장음표시 사용
21쪽
vero, sive propter Pisidarum irruptionem in Syriam sive hortantibus Bygantinis, ut de novo regno adversus Prusiam et Antiochum firmando cogitaret, ab Attalo persequendo destitit, auxiliumque Byzantinis pollicitus est. Hac re permotus Prusias, Pacem inter Attulum et Achaeum sibi periculosam fore credens, Rhodiis opem praestitit. Alia quoque causa erat, cur Bygantinis iniquus esset, quippe qui ad Attalum, Minervae sacra celebrantem,
legatos misissent, qui rem divinam cum eo facerent, sed Prusiam Soteriorum sacra facientem neglexissent Utrum pax inter Attalum et Achaeum revera composita fuerit, dubitari potest. Certe simulata et non diuturna fuit. Attali vero virtus et animi magnitudo non minus in adversis, quam in prosperis rebus apparuit. Quamvis ad incitas redactus, amissa recuperare tentavit, copiisque auxiliariis Gallorum Τectosagorum adjutus cum exercitu Aeolidem ingressus est. Facili negotio urbes Cymen, Smyrnam, Phocaeam, quae animo seinper ipsi faverant, recuperavit. Advenientis Attali metu Aegaeenses et
Temnitae, uti et Teii ac Colophonii ultro se dediderunt λ. Quos omnes Attalus prudenti consilio in fidem recepit, iisdem, quibus antea, foederis legibus: attamen obsides dare jussit. Magna vcro benignitate et benevolentia Smrmaeorum legatos accepit, qui populus prae reliquis omnibus constantissime in ejus fide
His urbibus recuperatis, Attalus rebus suis jam magis fidens Lycum flumen trajecit, Mrsorumque fines egressus ad Carsenses et in ματείχη venit; quibus oppidis captis Pelecantem moutem superavit et ad Megistum fluvium castra posuit.
a Teios et colos,hnilios Actiaeum adiisse male refert Casaubonns in interpretatione Polyb. V. 77. ed. Em. In indice vero ejusdem editionis recte direntur per legatos
22쪽
Attamen hare omnia frustra fuerunt. Galli enim, mercenarii milites, itineris, in quo nihil praedae ostendebatur, molestias jam diu aegre ferebant. Itaque, cum luna sorte dcfecisset, ostenti metu, sive vero, sive simulato, ulterius se progressuros negarunt. Ingens inde periculum Attalo oriebatur. Nam si Gallos dimisisset, omnino verendum erat, ne ad Achaeum deficerent et Attali ditionem invaderent. Quid autem y Num omnes ad unum interficeret , ut ab eorum insidiis tutus esset 7 Polybius eum id non fecisse credit propter metum, ne inde malam famam nau-cisceretur, cum satis cognitum esset, eos fidem ipsius secutos in Asiam traiecisse. Mihi vero ingenuus Attali animus a tali scelere illiorruisse videtur; neque id paucis suli militibus tam facile perpetrare potuisset. Attalus autem, nunquam inops consilii, fecit id quod prudentissimum erat. Deduxit enim ad Herulespontum Gallos istos, et postquam Lampsacenos, Alexandrenses atque Ilienses propter fidem sibi praestitam laudaverat, cum exercitu Pergamum est reversus L Ititerim Antiochus Magnus, qui Achaei desectionem aliquamdiu neglexisse videtur, monte Tauro superato, ad bellum Se comparat, et Sardes, quo Achaeus se receperat, obsidet. Quo melius
autem id perficeret, Attali auxilium implorat et impetrat . 'Sevinus credit Attalum, implacabili odio in Achaeum ductum ,
Antiocho opem tulisse, sed rebus suis malo consuluisse, quoniam Syriae regum potentia, propter foedus cum Philetaero initum, semper metuenda erat δ. Sed quis non videt Attalum his quidem temporibus Antiocho imparem fuisse futurum, ideoque recto iudicio opem ei praestitisse Τ Ut ut est, utriusque regis copiae Sardes oppugnaverunt. Achaeus autem proditus clad Antiochum deductus est, qui eum e medio sustulit OlymP. CXLI. 4, P. U. C. 541, A. C. N. 213
23쪽
victoria de Achaeo reportata, Attalus quibusdam urbibus munitis, quae ei se dediderunt, imperium auxit. Sed haud diuturna pax illi contigit. Philippus enim, Macedonum rex,
Thraciam vastabat, et merito metuebat Attalus, ne Pergamenum regnum invaderet. Hunc igitur ut a finibus suis arceret,
ad Aetolos legatos mittit, auxilium iis contra Philippum, cui i festi erant, pollicentes; quod his valde gratum fuit
Iam Romani, viribus magis magisque crescentibus, Orientis rebus se immiscere coeperant. Aliquot annis ante, Philetaero adhuc Pergamum tenente, Aegypti rex Ptolemaeus, cognomine Philadelphus, audita Pyrrhi fuga, Romam gratulatum miserat, petitumque ut Populi Romani socius et amicus haberetur 3. Id Patres laeti acceperunt, et ab eo inde tempore, ut ait Livius, Romani ab Asia , veluti futura praeda, nunquam oculos dim verunt , eamque Paulatim, ut cuivis notum, totam sibi subjecerunt. In omnibus, quae Senatus Romanus egit et perfecit,
idem animus idemque consilium apparet; id scilicet, quod apud positam Anchises filio suo praecipit:
Tu regere imperio populos, Romano , memento ἔ. me tibi erunt artes : paeisque imponere morem, Parcere subjectis, et debellare superbos a.
