Commentatio de regibus et antiquitatibus pergamenis scripsit A. G. Van Cappelle

발행: 1842년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

lespontum cum exercitu traiecisse nunciavit; Aetolos ita separare , ut sub adventum ejus in armis essent. Qui nuncius Senatui populoque adeo acceptus fuit, ut non tantum verbis sed donis quoquc Attalo regique Datri gratum animum significaverint. Testante Livio iis aedes liberae, locus, lautia decreta sunt, et mouera data, equi duo, bina equestria arma, et vasa argentea centum pondo, et aurea viginti pondo. Quae omnia satis ostendunt, quanto auxilio sibi Eumenem sere Romani crederent. Hic igitur T. Quinctio, Romanorum legato, in Chalcidis Euripo occurrit, ibique praesidio quingentorum militum relicto, Athenas se contulit. Sed cum Antiochus classe in Europam trajecisset, exercitu admoto, Chalcidensibus persuasit, ut admitteretur a. Haec omnia hostilem Antiochi in Romanos animum satis in- dicabant. Itaque A. U. C. 563, P. Coruelio Scipione Nasica,n' Aellio Glabrione Coss., bellum adversus eum decretum rat, eodemque anno victus apud Thermopylas et Graecia pulsus. Aetolis quoque a Romanis subactis, Antiochum in Asiam rediit et Ephesi diu securus admodum de bello Romano permansit. Sed erat id temporis in Asia Hannibal, qui implacabili Romanorum odio ductus, Antiochum ad bellum incitaverat. Illem nunc quoque regem adiit, ejusque negligentiam et socordiam reprehendit, magis mirari se dicens, quod non jam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare. Itaque rex Chersonesum, quo ipse Prosectus est, praesidiis firmavit, Polyxenidam classem parare jussit, et omnia reliqua ad bellum diligenter instruxit a. Interim Eumenes cum classe erat Aeginae, suoque regno ingens ab Antiocho periculum imminere intelligebat. uine diu

42쪽

- 37 incertus fuit, utrum Pergamum trajiceret, an Romanis assoret.

Cum vero suam sortem cum Romanorum sortuna conjunctam

esse judicaret, si hi non discedendum ratus, ad C. Livium, qui ad Scyllacum Romanae classi praeerat, cum tribus navibus Profectus est, eique auxilia pollicitus Aeginam rediit i. Haud multo post Eumeni promissa perficiendi copia data

est. Namque Polyxenidas, Romanorum classem aggressus, laevo quidcm cornu inferior erat, sed dextra satis strenue pugnabat. Ubi vero Eumenes cum magna classe, in qua viginti quatuor tectae naves erant, subito advenit, dextrumque hostium cornu invasit, protinus fuga iacta ost. Tredecim naves captae, decem demersae sunt: nec nisi navium celeritati Polyxenidas salutem suam debuit. His igitur rebus peractis, Eumenes

Pergamum revortitur 3.

Sequenti anno, U. C. 546, Eumones L. Aemilio Regillo. qui Livio in navali imperio successerat, cum duabus quinque

remibus occurrit. Samum postquam ventum est, accepta a

Livio classe, Aemilius concilium advocavit, in quo Eumenes rex Livio obstitit suadenti, ut classe Ephesum Peterent Portumque obsiderent. Ceteris quoque Livii sententia displicuit Sed ea , quae ad Romanos proprie pertinent, omittimus. Hoc tantum animadvertimus, unde appareat, quantopere Eumenes auctoritate apud socios valeret. Scilicet in Bargylietico sinu, excursione ad Iassum facta, Rhodii, qui Ιassensium precibus moti urbi parci cupiebaut, ad Eumenem regem se convertErunt , atque ita pervicerunt, ut oppugnatione absisteretur Ilaec dum ab Eumene geruntur, absentis regnum Seleucus, Antiochi filius, iuvasit. Elaea, ad quam urbem primum accesserat, omissa, vastatis agris, protinus Pergamum aggressus

43쪽

oppuguavit. Attalus, fratris vicem gerens, primo quidem hostem

repellere conatus est, sed cito expertus se viribus imparem esse, intra moenia se recepit. Seleucus igitur urbem obsidere coepit,

ad quem Antiochus e castris stativis, quae ad caput Cayci amnis habebat, aliquot millia militum, in primis Gallorum

mercenariorum , ad Pergamenum agrum vastandum transmisit.

