romanam ipsam irreperent. In quo primum minuendus est error, qui nuper induci coeptus est, non Latinorum illud ius proprium fuisse, sed omnium sociorum Italicorum commune. Quod quis potest credere 3 Maximum enim hoc, opinor, ius erat Latinorum, quo Diqi tred by Cooste
356쪽
Do propregatione civitatis Romanae.
nihil magis offici obat, ut proximi civitatem Romanam esse viderentur: hoc contenti, etsi omnes civitatem potontiamque in republica concupiscebant, nunquam tamen ad arma descenderunt, nunquam ab imperio desciverunt. Atquo Latinis quidem quomodo tantum dari potuerit, intelligitur. Etenim si iis, qui
domicilium in colonia sua retinerent nec Romae per cen8um in tribus pervenissent, tamen in urbe commorantibus una tribus, in qua suffragium serrent, aperiebatur, consentaneum erat, ut, si relicta colonia translatisque omnibus opibus in urbe consedissent, ipsa optima civitas pateret: cum reliquis autem sociis ullam omnino suffragiorum partem communicatam e8Senec legimus usquam nec, si municipii Malacitani, ad cuius eomitia peregrini nullo modo admittebantur, similitudinem sequamur, probabile est. Quibus cum illa suffragiorum quaedam quasi communio Occlusa egsset, quomodo hune facillimum aditum, quo omnia subito civitatis Romanae iura impertiebantur, patuisse putabimus 3 Nec certe, si olim Italicis sociis, quorum foedera varia, partimque certe minime nequa erant, tantum dabatur, postquam saepe aequissimis foederibus imperium Romanum extra Italiam propagatum est, his provinciarum sociis non idem tribui debuit necessarioque eo deveniemus, ut partem aliquam
suffragiorum cum omnibus sociis communicatum esse statuamus, id quod non tantum cum omni scriptorum auctoritate, verum etiam
cum ipso more Romano videtur pugnare. Νoc vero illa opinio nititur nisi prava Livii interpretatione. Apud quem quae sunt: --veriant senatum et legationes socium Latini no minis, ita explicant, ut non modo Latinos, verum etiam reliquos socios ad senatum adisse existiment, eique Opinioni ut patrocinentur, asserunt hoc, quod post Latinorum, qui Romam migrarant, iniuriam commemorantur a Livio Samnitium Pelignorumque querelae, qui quattuor milia familiarum ab se Fregellas, i. e. in coloniam Latinam, transisSo diXerunt. Quasi vero, cum Latinos solos nominasset, tamquam supplementi loco Livius reliquorum sociorum similes querelas commemorare non potuerit ne necessegit, cum sociorum iniuriam ita adiungat: Fregellus quoque milia quatitior familliarum transisse ab se Samnites Pelignique querebuntur, eos etiam ab initio narrationis, quo totum rei quasi genus Disii od by Cooste
357쪽
De propagatione civitati8 Romanae.
inplicat, nomino comprehendat. Ipsa adeo haeo do Samnitibus Peligniaque narratio nobis quidem aliter videtur docere. Nam si iis, ut reliquis sociis, eadem facilitate qua Latinis licuisset Romam migrando civitatem Romanam adipisci, cur non qui sua oppida relinquere vellent, Romam potius quam Fregellas transierunt 3 At id cum nullo modo liceret, interim in coloniam Latinam migrando melius ius consequi studebant. Quare cum illa, quae do Samnitibus Pelignisque sunt, quasi parenthesis locum Obtinere videantur, necessario paulo post legemus: Leae sociis nominis Latini, qui stirpem eae sese domi reliquerant, dabat, itemque o. 9, ubi nova lex iniuriae tollendae causa lata commemoratur: Qui socii nominis Latini ipsi maioresque eorum M. Clutidio I: Qtiinctio censoribus postve spud socios nominis Latini censi essent, ut Omnes in suum quisque civitatem ante Glendas Novembris redirent, non sociis ac nominis Latinis et qui
socii ac nominis Latini, quod edi solet. De Samnitibus Polignisque quid senatus decrerit, Livius non narrat neque id opus
erat. Nam dispar erat causa Latinorum et ceterorum sociorum. Illi, qui ad civitatem pervenisse viderentur, nisi legelata in colonias remitti non poterant, eamque legem afferri oportebat; horum qui in colonias Latinas transierant, etiam sine senatusconsulto ab iis, qui Italiae praeerant, oppidis suis reddebantur nec dubitari debet, cum totum iniuriae genus semel publico tractatum esset, quin magistratus Romani sua sponte obviam iverint.