Itaque, postquam Italiam in potestatem suam redegerunt, ad Asiam, Graeciam, Macedoniam oculos converterunt, ibique discordias alendo parvosque reges contra potentiores adjuvando, paulatim rerum potiti sunt. Quod si Asiae reges universi contra Romanos stetissent, viribus sorte superiores evasissent et mmmune periculum cunctis imminens effugissent. Sed sibi quis-
Sevin. l. e. et aneti. ab eo laudati, a Id laetum est anno s. c. 480, C. Fabio Velao C. Claussio Canina coss. Vid. epit. Liv. XIV. sale apud Eutrop. II. 11 legitur MI, ubi css. VF. BD. a Vim. Aen. V l. vs. Ma
24쪽
sque consulentes, alius alio tempore Romanis auxilia praebuerunt. Inter hos Pergameni regra diu fidelissimi Romanorum socii suerunt, cujus rei Attalus, de quo agimus, dedit oxemplum. Hi eigitur Syriae semper ac Bithyniae reges metuens, omnino cu pidus fuit societatis jungendae cum Romanis, quorum amicitia
adjutus; regnum se aucturum sperabat, in eaque re, cum solus
Romanorum viribus impar fuisset, omnino prudentor egit. Inhollo enim, quod Romani cum Philippo gerebant, Prusias, Bithyniae rox, a Macedonum partibus contra Romanos stabat. Bithynia autem finitima orat Pergamenorum ditioni. Itaque hujus regni partem sibi praedae futurum, si Macedones et Bithyni Romanis inscriores essent, Attalus lacile praevidebat. Quapro pter societatis foedus junxit cum M. Valerio Laevino praetoro Olymp. CXLII. 1, P. U. C. 542, A. C. N. 212 Conscriptis igitur conditionibus, quibus in amicitiam societa temque populi Romani veniret, Attalus anno V. c. 543 in Euro pam trajicit, et in insula Peparetho portum occupat 3. Neque tamen aliquid memorabile gestum videtur. Sequenti vero anno Philippus in Graeciam descendit, cui Aetoli, Pyrrhia duce,
Occurrunt. Hunc enim cum absente Attalo in cum annum Prae
torem creaverant. Conserto proelio Pyrrhias, qui ctiam Attali auxilia secum habebat, a Philippo bis vincitur: ideoque Aetoli, metu compulsi, Lamiae urbis moenibus se continent. Philippus ad Phalara exercitum reduxit. De pace mentio facta, sed con sultatio, in concilium Achaeorum dilata est. Interim triginta dierum induciae conceduntur, legatis Ptolemaei, Rhodiorum, Atheniensium et Chiorum operam dantibus, ut bellum com rneretur. Fama crat Attalum classe Euboeam petiturum. Idcirco Philippus chalcidem profectus est, ibique adversus Pergamenum
25쪽
regem praesidium reliquit. Ipse Argos et inde Rhium se contulit. Ibi de pace consultatum est, quam tamen Aetoli turbarunt, postquam et Attalum Aeginam i venisse et Romanam cla sem ad Naupactum stare audiverunt. Quo auxilio freti tam iniquas pacis conditiones tulerunt, ut Philippus, indignum ratus victos victori sibi ultro conditiones ferre, insecta pace concilium dimiserit Quantopere Attali auxilium a sociis aestimatum sit, ex hac narratione cuivis sacile apparebit. Deinde Philippus complures urbes expugnat, in his locum agri Calydonii, qui Elaeus dicitur, cui muniendo omnem apparatum Attalus suppeditaverat Aetolis Mox a Sulpicio, Romanorum duce vincitur et in Macedoniam revertitur. Sulpicius Aeginam classe prosectus cum Attalo sese conjunxit, ibique ambo