Haec ubi Eumenes Sami audivit, statim classe Elaeam trajecit; hinc equitum peditumque expeditorum praesidio tectus, hostibus improvisus adest Pergamum contendens. Regis animum et celeritatem omnes mirantur, qui tamen, qua erat prudentia, de summa rei decernere noluit, levibus tantum quibusdam certaminibus factis. Paucis vero diebus interiectis, Romanorum Rhodiorumque classis regis in auxilium veniens Elaeam appulit. Quod metuens Antiochus, misso caduceatore ad Aemilium, velle sede pace agere significavit LSeleuco Pergamum obsidente, Diophanes quidam rem memoratu dignam gessit. Hic enim Pergamenorum in au ilium mille milites cum centum equitibus ex Achaia Elaeam traduxerat, atque inde, viam ducentibus ab Attalo missis, noctu cum suis, inscio hoste, in urbem intromissus fuerat. Parvo quidem

numero hi milites erant, sed forti animo bellique peritissimi: dux ipse Philopoemenis summi imperatoris discipulus. Qui cum obsidentium negligentiam et securitatem videret, ab Attalo

fortunam tentandi veniam petiit. Vix eam impetrare potuit, nam hostium numerus Diophanis copias ter quaterve superabat; tandem vero, venia data, cum Suis porta egressus non procul ab hostium statione consedit. Seleuci milites Achaeorum paucitatem spernentes eadem socordia dispersi jacebant. Quos subito impetu Diophanes aggressus Penitus fundit fugatque, spectantibus Pergamonis, ejusqUe audaciam, quam primo quidem

44쪽

amuntiam duxerant, mirantibus. Aliquamdiu vero fugientes, quoad tuto fieri poterat, persecutiis in urbem rediit. Hac ciade prudentior iactus Seleucus postero die quingentis passibus longius ab urbe castra posuit, militibus mapis compositis et o dinatis. Diophanes quoque in eundem quo pridie locum Processit. Utrinque impetu exspectato, hostes ad occasum solis in castra redire coeperunt. Tum vero Diophanes, dum in conspectu erant, quievit; deinde haud minori quam antea impetu hostium postremum agmen aggressus, adeo illos perterrefecit,

ut nemo adversus eum restiterit, omnEs, vix agminis ordine servato, in castra se reciperent 3.

Ita Livius rem tradidit eodemque fere modo hauc Achaeorum eruptionem Appianus memoriae prodidit, addens Diophanem Pergamenos hortatum esse, ut secum in hostem erumperent; eos vero neque tum, neque postero die Diophanem sequi ausos fuisse Attamen Attali satis nota virtus prohibet nos, quo minus talem ignaviam in eo suspicemur. Imo Prudenter egisse videtur, quod Pergamum , regni caput, non prorsus d sensoribus orbavit. Nam revera Diophanis consilium audacissi-inum fuit; idque quod in duce, auxiliaribus copiis praeposito,

magnopere laudandum est, in principe, cui cura salusque imperii commissa erat, omnino temerarium fuisset. Diophanes, Appiano testo, pabulantes lignantesquo hostes saepius adortus ex insidiis et nunquam sine damno elabi passus , o agro Pergameno Seleucum moveto castra coegit et omnino e regno Eumenis expulit. Idem Livius testatur. Nulcredibile est, ut recte animadvertit Sevinus, appropinquantem exercitum Romanum aut solam , aut Praecipuam causam fuisse, Pur Seleucus tam festinanior Pergamum reliquerit. Eumones ut Pergamum obsideri sit livit, sino mora Elaeam trajecit. Aemilii

a Appian. syriae. rap. 26.

