Iacobi Fontani Sammaxitani medici, ... Practica curandorum morborum corporis humani, in quattuor libros distincta

발행: 1612년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

1j3 I Adoni Fors TANI frigescant & interiores urantur, sitimque habeari Glethale. Curatio est diuersa pro varia ratione causarum de quibus dictum est suo loco. Animaduertenda tamen est sententia Hipp. in Coac. cum scribit lypiriae febres non soluuntur nisii cholera superueniente, nimirum sponte naturae, quam purgationem deorsum sursumque excitatam debet imi rati medicus naturae minister. in ea specie typiriae quae fit ab obstructionibus & a seruente bile in partibus alui contεnta, non in alijs, nempe in summarum hepatis partium inflammatione, & ventrisulieris petate. De Febre quotidiana continus.

votivi AN A continua fit ex pituita putrescente intra maiora vasa. cognostitur ab

excrementis pitulo sis , tum quod ungulis diebus exacerbatur & causis praecedentibus intemperie partium humida coeli constitutione,victus ratione, artate simili, otio: tum ex pigritia , colore faciei plumbeo, albicante aut totius corporis. Haec ut reliquae pituitosae longae esse solent; ergo periculosior carieris, quia plures partes assiciantur, illaeque interiores, naturaque continuo fatigetur , nulla sit intermissio amictionis,unde labefactantur facultates naturales, praesertim ventris & iecoris ; ex qua labefactatione cach exta nascitiar & hydrops. In hac febre cum materia intra venas potissimum contineatur , si plet hora adsit viresque valeant, sanguis deducendus pauca quantitate. Verum quoniam difficile vires iunguntur cum cruditatibus ex Galenosi multae cruditates fuerint in corpore; si muli a pituita cruda redundauerit , primo purganda leui

572쪽

catartico, deinde praeparandara tunc si adhuc perseuerauerit, plenitudo, sanguis duci poterit com-rnode: deinde post sanguinis missionem praeparatosta umores purgabimus, meliusque operabitur medicamentum,&qubd tenuiores facti sint humores. α aliqua pars detracta sanguinis missione. Postea prospiciendum ventriculo, iecori & cerebro, ut supra diximus, praeparandi & purgandi saepius humores secundum eorum inclinationem: si namque natura expellat per superiora per vomitum nempe, eum iuuabimus & concitabimus.

De Febre quartana.

FEBRis quartana aut est intermittens aut continua; solitaria aut multiple* ; exquisita aut notha ; primaria aut aliarum successione nata : ea fit non tantum ex tertianis spuriis, & erraticis potissimum minoris famae, sed etiam ex diuturnis continuis, quae neque coctione neque abscessu ad articu los finem fecerit: fit enim degeneratio humorum per adustionem in atram bilem. Exquisitae quartanar ssigna sunt rigor in principio accessionis qui primo morbi tempore paruus est: deinde excrescit cum morbo: in eo nulla punctio sentitur, ut in tertianis, sed refrigeratio vehemens, & sensus contusionis in

ostibus: in principio accessionis pulsus sunt rari &parui a debili facultate&vsus diminutione videturque arteria initio trahi patrique interuae alligari;calor non percipitur de urens & pungens,ut in tertianis; urinae in principio sunt tenu , albae & aquosae nimirum percolatae per materiam crassam, progrediente aut e morbo sunt colorationes,& subsidetia habet crassam. Signa quartanae notii et sunt mixta ex

573쪽

,6o I Aconi FONTAN1 quibusdam signis exquisitae quartanae, & illis quae

sequiantur naturam humoris mixti cum humore melancholico, putrente. Febris quartana exquisita & primaria , fit ex solo succo melancholico putrente in habitu corporis: Notha vero ex illo cum alijs humoribus admixtis putrescetibus. Quae

vero aliarum successione fit, non potest: generari, nisi ex atra bile: nam febris quae praecessit, adussit humores,bilem nempe & melancholicum succum. Generantur autem tales febres sub finem aestatis, Mingruente antumno ex Hippoc. 27. Pronost. lib. 3. At Altomarus lib.delabrio existimat febrem quartanam non posse generari ex atrabile producta per adustionem humoris biliosi, quod praeter caetera mali moris sit, errodat & exulceret partes,ubi contingit plurimum colligi, & propterea ab ea quam tana febre generari nequit : exulcerat enim ipsas paries ; praesertim si pura & syncera esset, priuia