Principio aestatis anni sequentis U. C. 545 Sulpicius et Attalus Lemnum trajecerunt, Romanis quinque et viginti quinqueremibus, regiis quinque et triginta transmissis. Hinc Peparethum
3 Attalum ab Aetolla hane Insulam preiso emirae ualit Sevinita p. 2Is his verbis: a Bans la vile de donner aux Romains des marinis essentiellea da son auaehement,s it acheia dea Aetoliens l'tile δ' ine. Valerius Antias a done ea tori dlavanere ques le Sinai en avoIt Lit pr-nt a re prinee. Llautori t. de Polrbo doti l emporter, sanah eontredit, sue eella d un eoirain, doni Tita-Live reluve souvent les erreum et lesa inadvertanees.'' Settieet Valerius Antias sapud Livium XXXIII. a θὶ inter leges pacis eam Philippo post pugnam ad Cynoseephalas sacrae etiam hane fuisse refert, ut Attalo Aegina insula elephaptique dono darentur. Polybius autem sΕxis t. Leg. 4I ed. Sch reigh. Tom. IV. p. 261.ὶ memoriae prodidit Aetolos ex pacto foederis κατὰ, προς 'Pωμαίους σου ν ηας Attalo Aeginam urbem tradidisse, aere Is ab eo triginta talentis. IlI minime patet Attaltim Romanorum In gratiam Aeginam insulam emisse; quae et ex Romanorum arbIino addieta fuit. Valerius Antias autem tempora consudisse videtur. Attalus enim ante parem Philippo datam e vita esseesserat; nisi Attalus, Eumenis frater, qui postea Attali natu mἰnoris intor Imperium obtinuit, signi Meturi qua de re vid. Br Lenb. ad Liv. l. l.
26쪽
- 21 - Λttalus adiit, omnemque circa uriwm agrum depopulatus est.
Quod cum Philippus audivisset, urbi praesidium misit. Conci- lium Aetolorum Heracleae, quo Attalus etiam ad consultandum de summa belli venturus erat, frustra Philippus regem excipiendo turbare conatus cst, seque Demetriadem recepit. Sulpicius ct Attalus a Peparetho Nicaeam, inde in Euboeam ad urbem Oreum traiecerunt, atque inlcr cos ita convenit, ut Romani amari, regii a terra oppugnarent Facili negotio Romani Oreum capiunt. Attalus Opuntiorum urbem captam diripit. Sed interim Philippus supervenerat, cujus adventum ignorans Attalus pecuniis a principibus exigendis terebat tempus: adeoque improvisa res fuit, ut nisi Cretensium quidam, forte pabulatum ab urbe longius progressi , agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuisset. Attalus incrmis
atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit et Orcum se
recipit. Inde quum fama accidisset, Prusiam, Bithyniae regem, in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque
Aetolico bello , in Asiam trajecit
Prusias scilicet aliquot annis ante adversus Gallos, quos Attalus ex Europa ad hellum contra Achaeum acciverat, expeditionem susceperat et acie dimicaverat. Neque viros tantum in ipso Proelio, sed conjuges etiam ac liberos eorum in castris jugulaverat Hinc eum in Hellespontiacas urbes, quas Gallorum metu liberaverat, jus quoddam exercuisse verosimile est. Iam Vero Aselici eventu clatus et Philippi rebus saxens Pergamonum quoque regnum sibi subjicere coriabatur. Sed cum non multum Prosecisse credibile est, quoniam nullus vetorum scriptorum I cs in
hoc bello gestas memoriae prodidit
Attali rerum gestarum memoriam iam ino tempore magna ex parte vel ustate albo letam queritur Pansanlas Aule. e. s. Polyb. v. uti.
