Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De propagatione civitatis Romanae

gemus; incolae autem sunt, quicunque Latinae stirpis non recepti in tribus domicilium quasi Romanum non acceperunt. Sed ut ad eos, qui ex Latinis domi manentes privatam civitatis Romanae partem adepti erant, disputatio nostra redeat, quibus rebus carucrint, intelleximus: quaeritur iam, qua re iis, qui in Latinitate permanserant, praestiterint. Necesse enim

est aliquid praemii quasi habuerint. Non multum id fuisse Taditus Ann. XI, 23 videtur significare, ubi de Aeduorum principibus eodem civitatis Romanae genere donatis dicit:

inruWrentur sans vocabulo civitatis, de quo loco iam supra expositum est, sed arbitror tamen illum, quicquid privati commodi esset, parvi fecisse, atque ea tantum, quae ad summam rempublicam honoresque pertinerent, intuentem ita scripsisse. Quamquam etiam publice aliquid inter Latinos et inter cives ox Latio existimo intercessisse, in poenis maxime ac iudiciis, ut eivos illi reliquis, qui optimo iure essent, in omnibus pro sus rebus aequarentur, nisi quod nec ad tribus nec ad senatum honorosque senatorios admitterentur. Ac de iudiciis quidem multa possent disputari, sed deducerer in campum et magnum et ab hac quaestione alienum; ipsam igitur rem significasso sussciat. De poenis autem, quas Latinis infligere liceret, civibus Romanis non liceret, dolendum est exiguam sane ad nos memoriam pervenisse. Nihil enim reperio, nisi quod Pluta chus C. Gracch. c. 9 Livium Drusum narrat, tribunum plebis, destruondi Gracchi causa legem tulisse, ne quem Latinum ne in militia quidem virgis caedere liceret 6πως μ δ' ἐπὶ στρατειας ἐξή ettvα Λαet v ρανδο ic Hκ σαοθα ). Antea igitur in militia virgis caedere licuerat, extra militam non licuerat. Incertum tamen est, num Livia lex iis Latinorum, qui civitatem haberent, praecipuum aliquod ius prae reliquis Latinis tribuerit, num, qui Optimo iure cives essent, tamen hoc in genere praestiterint. Ne illud quidem constat, num, quod1Livius tulerat, perlatum ae conservatum sit. Etenim in bello Iugurthino

Sallustius c. 69 narrat ab Q. Motollo T. Turpilium Silanum, praesectum oppidi ab hostibus capti, quod turpiter profugisset,

Verberatum capite poenal solvisse. Nam is, inquit, civis eae Latio erat. Hunc num Latini iuris suisse putam 8 Non vi- Dissiliam by Corale

372쪽

Do propagatione civitatis Romanao.

detur; nam si domi nobilis erat idque inde est probabile, quod hospitii iuro cum Metellorum familia coniunctus suisse dicitur a Plutarcho Mar. 8), iam a maioribus acceptam civitatem Romanam habebat; sin ignobilis, virtute id praemium

meruerat atque etiam ipse ad honores municipales pervenerat. Magnum enim omnino in exercitu locum tenebat, praefectus labrum a Plutarcho l. l. appellatur, regebat complures centuriones, complures tribunos militum, ut omni ratione pro cive Romano habendus sit. Aliter igitur hunc civem ex Latio in

telligo ac plerique viri docti, qui Latini iuris Turpilium suisso

putantes ita interpretantur, ut Latini cives appellantur in aere Malacitano cap. LIII, si vera ibi est lectio nec sculptoris culpa vocabulum cives male repetitum eat. Quare cum is, qui civi tatem Romanam iure suffragii et honorum carentem habebat, in bello ac poena inferior esse dicatur civibus Romanis optimo iure praeditis neque enim ulla insigni crudelitate Motollus usus est, sed invitus hominem condemnarat, legis necessitate coactus), offici videatur, ut Livia illa lex aut non perlata aut non conservata sit aut denique alio pertinuerit. Quamquam postea anno 51 M. Marcellus cos. colonum Comengem ex L tina colonia, qui apud suos honore gesto civitatem Romanam adeptus erat, virgis cecidit, quod civem esse negaret. Hanopoenam nunquam civi Romano infligi ait App. boli. eiv. II, 26;Cicero ad Att. V, 11, 2 in cive illegitimam, in Latino tamen