quam quastanam accenderet ac putresceret: Quod verum forsan esset, si vera &sola atra bilis in corpore peccaret, at semper cum alio aliquo miscetur, cuius admistione temperatur, quocirca ex eo fieri poterit quartana. Cognoscuntur catas e primariae quartanae ex causis procatarticis & antecedentibus ex quibus generantur. Sunt autem illae aetas con- si siens , senectus, autumnus, aestas, temperamen

tum calidum siccum, frigidum siccum , victus ritio calida sicca, frigida licca, quorum illa bilem

multam, haec autem succum melancholicum producit, quae adusta in atram bilem mutantur. His addere possumus febres, quarum successione producitur quartana. suturae quartanae hoc siguum

scribit Hippoc. in Coacis quae in erraticis sebribus

574쪽

MEDICINAE P R Ac T. LIB. III I.

sunt nigrae nubeculae quartanas denuntiant, quia principia ducunt ex nigro humore,a quo quartana generabitur. Hippocrates I. Epid. ait quartanam,

omnium sebrium esse longissimam , securissimam facillimam,quae intelligi debent de exquisita & pri

maria & non de alijs. Haec , magnis vindicat morbis, 6. Epid. Ait enim' Hippoc. quartana laborantes primaria &simplici morbo magno non capiuntur , si prius autem capiantur , & quartana superuenerit , liberantur. Galenus inter magnos illos morbos numerat epilepsiam, rigor namque & concussio magna in quatiana orta & calor epilepsiam soluunt: nam concussione fit excussio& calore , dissipatio materiae contentae in cerebro. Hippoc. Aph. 7o. lib. s. aquartanis capti non admodum conuulsionibus laborant ; si vero capiantur & quartana superuenerit, liberantur: ea . dem prorsus ratione,qua sanantur epileptici, intelligeda ergo est conuulsio a repletione contingens. Quartana cotinua cum nullam habet remissionem

malorum symptomatumque usque ad iudicium grauis & periculosa est; quae vero nascitur cum limnis aut alterius visceris affectu periculosa est; quandoquidem inquit Galen. Comm. 3. in Sent. 7.lib I. Epid. Saepe numero vidimus homines febre laborasse quartana ac deinde collecta aqua inter cutem esse defunctos. Quartanae aestiuae ex Aph. 2I. lib. a. magna ex parte breues sunt: Autumnales vero longae praesertim quae hyemem attingunt. Quartanae splenis vitio initium sumentes diuturniores sunt. Hybernae quartanae praeter opinionem in acutos morbos transeunt, ex Hippoc. Aph 9 i. Comm. in

lib. 1. Coae. si id contigerit Vel vitium aliquod

575쪽

M E D a C I N AE PRACT. LIB. IIII.

simplici quartana duplex aut triplex, visennae orient. 3 j. epit imi 5 iij. an is,garyoph. an. 9 j. fiat decoctum in colaturae stati . quantitate. distatue situ p.ro sat salui. S; iiij. fiat potio,detur mane in aurora. deinde incumbendum humoris praeparationi , Πί. radi c. aperient. in vino albo infuc j iiij. cortic. capar. & tamaris. an. 3 j. g. sumar.bu-

glos. borrag. meli T. summit t. lupuli an . m. J. cete- rac,scolopend. agrim. an. m. f. passul. enuesea lar.

8; is. stor. cordial. m. g. anisi, foeni c. an. 3 j. ly quirit. rasae 3 3. in colat. iu ij. decoct. claris dissolue si rupide fumar. simplici δ iiij. pro dotibus, capiat mane in aurora, deinde. ingredientia superioris a poseumatis, sennae orient. J ij. semis polypod. querc. J j. H. epit. 5 vj. fiat decoctio adlah. quibus claris adde s rupi de epitimo de sumar composit an. J ij. fiant tres doses. finitis apo sematibus purgabis hoc modo. V. decocti postremi a poseumatis purgantis q. f. in quo dissolue confect . hamec 3 si strup. rosar. sol ut 3 iiij. fiat potio, detur mane: praeparabitur dc purgabitur tandiu medicamentis his benignis,

quoad materia coquatur, quae postquam cocta fue- ,rit, requirit sortiora medicamenta, Utelebori nigri 3 j. infunde in aqua mellis, in

qua prius bulierint aneti, ameos an. 3j. si florum Violar. neneuph. borrag. an. p. j. maneant infusa per diem integrum, deinde fiat leuis ebullitio, coletur & exhibeatur iusta quantitate in aurora. Postumus addere colaturae mannae 3 j. vel cassia aut dia-

pruni simplicis aut si rupi rosa r. solui. q. f. Si respuant medicamenta liquida,dentur pilulae sequen

ies.