Sed etiam alia de hoc Latinitatis iure, quod exponimus, opinio refellenda est. Non loquor de Savignio, qui in opusc. var. T. III p. 299) hanc civitatis adipiscendae rationem lege
Iulia sublatam atque illud pro ea introductum esse putat, ut magistratibus municipalibus gerendis civitas obtineretur, qua
de re paulo infra pauca disputabimus. Sed Nic. Madvigius de iure colon. in opusc. Acad. I p. 27n perpetuam suisse
legem negat, qua Livius Latinis, qui in urbem migrassent, civitatem datam esse scribit, nec omnino credere videtur cleilla, quas Latinis suerit, civitatis Romanae pOSSe8Sione, cuius usus certae alicuius habitationis condicione astrictus fuerit Neo certe promiscue Latiuis Romam commigrandi civitatisquo Distiiroo by Gorale
358쪽
De propagatione civitatis Romanae.
Romanae consequendae facultas dabatur, sed duo praescripta fuisso Livius significat, primum ut ne quis in urbem migraret, ibiquo domicilium suum collocaret, nisi qui stirpem ex se domi relinqueret id enim integritas oppidorum poscebat atque in coloniis etiam alia instituta fuisse existimo, quibus sortium consusio prohibereturin, deinde, ut qui transissent, Romae censerentur, qua de re po8tea plura dicemus. Perpetuam autem illam legem fuisse negat Madvigius maxime propter ea, quae apud Liv. XXXIX, 3 narrantur. Quorobantur anno l87 a. Chr.
Latini magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse; tum Q. Terentio Ctilleoni pruetori negotium du- tum est, tit eos conqNireret et quem C. Claudio M. Livio censoribus anno 204ὶ postve eos censores ipsum parentemve eius apud se
censum esse probassent socii, ut redire eo c. ret, ubi censi essent.
Hinc igitur vir doctus hoc quidem anno colligit non fuisse legem, ut qui Latini Romam migrassent,.civitatem adipiscerentur: quare cum anno l77 legem eam fuisse tradat Livius, necesse est hoe decem annorum spatio lex illa et lata et abolita sit, id quod nec traditur nec per se ipsum probabile est. Nos quidem Livii auctoritate non ita abutemur, nec quicquam ab eo, quod fuisse illum legem nullam ostendat, trudi existimamus. Etenim si erat lex Latini nominis, ut, qui in urbem migrasset, censu civitatem Romanam acciperet, num item lexerat, quae Latinos quicunque in urbem migrarent, recipi utique atque admitti iuberet 8 Si quis esset receptus et Romao habitaret et tribum haberet, quamvis Latinae originis esset, quin civis esset, non erat dubium, sed non necesse erat, quivis in urbem admitteretur. Veluti huc aetate apud nos, qui nullum civitatis discrimen novimus, Iege licet omnibus in quocunque oppido velint considere, atque ex uno oppido in alterum migrare; sed ea lex non efficit, ut, quicunque in oppido velint habitare, sint utique recipiendi atque in novam civitatem admittendi. Eandem vol similem Latinorum condicionem in Romana republica fuisse hic Livii locus non obscure ostendit. Vetus lex erat, qua Latinis, Si in urbem migrassent, civitas dabatur; quare cum multi Romam migrassent, sine dubitatione a censoribus recipiebantur in tribus, quos aut stultos aut admodum Disii od by Corale
359쪽
Do propagatione civitatis Romanae.