crudelem fuisse significat. Quae utut esse coniiciemus fac dubitonum ultra coniecturam progredi liceat), illud certe intelligo-mus, in hoo poenarum genere Latinos civitate Romana utentes, quamvis civibus optimo iure praeditis cederent, superioressuisso reliquis Latinis. Sed haec quidem minora erant in hao civitate: illud longe maius, quod privata quasi tota parte civitatis Romanae utebantur, qui ex Latinis cives facti erant, i. e. connubio et commercio, quo reliquos Latinos caruisse exigiimo. Quam rem si uberius persequi vellem, multa essent dicenda, instituenda etiam de ipso connubio atque imprimis de commercio quaestio, quam quoniam ab hoc commentario, quo civitatis Romanao propagationem illustrare suscepimus, alienam esse videmus, breviter quid sentiamus, significaro sufficiat. Distiirso by Corale

373쪽

De propagatione eivitatis Roman B.

Ueruntamen cum de Latinitate tam multa disputarimus, faciendum videtur esse, ut ad ea tempora, quibus orta est, ascendamus, unde non modo nihil, quod sententiae nostrae adversetur, verum etiam quae eam adiuVent, repeti poterunt. Natam eam esse con Stat anno 493 a. Chr. ex foedere, quod

Sp. Cassius cos. cum Latinis fecit, de quo laedere brevissime

dicit Livius ΙΙ. 33, paulo uberius Dionysius VI, 95, nihil

tamen commemorans nisi hoc, amicitiam perpetuam iunctam

esse inter populum Romanum et inter Latinos, tum de bello communiter et inserendo et defendendo, de praeda aequalitor dividenda, de litibus iudicandis. Intercessit postea magna illa Latinorum delactio, qua Oppre88a cum quaedam urbes varie essent punitae, anno 338 a. Chr. ceteris Latinis populis

connubia commerciaque et concilia inter se adempta egse scribit Livius VIII, l4. Sublata igitur est communis quae antea fuerat, Latinorum respublica, sublati, qui quotannis fieri consuerant, Latinorum magistratuS : quibus rebus Sublatis necesse erat multa alia. velut de praeda aequaliter dividenda, mutari deterioremque omnino fieri Latinorum condicionem. Sed cum reliqua, qualia ante bellum fuerant, relinquerentur, cum Romanis ipsis idem ius post rebellionem atque antea habuerunt, quaeque exempla antiquiore tempore acciderunt, eadem posterioribus lucem asserunt. Iain paulo antequam bellum exarSit, praetores duo Latinorum L. Annius Setinus et L. Numisius Circeiensis, ex coloniis Latinis oriundi. Senatum Romanum adierunt postulantes, ut eonsulum alter Roma, ulter ex Latio crearetur atque senatus parS aequa ex utraque gente esset Liv. VIII, 5 . Haec non ita posse intelligi, quasi iam antea Latinis in senatum Romanum pervenire honoresque Romae gerere licuerit,

Latinorum autem hoc tunc fui8Se pustulatum, ut alterum utique OnSulem aequamque senatorum Partem eX Latio fieri necesse esset, facile omnes credent. Ita enim ProrsuS Latinorum praetoreS, antequam Romam proficiscuntur, in suorum concilio, ita in ipso senatu Romano loquuntur, ut eos ad consulatum Senatumque Romanum non admitti appareat. Quamquam si

id, quod paulo plus quam centum quinquaginta annis poAt in lege fuisse Livius scribit, sequemur, praetores Latinorum civi-

374쪽

De propagatione eivitatis Romanae.