45쪽

- 40 opem in regno suo tuendo implorasse videtur; nam Romana

classis cum eo Rhodiisque Elaeam rediisse traditur LDeinde Eumenes Elaea eum omnibus navibus suis L. Scipioni eonsuli obviam in Hellespontum prosectus est, ibique omnia ad trajiciendum praeparavit. Consul emercitum contra Antiochum ducens ad caput Cayci amnis pervenit. Eumenes, classem Elaeam reducere cupiens, aliquamdiu adversis ventis impeditus est, quominus Lecton promontorium superaret. Itaque, ne con suli justo tempore deesset, classe relicta , in terram egressus, Romana castra adiit. Inde Pergamum abiit, ut commeatum et reliqua omnia, quae ad bellum necessaria eraui, expediret. Quibus peractis ad consulem in castra rediit Secutum est proelium nobilissimum circa Magnesiam, quae

ad Sipylum est, in quo Romani insignem illam de Antiocho

victoriam reportaverunt. Auxilia Eumenis adduxit tria millia ferme peditum, octingenti equites. Eumenem ipsum Iaevo cornu praefuisse Appianus memoriae prodidit, cujus tamen rei Livius nullam mentionem facit, Ut ut est, in eo quidem omnes conveniunt, Eumenis et Attali virtute Romanos egregie adjutos fuisse, imo magnam partem utriusque auxilio et rei militaris peritiae victoriam debuisse, id quod ex magnifica pugnae apud Livium descriptione cuivis facile apparebit. Quae, quamvis lectu dignissima, aliquanto longior est, quam ut tota hic inseratur. Pauca tamen quaedam, ad Pergamenum regem ejusque fratrem proprie pertinentia, hic memoranda sunt. Ingens sibi a falcatis quadrigis auxilium soro Antiochus putabat , itaque eas in prima acie locaverat. Falces ita erant deligatae, ut neque iis, qui ab latere Objicerentur, neque prolapsis aut subeuntibus parcerent. Sed terribilis earum uspectus

46쪽

Eumenem non movit, probe scientem, quid in tali periculi genere faciendum esset. Cretenses enim sagittarios landitoreriue et jaculatores equitum ab omni parte tela ingerere jussit, ita quidem dispositos, ut quam minime conferti quadrigarum impetum facile fugere possent. Horum igitur missilibus vulnerati et clamoribus perterriti equi incerto cursu huc illuc feruntur,

auctoque clamore ac tumultu, medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae, spatio ad justum proelium relicto. Hoc ubi vidit Eumenes, nudatum campum statim suis ac Roman rum equitibus implevit, quos contra oppositas Gallorum et Cappadocum copias incitavit. Tam vehemens eorum impetus fuit, ut non solum mercenarios milites, sed contiguos quoque equites et loricatos in fugam verterent, quorum magna caedes est facta. Ita media acies fere omnis a fronte prostrata est Haec dum geruntur, Antiochus sinistrum Romanorum cornu

aggressus, multos equitum peditumque fugat, quibus ad castra fugientibus M. Aemilius cum praesidio omni occurrit eosque in pugnam redire jubet. His autem Attalus, Eumenis frater, a dextro cornu in tempore subsidio venit; quo factum est, ut Antiochus

equitatum in fugam verterit, Romanis utroque cornu victoribus.

Qui cum ad castra diripienda pergerent, Eumenis equites Omnium primi fugientes hostes insecuti sunt. Hac pugna de Antiochi exercitu quinquaginta millia peditum caesa dicuntur, equitum quatuor millia de Romanis trecenti tantum pedites, quatuor et viginti equites; de Eumenis

ΗMe, quae apud Appianum Syr. 34 leguntur, perperam ad expeditionem eontra lolisto ius, quam Romani, victo demum Antiocho, susceperunt, refert V. D. viselyin disp. de historia Cappadoeiae. Vid. Comm. Latin. Clara. Teri. Inst. Reg. Belg. V l. V l. p. 163. Alii tria millia . qua de re vid. Dravelib. ad Liv. l. e. , uti etiam Ann. Fab. et Verhoyli ad Eutrop. IV. 4.