in munere langendo negligentes suisse statuunt, qui hoc admisisso putant, ut multos, quos non fuisse cives Romanos reperirent, contra leges in tabulas censorias reserrent. Facti igitur erant multi Latini cives Romani, cum illae coloniarum querolae apud senatum extiterunt oppida sua deseri dictitantium; videbant etiam senatores nimis urbem cre8cere magnamque eo inopum hominum nam hos praecipue immigra88e credibile ost) confluore: constituerunt igitur novos cives repudiare neque ultra tantam multitudinem admittere; nam quin singuli divites homines, quibus lege liceret, etiam postea a censoribus recepti sint, non debet dubitari. Atque haec ita acta esse Livius ipse indicat, quippe qui nihil de lege violata habeat, sed tantum multitudinem urbis exhauriendam fuisse dicat. Nam decem annis post, cum tamen per fraudem multi irrepsissent, et fraudem commemorat et poenam, si qui non
paruissent, additam esse scribit. Illud unum quaeri possit, illi, qui remissi sunt in colonias, num civitatem Romanam, qua aliquamdiu usi erant, amiserint. Nihil de ea re Livius significat, sed moro Romano non amigerunt.
Nec magis cum hoc, de quo disputamus, Latinitatis iuro pugnat, quod saepe cum alii socii tum Latini urbe exire iussi
sunt; nam hoc alterum argumentum Madvigius affert. Equi dem duplex omnino eiectionis genus apud scriptores commemorari reperio. Primum enim, ubi de rebu8 magnis ac gravibus maximeque ad commoda sociorum pertinentibus comitia instabant, vetus videtur suisse consuetudo, ut consules si vererentur, ne propter hominum multitudinem Austragia confunderentur vel turbae existerent, ex Sconsulto peregrinos omnes,
qui iure suffragii carerent, tamdiu, dum suffragia lata essent, urbe excedere iuberent. Sic enim scribit Appianus bess. civ. I, 23 factum esse anno 122, cum C. Gracchus legem de civitate Latinis danda et de iure suffragii ceteris sociis impertiendo promulgasset multique undique ex Italia ad diem comi
360쪽
De propamtione civitatis Romanae.
C. Gracch. c. 12 rosert. Neque inutile tale edictum fuisso ostendunt, quae Plut. C. Gracch. c. 3 de concursu Italicorum, qui primum C. Gracchi tribunatum adiuverunt, et Appianuabel l. civ. I, 10 de Ti. Gracchi tribunatu, et Sallust. Iug. c. 40 de rogatione Mamilia perlata narrant, quibus omnibus locis nihil tamen legitur, unde Latinos etiam eos, qui cenSu in civitatem recepti essent iamque vere pro civibus Romanis haberentur, urbe eiectos ae civitate privatos esse colligamus. Antiquissimum quidem huius generis exemplum est apud Dionys. VIII, 72, qui ab C. Cassio consule legem agrariam ferentea ossitos esse scribit Latinos et Hernicos stetit Triv xlivo μοριαν
i. e. non ad suffragia serenda, sed ut comitia vi ac suffragiorum coniugione perturbarentur; ipse enim Isictv καὶ χειροκρα- atau, qua Cassius uti voluisset, ante oommomorat. Quo sacto collega eius Proculus Verginius edixit, ut intra certam diem
i. e. non qui ius suffragii haberent i hoc enim nec Latinis Plernicisque ex Cassii laedere suisse censeo nec, si fuisset, edicto consulis iure suo privari poterant , sed quibus propter eam, quae ἰσοπολιτεια dicitur, manendi in urbe ius esset. Quae cum ita sint, in his eiectionibus, quae ad tempus sebant, nihil videtur esse, cur de iure Latinitatis, quod exponimus, dubitetur. Alterum eiectionia genus erat, cum iis, quibus in ea commorari non liceret, in perpetuum urbs purgabatur, de quo genere universo dicit Cicero do off. ΙΙΙ, ll: Male etiam, qui
peregrinos urbibus uti profissent eosquε MIerminant, tit Pennm apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere, quam legem tuleriant sapientissimi consules Crassus et Scaevola, usu vero urbis prohilere peregrinor
sane inhumanum est. Distinguit igitur Cicero, cum versari quaestumque in urbe sacere prohibebantur, qui non erant ciVes Romani, et cum civitas ipsa artioribus quasi terminis saepiebatur. Illuc pertinent duo illa exompla annorum 187 et 1 Tia. Chr., quae supra ex Livii auctoritate allata sunt, cum remittendorum in oppida sua Latinorum hae duae causae suisse narrantur, primum ne coloniae desererentur oneribusque seren- Dissilirco by Corale