tatem Romanam habebant. Cur igitur dari sibi volunt, quod iam habebant 8 Nimirum, quod ea civitas Romana, qua ipsi

utebantur, iure honorum carebat, ut quae tunc acciderunt, iis quae postea a Sp. Carvilio belli Punici aetate, tum paulo ante Marsicum bellum acta sunt, simillima esse intelligamus. Omnino autem universum Latinitatis ius tacito ex foedere illo Cassiano, quod commemoravi, repeti quaeque Latinorum propria esse vidimus, ex illius legibus explicari possct reperio, idque eo magis nobis hoc loco suscipiendum esse arbitror, quod neminem adhuc virorum doctorum de origine Latinitatis vere atque ita, ut praetermissis inanibus coniecturis quae certis testimoniis nobis tradita essent, Aequeretur, disputasse existimo. Primum igitur aequissimum foedus erat Liv. VIII, 4),

sed iunctum inter duas respublicas, quae cum artis8imn micitia ac societate continerentur, separatim tamen constarent. Sequebatur, ut unius reipublicae civeg in altera honores gerere non possent: ita enim non duae conservatae essent respublicae, sed una extitisset. Quare nec civis Romanus ad Latinorum magistratus, nec Latinus ad Romanum senatum admitti poterat. Quoniam enim ex more vetustissimo Romano nemo duarum civitatum potest civis esse, nec rursus, qui ciVis non esset, magistratum gerere po8se videbatur, si quia Latinus ingenatum Romanum perVenisset, Latinua eAge desisset, qui Romanus Latinorum magistratum cepisset, Romanam civitatem

amisisAet. Prorsus igitur ius honorum, cum quo ius suffragii coniunctum erat, foedere Cassiano excipi oportebati At cum tanta inter duas respublicas amicitia congiitueretur, providendum erat, ut, quamVis reApublicae distinerentur, mercaturn et omnium negotiorum contractio quanta pos8et maxime communia existeret, ae do litibus vicissim iuste componendis foedere sanctum esse Dionysius l. l. scribit. Eam ob causam migrationem ab Latinis ad Romanos, ab Romanis ad Latinos liberam esse voluerunt, duasque res composuerunt, primum ut

qui retento proprio iure in alteram rempublicam migrare vellet ibique ad negotia gerenda incola fieri, partem certe exiguam comitiorum haberet. Ita Latinis incolis Romae una, quae sorte duceretur, tribus data est, in qua suffragium ferrent, nee mi-Disii od by Corale

375쪽

De propagatione civitatis Romanae.

nus civibus Romanis, qui non ascriberentur, in coloniis Latinis simile aliquod ius obtigisse existimo: qua de re dum nihil tradatur, nihil tamen est, quod ita existimare prohibeat. Alterum erat, ut, qui relicta patria sua depositoque iure vetere

sortunas suas tota8 transferre vellent, eos per censum, nam

etiam apud Latinos censum suisse constat) recipi atque ad optimum utriusque civitatis ius admitti liceret. Ita et Latinis tacillimus ad optimam civitatem Romanam aditus dabatur et civibus Romanis ad Latina oppida: hinc illud natum, quod

cum ad perniciem coloniarum Latinarum usurparetur, saepius prohibitum esse supra intelleximus, hinc ipsa coloniarum Latinarum deductio atque origo. Etenim notum est multos vivea Romanos in colonias Latinas nomina dare consuesse, qui omnes capito deminuti Romana civitate Latinam neceAsario mutabant.

Atque olim quidem, cum Romanae reipublicae potentia ac diagnitas parva esset, saepissime id sactum e8so arbitror, prout cuique facilioris quaestus Occasio vel Romae vel in Latino oppido daretur; sed ne postea quidem magnam iacturam,asse rebat , quam si quis reparare vellet, facilis Romam reditus patebat. Quare saepe Iuviros ipsos, quibus deductio coloniae

mandata e88et, audimus colonos e8Se saetos, homines et senatoria dignitato et honoribus illustres, qui sine dubio item Ius

honorum pristinamque dignitatem amittebint, sed, si aut ipsoa aut eorum posteros denuo magistratuum Romanorum cupiditas caperet, facile rursus translata sede sua in tribus recepti re

Erat autem, cum Ca8sianum laedus iunctum est, maximum inter ipsos Romanos discrimen patriciorum et plebeiorum, qui, ut de senatu honoribu8que taceam, connubio separabantur ; fortasse etiam alia quaedam privata commoda patricii habebant, quorum memoria periit. Quid igitur existimamus, cum illud discrimen constaret, inter Latinos et Romanos iuria fuisse Θ Hoc opinor, ut patricii, qui soli honores gerere et ingenatum venire possent, iis Latinorum pares haberentur, qui in Latina republica honores gererent et senatum efficerent. Hi igitur eonnubium habebant, alia etiam commoda inter Se concedebant, velut patricios cum Campanorum equitibus ali Dissiliam by Corale

376쪽

Da propagatione civitatis Romanae.

rumque civitatum principibus connubium habuisso constat.