47쪽

copiis quinque et viginti Antiochus autem in Lydiam fugit. Inde legatos misit Zeuxidem, qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipatrum , fratris filium ρ pacem petentes. Hi, prius Eumenem

convenerunt, quem propter Vetera certamina aversum maxime

a pace credebant esse, quo placatiore et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem, et, per eum, consulem adierunt. Pax Antiocho concessa est. Inter Paces conditiones haec quoque fuit, ut Eumeni redderentur quadringenta talenta, et quod frumenti reliquum ex eo, quod Attalo patri debitum erat Quum acciperent conditiones Antipater et Zeuxis, placuit omnibus Romam legatos mitti, qui Senatum populumque Romanum orarent, pacem ut comprobarent, quibuscum et Eumenes prosectus est. Hunc, ubi Romam venit aestate A. U. C. 565, maximo honore excepit Senatus, principesque eum certatim amplexi sunt, uno Catone excepto, qui non dissimulavit, se suspectum eum habere atque aversari. Cui quum diceret quidam: nAtqui bonus est et populo Romano amicus. ' vSit sane, inquit) at hoc animal, rex, natura est carnivorum ' a. Neque tamen Eumeni haec Catonis sententia nocuit. Illi omnium primum Senatus datus est. Ibi quum pauca quaedam locutus esset, gratias Patribus agens propter auxilium sibi datum, iisque de victoria ab Antiocho reportata gratulatus, de suis in rem p. meritis nihil dicere se velle significavit, quippe quae ex imperatoribus suis satis cognoscerent. Cunctis talem modestiam ap

probantibus, nihilominus dicere jussus est, quid sibi tribui

aequum censeret. Respondente vero Eumene, omnia se Senatus arbitrio permittere, ab utraque parte aliquamdiu certatum est,

1 Liv. XXoII. 41, 42 , M. CL Appian. Syr. 33 sqq. , Justin. XXXI. S., Eutrop. IV. 4 ibique inte p. , Flor. II. S. 2 Liv. XXXVII. 45, I'olvt,. Exe. Leg. XXIV. ed. Sch eigh. m. IV. p. ITI., Appian. Syr. 38. 3 Plul. in sui . Mai. p. 340.

48쪽

ita quidem ut rex etiam templo excesserit. Sed a praetore reductus aegre tandem permotus est, ut quae Vellet, quaeque sentiret, palam faceret. Oratione habita, in qua suam Attaliquo patris fratrisque fidem commemoravit, modeste petivit, ut Romani, Antiocho ultra Taurum remoto, omnes eas terras, nisi ipsi tenere vellent, sibi traderent. Quod, quamvis repugnantibus Rhodiorum legatis, regi concessum est, ita tamen ut Lycia et Caria usque ad Maeandrum amnem Rhodiis darc tur; eaeque Asiae civitates, quae Antiochi vectigales fuissent, liberae Drent; ceterae, quae Attali stipendiariae fuissent, Eumeni quoque vectigal penderent: ad quas res disceptandas componendasque decem legati mitterentur Singulas urbes et regiones, quae Pergameno regi datae sunt, Livius et Polybius memoriae prodiderunt Perperam vero cicero ut Valerius Maximus ea omnia Attalo concessa referunt .. Eumenes hinc opulentissimus Asiae rex factus est, sed ipsum illud de Mia Senatus consultum, pace Antiocho data, magnis disceptationibus ansam dedit. Neque immerito Sevinus suspicatur R manos aliquo modo inter Asiae reges et civitates discordiam

alere voluisse δ.