27쪽
Interim Hannibale Italiam opprimento, tu libris Sibyllinis
carmen inVstutum est, quemcutique. hostem alienigenam Italia pelli xincique posse, si Mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret t. In hac urbe scilicet metignum fuisse templum refert Strabo, summaque i cultum religione Matris deorum , quam Augistidinappellabante locum autem sacrum ab Attalicis regibus magnifice fuisse exornatum templo porticibu quo albi lapidis Itaque anno V. C. 549 legati ad Attalum missi sunt M. Valerius Laevinus , qui bis .consul fuerat ac ros in Graecia gesserat, M. Caecilius . Metellus praetorius, Serv. Sulpicius Galba aedilitius, duo quaestorii C. Tremellius Flaccus et M. Valerius Falto. Bis qui que noes , quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirenteas terras, ad quas concilianda majestas nomini Romano esset, decernunt. i Legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt, consulentes, ad quod negotium
domo missi essent, perficiendi ejus quam sibi spem populoque
Romano portenderet. Responsum esse serunt, Per Allatam regem compote3 ejus fore, quod peterent: quium Romam Deam δε- vexiεεent , tum curarent, ut eam qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem venerunt. Is legatos comitor acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit: sacrumque
iis lapidem , quem Matrem Dosim incolae esse dicebant, tradidit ac deportare Romam jussit .. Ita Livius et alii: Ovidius vero, ejusdem rei mentionem faciens, legatos ab Attalo non Pergami,
sed Pessinunte receptos ait, eumque, cum rem Prius negaMet, .non nisi terrae motu adductum fuisse, ut auferendi Deam Ve
niam daret Idolum illud, quod ex Phrygia Romam misit At
talus , lapidom fuisse non magnum, coloris furvi, angulis prominentibus, inaequalem, indolatum et asporum tradidit Arnobius β.
Liv. XXIX. 10. a Lib. XII. p. 567. 3 Liu. XXIX. II. Vid. et Herodian. I. II. Fast. IV. 261. . Sub M. Lib. VII. adversus gentes.
28쪽
Eodem anno Romini pacem cum Philippo Reerunt in haud conditionem, ut neutra pars amicos alterius insestareti. Ver simile est bellum , quod Attalus cum Prusia gerebat, i bao Pace compositum fuisse. ιΑttamen eam paeem inter Romanos et Macedones talibuτ co ditionibus non ex animo initam fuisse re patuit. Et Philippus quidem, non multo tempore interiecto, in tum animum ostendit cium, Bithyniae urbem, Aetolis amicam , capiendo. Quam cum Prusiae genero tradidisset Attali quoque regnum aggressus est. Huno enim ulcisci cupiebat propter auxilium Romanis praestitum, quo illos maxime adjutos superiores filisse haud immerito credebat. Itaque neglectis pacis legibus, Attali imperii fines transgressus est et ipsum Pergamum tentavit. Summo vero consilio et prudentia Attalus omnia providerat, ita ut Philippi milites non tantum ab urbe satis munita facile repulsi sint, sed etiam ex agris nullam praedam lacere potuerint. Hinc is ira et quasi rabie commotus Macedo in deorum simulacra ac templa saeviit; quibus incensis, lapides quoque confregit, ne posthac restitui possent Inter haec Veneris templum suit splendidissimum ac Nicephorium , Iovis lanum, cui lucus deo Sacer adjacebat, quem, septo everso arboribusque Prostratis, , delevit et omnia solo aequavit. Quibus peractis magnum quidem Attalo damnum dedit, sed nulla praeda facta regressus est et Hieran Comen se contulit . , Itaque Rhodii, societate cum Attalo secta , Philippo bellum inserunt et proelium navale tentant ad Ladcu insulam prope Miletum. Macedones ibi cladem passos Antisthenes et Zeno,
Appian. meed. a. a Polyb. XV. 2IJ Appian. l. l. ' Polyh. Me. ex Lib. XV . de viri. et rit. M. Schweigh. Tom. III. p. 570. Cf. et Liv. XXXI. 46, XXXII. 33, 34.
29쪽
Rhodii, quos Livius , secutus videtur, memoriae Prodiderunt. Sed Polybio multo major fides habenda ost, qui Philippo victoriam tribuit Altera pugna navalis, quae ad Chium commissa est, longe nobilior fuit, quam idem Polybius magnifice deseribit. Settieet Philippum Chio cum classe Samum vela facientem Attalus et Theophiliscus η, Rhodiorum praesectus, cum remigio
essent usi acerrimo, mox assecuti adortique sunt. Et Attalus quidem dextram classis hostilis partem, quae reliquum agmen antecedebat, Theophiliscus vero eos, qui ad sinistram orant, aggressus est. Philippus suos , ut proras navium in hostcm vertere ut acriterque pugnarent, commonuit; ipse aliquot cum navibus ad parvas quasdam se insulas, in medio trajectu sitas, recepit, ibique proelii eventum exspectavit. Ubi primum ab Attali navi proelium cst commissum, Omnes repente, qui propius aberant, non expectato Pugnae signo, inter Se concurr runt. Attalus, cum octore congressus, primo statim impetu navem hostilem vulneravit, landem etiam , quamvis strenue Pugnantem demersit. Philippi doceris, quae praetoria tunc navis erat, casu quodam in hostium potestatem venit. Jam reliquae naves utriusque classis certamen aequabant. Nam ut Macedones lemborum numero, ita Attalus eo superior crat, quod plurcs lectas naves habet,at. Et ad dextrum quidem Philippicae classis cornu quod attinet, ca tunc facies rerum erat, ut, cum anceps plane Victoria maneret, ejus tamcn potiundae spes luculentior
Lib. XIXI. 14, tibi Ph lippita dieitue eum Rhodiis et Attalo navalibus rer lami nibus, nistro taestiret ad Laden et chinin) selieiter p-IIo, vires expertus fuisse. a Me. ex Lib. XVI. d. viri. et vit. Q. Seh.eigh. Tom. III. p. 5s6 sq. Cf. et Sevin. p. 22I, 222. a II idiis viri vIrtutes magnopere Iaudat Polybius XVI. S, quippe qui eivibus suis persuaserit, ut ad oblatam opportunitatem sese excitarent et in Naeedonem Insurgerent, tagne Attalum eoegerit non emetari, nee iam hellum apparare, sed gerere omnibuε viribus et peHeulum adire.
30쪽
- 25 pones Attalum esset. Rhodiorum vom conatus variis modis sunt
impediti. Tlieophiliseus ipse, tribus vulneribus saucius, Philostrato trierarcho adjuvante, aegre servatus est. ' Mox tamen ubi suorum nuvibus se conjunxerat, denuo pugnam capessens, hostes vehementer adortus est. Attali classis , dextro cornu certam Victoriam tantum non in manibus habens, parvis insulis appropinquabat, in quibus Philippus, proelii eventum exspectans, in ancoris stabat, quum Attalus quinqueremem e suis extra proclium animadvertens sauciatam, quae ab hostili nave demergebatur, cum duabus triremibus ad serendum ei opem contendit. Et quum hostilis navis inclinasset in fugam, seque in terram recopisset, insequitur rex, cupidius, quam par erat, naxis potiri studens. Philippus, ut Attalum vidit longo intervallo a suis separatum, pluribus navibus in eum est profectus, regemque in te
clusum a sua classe coegit, de sua salute vehementer anxium,
naves in contincutem dicere: quo facto ipse quidem cum sociis navalibus En thras concessit, at naves ejus regiamque supcllinetilem Philippus cepit. Nam Attalus et qui circum eum erant, mtempore arte quadam usi, preti issima quaeque de supellectile regia super tabulatum navis exposuerunt: unde evenit, ut Mac dones, qui in eam lembis vecti primi inciderunt, conspicati Pocula multa, vestem purpuream et vasa alia, res eiusmodi comitari solita, omissa persinuendi cura, ad ea diripienda se converterent. Qua ex re id consecutus cst Attalus, ut tulo sibi Ery- . thras profugere liceret. Plii lippus, qui universi proelii victorium luculentam hosti tradiderat, casu inopinato Attali clatus, in altum vola dedit, idem quo studio summo naves suas colligens, bono animo osse militem jubebat , quando navali proelio vicissent. Plorosque sane hominum, qui videbant Philippum regiam Attali navom suis alligatam in portum deducere, Pergamonum regem periisse credebant. At Dionysodorus, conjectans id, quod regi, a quo stabat, acciderat, sublato in altum signo, naves Disiligod by Coos e