Cum autem sublato illo discrimine plobeii patriciis exaequatie gent, consequebatur, ut Latinorum Principes i. e. qui magistratus in Latina republica gesserant, connubium cum onmibus civibus Romanis haberent. Sic accidisse censeo, ut Latinorum magistratus civitatis Romanae partem privatam acciperent, qui magiatratus non gesserant, ea carerent. Singillatim haec persequi non licet, propterea quod pauca omnino de Latinis nota sunt, imprimisque illud incertum est, num etiam apud hos simile aliquod principum ac plebis discrimen fuerit et quomodo

sublatum sit: sed tantum, opinor, apparet, quo Paeto Omnis illa, de qua nobis traditur, Latinitas ex foedere Cassii eos. orta sit, nulla nova lege lata, nullo novo iure instituto. Unum host tenendum, cum conderetur Latinitas, pari inter se potentia suisse Romanos et Latinos nec Latinitatem inferiorem potuisse videri civitate Romana; postquam illorum respublica auota est, paulatim civitatis Romanae dignitatem crevisse ac tempore ipso factum esse, ut Latina oppida cum eodem loco manerent, iis, quae civitatem Romanam haberent, cederent. Sed quid 3 Ex foedere C siano num nihil omnino post oppressionem Latinorum mutatum est y Nihil arbitror praeter unum illud, quod Livius significat, ut Latinorum communis respublica tolleretur.

qua sublata tamen magnam mutationem consequi Oportebat. Antea enim communes Latinorum magistratus quique in communi eorum concilio erant, pares quasi suerant Romanorum et magistratibus et senatoribus: tunc, quoniam nulla amplius communis respublica erat, ac singula oppida eodem foedere quo antea universa respublica cum Romanis iungebantur, quieuiusque Oppidi erant magistratus et decuriones, in locum communium magiεtratuum successerunt. Sic ex ipso antiquissimo iure videtur esse repetendum, quod apud Latinos qui magistratum gesserant decurionesque erant, civitatem Romanos

Diximus do Latinitate, sed dicendum est etiam breviter de tribus reliquis civitatum, quae ante legem Iuliam in Italia fuerunt, generibus, ac primum quidem de municipiis. Ea

rursus duplicia fuisse scimus: altera enim carebant sui gio Disii od by Coosl

377쪽

De propagatione civitatis Romanae.

et iure honorum, quique in iis erant, civitatem sine suffragio habere dicuntur, altera optimo iure civitatis Romanae utebantur. De his non, si hoc loco nobis disputandum; plurimos enim ex iis constat ad summos in republica Romana honorea esse evectos, nec quicquam Omnino suisse, quo ceteris civibus Romanis cedere viderentur. Ad illa autem pertinent, quae Paul. Diacon. eX Festo. s. v. municipium p. l25 ed. Mall. habot: Municipium id genus hominum diciliar, qui cum tomiam

venissent neque cives Romani essent, participes tumen fuerunt Omnium rerαm ud munur inungendum tina cum nomanis civibus, yraeterqtium de s rugis ferendo aut magistratu capiendo

qui post aliquot unnos cives Romuni e ee i sunt. Quas qualia suerint, satis hinc intelligitur. Etenim privatam civitatis Romanae partem habebant, publica carebant, prorsus ad eandetrarationem, qua supra Latinorum principes exposuimus. Melior igitur eorum condicio erat quam Latinorum: ex his ii tantum, qui magistratus gesserant, civitate illa utebantur, ex municipiis omnes, nec Probo eorum virorum doctorum opinionem, qui quasi horum municipiorum fortuna detorrima fuisset, poenas tantum loco civitatem sine sustragio dari nonsuevisse censent. Poenae quidem si quid addebatur, id vel in agri ademptione vel in reipublicae constitutione vel in aliis rebus situm erat: civitas, quamvis iure suffragii et honorum carens, eX quo omnino imperium Romanum aliquo in numero ESSE coepit, Semper Pro Praemio datum est, proximaque ad optimum civitatis Romanae ius erat. Praestabant autem Latinis etiam eo,

quod honoratiorem militiae locum habobant; ipsi enim in legionibus, illi inter auxilia merebant Fest. p. 13l ot 142 Mull. .