576쪽

16 IAco BI FONTANIy. massae pillular. de lapide laetuli &agregat,an. 3 6. cum sirupo de fumar. formemur pilulae molles. Post has purgationes dabimus corroborantia ut theriacam, mitridatium ad 3 6. cum 5 h. confeci. bu glos. aut borrag. idque per aliquot dies: Deinde si fuerit necesse ad mediocres purgationes

redibimus ; apparente vero coctione theriaca potest exhiberi duabus horis ante paroxysmum, cO roborat enim, & compescit rigorem. Eodem tempore propinanda medicamenta , quae urinas duincant, & sudores commoueant. Conuenit etiam balneum aquae dulcis, non tantum hoc tempore, sed etiam in principio, quando materia cruda est, cum hac tamen distinctione ut cocta materia mora

possit esse longa in balneo die quietis, cruda vero breuis : interim lieni, iecori & stomacho prospiciendum, quod hae partes potissimum laborent& afficiantur in quartana. Et quoniam rigores qui in principio febris excitantur maxime aegrotis sunt molesti; quo possint quodammodo reprimi, spina dorsi ungenda medicamentis calidis, ut theriaca, mithridatio, aut unguento martiato aut are-gonio, oleo rutaceo, item oleo scorpionum compos . a Mathiolo. Quod ad victus rationem in febre quartana exquisita oportet eam instituere, quae nullos pariat satus ex Gal. ad Glauc. I. nam salu- lenti cibi sunt melancholici Auiccnn. cap. 63. trin. a. Fen. I. lib. . scribit aeger abstinere debet a cibis

die paroxismi , neque etiam illo die aquam frigidam potare: quae intelligenda sunt,ut Arculanus interpretatur de aegris robustis , & de his qui facile semcm tollerare posIunt , aqua prohibctur

577쪽

MEDICINAE PRACT. LIB. IIII.

non tantiam in paroxysmi die, sed etiam in alijs quod cruditatem pariat:ergo si aeger sit debilis , nutriendus etiam die paroxysmi. Comedat aute primo aviculas, deinde pullos, at victus ratio quam instituit Avicenn. tenuis esse videtur, quae

morbis acutis parum conuenit,multo minus morbis longis ex Hipp. i. Aph. Respondet Arculanus hoc factum, quia in principio materia siue humor si crassus,qui molestus est,& grauis naturae: quam ob causam copiosi alimenti coctioni n5 potest vacare , ob id deuicto & iperato utcumque humore crasso , poterit medicus pleniorem praescribere victus rationem , cum status longe absita Ex ijs sequitur in principio quartanae ea esse danda quae obstructiones aperiunt, tale autem praescribitur. Vt

conseruae rosar. 3 iij. syrupi acetosae 3x. dis solue in g iiij. aquae fontis calidae, detur in principio declinationis in medio & in fine, repetendo semper eandem do sim. Probatur etiam hoc quod lienosis apperientia maxime conueniunt ex Avicenna, qua ratione sebris adest. Verum si coctrix sit debilis illa exhiberi non debent nisi mixta cum his , quae moderate calefaciunt, qualia sunt calida humida. Ea vero frigida humida, quae febri utilia esse diximus, sunt endi uia lactuca, pepones,persica mala respuuntur,tamen aliquando ob frigiditatem ut lactuca en diuia, aut quod tenuia excludant cras sis remanentibus, ut melones, aut quod facile putrescant, ut persica mala, salsa ac acria conueniunt in principio quando cum succo melancholico naturali pituita est mixta, quod attenuent & incidant humores crastbs,talia sunt sinapi crithmus, sceni-

578쪽

166 IAco BI FONTANI culum conditum. Quartana notha ijsdem fere cu- ratur remedijs, nisi quod habenda sit ratio admixti humoris secundum quem superioribus medicamentis, &victus rationi illa sunt adhibenda quae humori mixto cum succo melancholico conueniunt. Duplex quartana adi triplex, eodem san tur modo, praebenda sunt illis medicamenta tempore quietis , aut si exigua sit quies, ut in triplici sub finem declinationis. Continua quartana ij idem fere remedijs curatur: verum toties non sunt repetenda,quia breuior esse solet. Describuntur experimenta multa ad febres quartanas sanandas, quae omnia fere violenta ijs non licet uti,nisi postquam apparuerint signa coctionis manifesta in excrementis , nam tunc possunt tantum curare,imo exagitando materiam ex simplici quartana ut plurimum fit duplex, triplex aut continua,& nonnunquam mors consequitur experientia compertum

est aerem urbis Ariensis prouinciae sanare febres

quartanas.