49쪽

44 Eodem auito, dum Eumenes adhuc Romae erat, Cn. Manlius

in Gallograecia consul bellum gessit. Hujus enim populi animus et opes Romanis nimis crescere videbantur. Et sane cum

Antiocho auxilium tulissent, metuendum erat, ne Eumenis ditionem, Syriae parte auctam , lacesserent. Consul igitur, ubi initio veris Eplictum venerat, dolebat Eumenem abesse, quippe qui loca hominesque optime nosset; ideoque Attalum Pergamo arcessivit, commonuitque, ut secum bellum gereret. Paucis diebus interiectis, hic cum mille peditibus, ducentis equitibus consuli ad Magnesiam occurrit, Pergami custodia interim Athonaeo fratri data : qui et ipse postea novas copias adduxit. Seleucus quoque, Antiochi filius, in consulis castra venit, ut ex paclo frumentum exercitui daret. Tum vero patuit, quam infesto animo Syri erga Pergamonos essent. Namque Antiochum tantum Romanis militibus, non Attali auxiliaribus frumentum debere Seleucus praetendit. Quam disceptationem Manlius graviter indignatus diremit edicendo, ne Romani milites frumentum acciperent, priusquam Attali copiae accepissent l. Galatiam ingressis Romanis, Manlius milites hortatus est, ut strenue pugnarent, in oratione etiam mentionem faciens Supcrioris Attali, qui Gallos, omnium, quae Asiam incolunt, gentium fortissimos, saepius vicisset 3. In hac expeditione Attalus, Eumenis frater, sere nunquam a latere consulis discessit. Nam et in exploranda natura locorum, et in hostibus circumeundis Manlius juvenem secum osse jussit Proelio commisso advorsus Gallos Tolistobolos in Olympo monto, velites Romani et ub. tribulaires d Attalus , et relles ne semient enules datu aue uix engagement avechlea Syriena, re inivreroierit leur arietentis liberii. Plusteum Colotiles, a la favetir deceadeeret. se troia leui affranehies de la domination du Ru de Pergame; et ii ii,si p., douteux , que la Plii Pari, en eas de rupture, ne se suMe it joirites a elux , qui te

50쪽

Attalo Cretenses sagittarii et Tralli Thraces primum impetum faciunt Hostibus vero susis fugatisque , et castris captis atque direptis, laudati pro concione omnes sunt milites, donatique pro merito quisque. Neque vero quis piam magis quam Attalus; quod tamen nullam invidiam movit: omnes enim praeclarum juvenis virtutem in periculis, industriam in laboribus. modestiam in rebus bene gestis, probe cognoverant Attali quoque: auxilio Manlius usus est in bello cum Gallis Tectosagis. nunc enim sibi maxime fidum juvenem in collo. qui um/cum principibus ejus gentis misit. Trecentos equites

Attalus praesidii causa cum adduxisset, jactatae sunt pacis conditiones. Cum vero, absentibus ducibus, de summa rerum nihil constitui posset, inter eos convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Ibi autem cum Gallorum fraus apparuisset, consul, sortuna magis, quam prudenti consilio usus, insidias non tantum effugit, sed et aggredientes

Gallos penitus fudit fugavitque

legati et rex Eumenes Ephesum appulerunt: ubi quum e nausea biduum se resecissent, Apameam ascenderunt. Proconsul, quitum Pergae in Pamphylia degebat, audito eorum adventu, jussis sequi Antiochi legatis, Apameam exercitum roduxit, ut quam primum Eumenem conveniret. Invento ibi rege cum decem legatis, de iis, quae agenda essent, consultabat. Primum igitur placuit ipsis ictum cum Antiocho foedus pacemque confirmare, de qua disceptare amplius nihil attinerct, cum exscriptis legibus esset transigendum. Foederis formulam Poli-

Uv. XXXVIII. 2 . a Liv. XXXVIII. 23. a Uv. XIXVIII. 24, Polyb. Exe. Leg. XXXIV, ed. Seh.eigh. Tom. Iv. p. 226 sqq.

Appian. Syrine. M. . Ita diserie Polib. Ge. Leg. XXXV. M. Schweigh. Tom. lv. p. 233. Perperam sevinus p. 25a eum inemite hverna Ephesum appulisse vadit.

SEARCH

MENU NAVIGATION