Quare consentaneum.erat, ut his municipibus etiam lacilior ad optimam civitatem Romanam aditus paloret. Si qui igitur negotiorum causa Romae Versabantur ibique incolae erant, non

dubium esse debet, quin iis, ut Latinis una tribus, in qua suffragium ferrent, patuerit, idque ipsum significat Festua l.

s. l. cum Icomam venissent, Omnium rerum fuisse participes Praeterquam de s rugio merendor nam si quis in fortuita tribu sunsragium ferret, id non pro iure suffragii habitum esse supra vidimus. Item, si qui translatis omnibus sortunis in urbe con-

378쪽

De propagatione civitatis Romanae.

sidere vellent, sacile eos per censum in tribus receptos atque ad optimum civium Romanorum ius admissos esse arbitror; multo certe facilius quam Latini admittebantur, qui ne sortes suas relinqueront oppidumque, cuius tutandi causa deducti erant, desererent providendum erat. Quamquam Exempla harum rerum asserri non licot; nam omnia haec municipia in Italia quidem non diu constiterunt huc enim pertinet apud Paulum qui μost aliquot annos cives Romani e ecti sunυ. sed iure suffragii et honorum donata in altorum municipiorum genus transierunt. Nec vero totum hoc genus extinctum est.

Nam cum supra quicunque cives Romani in provinciis essent, docuerimus iure suffragii et honorum carui88e, sequiter certissime, ut quae Oppida tota in provinciis civitatem Romanam acceperant, municipia sine suffragio suerint, quorum quantus

numerus fuerit, Optime ex naturali historia Plinii, qui Augusti aetatem describit, coniicitur. Quod igitur prius in Italia factum erat, ut oppida bene merita primum civitate sine suffragio, tum paulatim suffragii honorumquo iure donarentur, idem postea in provinciis accidit eadem ratione: in quo hoc est iam simile fuit, quod . postquam diu paulatim processum est, ad extremum subito quodcunque reliquum erat una lege ad optimum ius admissum est, in Italia lege Iulia, in provinciis imperatoris Caracalli constitutione. Colonias autem Romanas, quae proprie appellantur, inam de his deinceps dicendum est) optimam civitatem Romanam habuisse credimus Nio. Madvigio de condio. et iure colon. in opusc. acad. Ι Ρ, 254, dicenti, non demonstranti. Etenim a gumenta, quae asseri, minus firma esse inteIligo, etiam illud, quod quasi pro invicto habet, quod apud Cic. de orat. II, 7l Antistius Pyrgensis ex colonia Romana eques Romanus equo publico suisso dicitur. Nam equestris dignitas, quam ab imper toribus etiam barbaris in civitatem receptis saepe tributam esse supra doeuimus, longo ab iure suMagiorum et ab iure hono-

. rum, quod ad senatum tantum ac summos magistratu8 pertinet,

discrepat. Sed earum coloniarum, quae ab Augusto ceterisque imperatoribus per provincias conditae sunt, similitudo recte adhibebitur: ex quibus longe plurimas iure honorum caruisse Disii od by Corale

379쪽

Do propagatione civitatis Romanae.

do uimus, easque tantum, quae hominibus Italicis deductae essent, quod ab origine ipsa haberent ius, non amisisse ooniecimus. Quare, si in illas quoque colonias tantum cives Romani, qui optimo iure ossent, deducebantur, ne hos quidem capito deminutos esse quodque habuissent ius honorum, retinuisse existimo. Reliquum erat ante legem Iuliam in Italia ceterorum sociorum genuS multiplex sane ac Varium. In quo num neminem fuisse putamus, qui civitate Romana dignus esse videretur 3 Tot scimus suisse urbes aequissimis foederibus praeditas. tot antiquissima societato cum populo Romano coniunctas, quae ne Marsico quidem bollo fidem ntiatarint, quarum principes civitatis Romanae praemio prohibitos esse parum probabilo est. Si dictator Caesar recens domita Gallia Aeduorum Principes tamen, quo artius eum in Porio consociaret, civitate donandos esse putavit, si barbarorum reges ac principes sere civitatis Romanae Praemium Recipiebant, nonne per Italiae oppida quicunque dignitate atque opibus praestahant, ad civitatis Romanae communionem admissos esse intelligemus 3 In Sicilia quidem, antequam tota insula Latinitatem consecuta est, multos nobiles cives Romanos fuisse constat, velut Cn. Pompeios Basiliscos et Dorcennios et Q. Lutatium

Diodorum et A. Claudium et Cn. Pompotum Philonem Cic. in Vorr. IV, 11 et 12 et 22), qui sero Sullana aetate videntur

esse facti: unde quae eius provinciae condicio post legem Iuliam suerit, eand0m Italiae ipsius ante eam fuisse colligemus. Pauciores igitur in sociorum oppidis cives Romanos fuisse . iudico quam in Latinis, sod multos tamen nec nimis difficilem civitatem ne his quidem suisse ad consequendum. Sed hoc video, Omnium horum novorum civium nullum aliud potuisse esse ius quam eorum, qui ex Latio erant, ut et iure honorum carerent nec tribum haberent: qui tamen domicilio ex patria

tranglato Romae consedissent, eos non minus quam Latinos per censum in tribus receptos Optimamque civitatem Romanum c Secutos esse censeo. Quo in genere insigne exemplum refertur apud Valer. Μax. III, 4, 5 Μ. Perpernae, cos. anni 130, qui cum paulo post in proconsulatu decessisset, pater eius a popularibus, quod contra leges civitatem usurpasset, MCuSatus

380쪽

De propagatione civitatis Romanae.

atque ad Sabollos in patriam sedem, unde oriundus erat, redire coactus est. Qui qua arte leges eluserit nescimus, sed privatam civitatis Romanae partem certe animum in urbem migravit, habuit neque enim ex humili apud suos atque inopi genere videtur suisse), honorum tantum ius nullo censu in tribus receptus contra leges uSurPRVerat. Porcensuimus civitatum genera, quae ante legom Iuliam in Italia suerunt ae cum privata civitatis Romanae pars liberalissimo propagaretur, publicam partem, qua ius suffragii et honorum contineretur, cum iis Solis, quae municipia proprie appellantur, communicatam esse intelleximus. Quae qui considerabit, dubitare non poterit, quin de lege Iulia ot do omni bello Marsi eo et de multis legibus Corneliis, quibus respublica

post plurimas ac maximas perturbationes denuo conatituta est, longe alitor doboat iudicari ac viri docti nunc solent iudicare. Quo loco breves crimus atque ipsa capita tantum rerum commemorabimus. Primum socii Italici quid maxime concupiscebant 8 Lorum principes, non modo Latinorum, verum etiam reliquorum civitatem Romanam habebant neque si qui alii cor cupissent, populus Romanus non liberaliter eam propagasset; humiliores autem homines cur tantam civitatis cupiditatomhaberent 7 Connubium parum curare poterant, pro commercio alias, saepe etiam commodiores iuris sormas habebant. Aepostquam civitas omnibus patuit, in multis tamen oppidis dubitatum esse scimus, num ea veteribus institutis ac veteri libertati esset praeserenda. Sed quia et principum civitas iure honorum carebat neo sine civitatis optimo iure suffragia patebant, ideo socii omnea se parere tantum intelligebant, non imporare vieissim, neminem suorum in senatum, neminem ad summos reipublicae honoros admitti. Ut igitur olim Latinos vidimus bis postulasse, ut ex suo numero Senatores fierent et Onsules, ita tunc omnes socii psetebant, ut ad gubernandam eam rempublicam, cuius potentiam peperissent, admitterentur. Quae reipublicao gubernatio cum more Romano cum civitate Romana coniuncta es sol, scriptores civitatem a sociis expolitam

esse solent dicere, velut Vell. II, 15; App. bell. civ. I, 38;Liv. LXXI aliique, optimam illam civitatem Romanam intel-

SEARCH

MENU NAVIGATION