D. febribibus compositis. ΓεBRes componuntur varijs modis, nempe

intermittentes cum intermittentibus, intermittentes,cum continuis,&continuae,cum conti-

nuis. Inter illas compositiones,ea,quae semitertianam siue emitriten producit, frequentior est, de qua paucis agendum. Semitertiana est febris composita ex continua quotidiana & tertiana interia mittente,atque ideo tertio quoque die magis affligit,quia concurrunt continua & intermittens;hec est opinio de sententia communis. Galenus tamen

579쪽

M EDICI NAE PRACT. LIB. IIII. 167 cap. . deTy pis ait semitertianam non semper continuam esse , verum & intermittentem, traditumque est ab Hippocrat. text. S. Comm . . lib. I. Epid. ipsam connumerandam non modo inter acutos morbos, sed etiam inter diuturnos essetinquit enim in febre, quam semitertianam vocant, morbi contingunt acuti. Ergo longa est, & praeter caeteras

maxime est lethalis, ac tabidi & qui morbis longis

detinentur,.hac laborant praecipue, neque tamen hinc sequitur non esse cotinuam semper,non longi multi morbi febres habent continuas,longas,Vt

phthisis,hydrops & multi alij. Quare semitertianae

quae nascutur in diuturnis morbis, no minus sunt cotinuae, quam quae solae &cum acutis,quare semper continuae .diuiditur varijs modis; ratione compositionis, aut sola est, aut cum alio morbo acuto, aut longa, ratione inuasionis, aut primo die nascitur,aut Gecundo,aut tertio incipit,aut alio die. Diu uiditur etiam a Galeno de typis ratione durationis in paruam mediam, & magnam. Parua durat 24. horas, media 36. magna 48. quae perfectae continuae febre proxima est, quod scribit ex aliorum sententia, qui Hippocratem male intelligebant, nam ut ipse scribit Cotum. 3. in sententi. s. lib. I. epid. omnis semitertiana qua laethalis iudicatur

continua est, nam omnes intermittentes periculo Vacant, cum autem sit ςontinua, & quotidie exacerbationem habeat ex pituita in venis put e facta pendere cer i um est, & quia tertio quoque die cum vigore. aegrum vexat ex bile extra venas putrente nascitur. Indicant eius humoris dominium excrementa ex bile & pituita: sit autem nonnunquam, ex tertiana extenuex lib. de Typis , tertiana enim

580쪽

168 IAconr FONTANI extensa notha est, quae fit ut plurimum ex bile pituita extra venas putrestentibus: fieri ergo potest ut putredo serpat ad maiora vasa, hincque nat semitertiana. Loci affecti praecipue rint stomachus& hepar: in quotidiana enim stomachus semperassicitur; in tertiana hepar. Huius magnitudinem ostedunt iactatio, vigiliae,delirium,sincope,ab humore pituito & bilioso orificium stomachi vellicante. Nascitur autem hoc symptonia in emitriteo praesertim autumno, quia eo tempore languet vires, &exusti sunt succi, utrumque ob antegressum aestum, qui naturalem calorem dissipauit succosque adussit. Accidit & alia de causa ex repentina in frigus mutatione, accedit multus esus fructuum precocium,qui tunc abundant, hi ventriculum laxant & vitiant sua corruptione. Addi potest amictio particularis ventriculi & bilis confluxus

ad ventriculum ι maligna est specie ac propria natura tum grauium symptomatum accessione, de quod dum febris prior videtur remitti, posterior recrudescit,ita ut naturae nihil quietis a malis sy m-PIOmatis concedatur. Galenus ait parum remitti &ex leui remissione violentius exacerbari, maligni morbi est indicium; ad Ralignitatem autem fit accessio pro ratione partis affectae, quantitate materiar, a vario illius motu, variaque corruptione. Ex se ergo non potest else morbus acutus, licet iuncta

cum longo morbo , longa dici possit tempore,

quod assii eius iam morbus non permittat eam videri acutam; quiae febres tertio quoque die inualesse int,sunt periculosis Aphor.3. lib. 4. Coac. Hipp. I. Epid. sect. s. Comm. 3. semitertianam scribit inter caeteras este maxime lethalem.Galenus cap. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION