De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

De Coena , cae Calice Domini

t. Tima. 3. quomodo oporteat te in domo Dei conuersari, quae est

Ecclesia Dei uiui, Sc. dicit, Scribo tibi, ut sciaS, qua in ordines, quae est domus Dei, ut cum totus mundus Dei sit, Ecclesia tamen domus eius dicatur, cuius hodie rector est Damasus. Idem auctor profitebatur, se in omnibus sequi magistram, sanctam Romanam Ecclesiam . N c. Idem auctor de Petro & Paulo, qui una die passi sunt, uno loco, sub uno persecutore, ita dicit confitendo Romanaee. omin. Ecclesiae principatum, Et in quo loco iidem tandem mar- ,.q.aΠ. r. lyrium pertulerunt in urbe Roma, quae principatum N caput obtinet nationum : scilicet ut ubi erat caput supersti- π ut tionis, illic caput quiesceret sanctitatis: ut ubi Gentilium principes habitabant, illic Ecclesiarum principes morerentur . Idem auctor in oratione funebri de obitu fratris, in-ia quit, Ad uocauit ad se Cyprianus Episcopum Satyrum, nece. ullam putauit ueram, nisi uerae fidei gratiam: percuncta- tusque ex eodem est , Vtrum nam de catholicis Episcopis esset: hoc est, si cum Romana Ecclesia conueniret, &c. Ecce cum diuo Cypriano non putabat Ambrosius aliquem catholicum Episcopum , nisi qui cum Ecclesia conueniret Romana.

Hieronymus in explanatione catholicae fidei ad Dama- sum Papam, ostendens quod in Ecclesia Romana sit uera fides, dixit, Haec est fides Papa beatissime,quam in cath 'lica didicimus Ecclesia , quamque semper tenuimus, in qua si minus perite aut parum caute sorte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri sedem & fidem tenes. Si autem haec nostra confessio Apostolatus tui iudicio comprobatur, quicunque me culpare uoluerit, se imperitum, uel malevolum, uel etiam non catholicum, sed haereticum coprobabit. Idem auctor gloriosus cum in Ecclesia Orie tali haereses & schismata pullularent, ad Romanam Eccle- , . siam siue summu Pontificem Romanum ita scripsit, into-ς-Rρη o niam laetus Oriens inter se populorum furore collisus, i discis iam Domini tunicam de desuper contextam , mini

tatim

492쪽

tatim per frusta discerpit; & Christi uineam vulpes ex te

minant inter lacus contritos, qui non habent aquam, Se

difficile ubi sons signatus & hortus ille conclusus sit, possit intelligi: ideo mihi cathedram Petri de fidem Apostolico

ore laudatam, censui consulendam: Inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta suscepi. Neque enim uastitas tanti elementi liquentis, & interiacens latitudo terrarum, me a pretiosae margaritae potuit inquisiitione prohibere. Vbicunq; saerit corpus, illic congregabuntur & aquilae. Prostigato a sobole mala patrim nio , apud uos solos incorrupta patrum omnino seruatur auetoritas. Ibi caespite terra foecundo domini seminis puritatem centeno fructu resert: hic obruta sulcis frumenta in talium auenasque degenerant. Nunc in Occidente Sol iustitiae oritur; in Oriente autem Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux mundi: uos estis sal terrae: uos uasa aurea, de argentea. Finc testea uasa, uirga ferrea & aeterno operiuntur incendio. Quaquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat su- militas, a sacerdote uictima salutem, a pastore praestidium ouis flagito . Faliscat inuidia, Romani culminis recedat ambitio. Cum successere piscatoris,& discipulo Christiloquor. Ego nullum praemium nisi Christum sequens , beatitudini tuae, id est, cathedrae sancti Petri communionem consortior. Super illam petram fundatam Ecclesiam scio. Sicunque extra hanc domum agnum comederit, prophanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnate diluvio. Et quia pro facinoribus meis, ad eam solitudinem commigraui , quae Syriam coluncto Barbariae fine determinat , non possum sanctum Domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere. Ideoque collegas tuos Aegyptios Martyres & Consessores sequor: de

sub onerariis parua nauicula delitesco. Non noui Vitale, Miletum respuo, ignoro Paulinum . iniicunque non tecum colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. Haec Hieronymus ille.

493쪽

De Coena, Cabce Domini

' Bernardiis etiam in multis locis declarat istam ueritate, ut est uidere in epistola ad magistrum Caustidum de L ratorio, in qua allegat & laudat Alemaniae, Franciae, Angliae, Scotiae, Hispanorum N Hierosolymorum Reges cum uniuerso clero & populis, eo quod fauebant & adhaerebant Domino Innocentio, tanquam fili j Patri,& tanquam capiti membra, soliciti seruare unitatem Spiritus in uinculo pacis. Idem facit in quadam epistola ad Mediolanenses. IIdem etiam affatim in quadam epistola ad Romanos, quia do discesserunt a domino Papa Eugenio. Sed clarius ac fusius in suo opere de Consideratione ad Eugenium, ubi ait, Tu quis es λ d u sacerdos magnus, Ponti sex summus, pri ceps Episcoporum, haeres Apostolorum , primatu Abel. gubernatu Nori patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech , dignitate Aaron, auctoritate Moses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Iteru, Tu es,cui traditae sunt claues regni coelorum, cui oues traditae sunt. 1Sunt quidem & alij coeli ianitores, & gregum pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto & differentius, uti unque praecaeteris haereditasti. Habent alij assignatos greges, singuli singulos: tibi uniuersi crediti sunt. Vnus uni, nec modo ovium , sed N pastorum: tu unus omnium pastor . Vnde illud probetur, quaeris Ex uerbo Domini, cui non dico Episcoporum, sed Apostolorum etiam sic absolute,& ii distincte totae commissae sunt oues. Si me, inquit, amas,

pasce oves meaS, &c. Quarta in campum classis, ex Imperatoribus antiquis deducitur, ad astruendam eandem ueritatem, proque ea Lutheri etiam

confesto accersitur , O Eccletiam reliquis omnibus pra esse ecclesiis , epilogo concluditur. C A P. X V I II. Vstinianus Imperator, primus ita habet in suis legibus ad Ioannem Papam secundum iuxta istam eadem ueritatem, Nos, inquit reddentes honorem Apostolicae sedi & uestrae sanctitati, quod semper nobis in uot

494쪽

Liber III. 23O

suit, D est , ut decet, patrem honorantes uestram beatitudinena , onmia, quae ad Ecclesiarum statum pertincnt , festinauimus ad notitiam deferre uestrae sanctitatis. intoniani semper nc bis fuit magnum studium, unitatem hie-strae Apostolicae sedis , & statum sanctarum Dei Ecclesiarum custodire , qui hactenus obtinet, & incommote permanet, nulla intercidente contrarietate. Ideoque omnes

sacerdotes uniuersi Orientalis tractus & subiicere , S unire Sedi uestrae sanctitatis properauimus, quae caput est omnium sanctarum Ecclesiarum . Idem Imperator in Authen. de priuil. eccl. Ideoque sancimus, sanctissimum senioris Romae Papam, primum esse omnium sacerdotum: beat insimum autem Archiepiscopum Constantinopoleos nouae Romae, secundum habere locum poli sanctam Apostolicam sedem senioris Romae. Aliis autem omnibus sedibus praeponatur. Haec ille . Gratianus, Valentinianus, & Iheodosius Imperatores, in lege ita dicunt consormiter pro ista ueritate, Cunctos populoS, quos clementiae nostrae regit impcrium, in ea uolumus religione uersari, quam diuinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret. Infra, Hanc legem scquentes , Christianorii in catholicorum nomen iubemus amplecti. Reliquos uero dementes uesanosq: iudicantes, haeretici dogmatis infamiam sustinere , diuina primum uindicta , post etiam animi nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Haec ibi. Phocas etiam Imperator statuit ut sedes beati Petri Apostoli, quae caput est omnium Ecclesiarum , ita di diceretur, & lia letur ab omnibus, id rogante & obtinente Bonifacio Papa, contra arrogantiam Patriarchae constantinopolitani, semetipsum

contra omne ius uniuersalem uocitantis. Casum, uerba,N tractatum refert Platina; omnia haec apud ipsum uideri possunt, quia plene explicat. Non quod Phocas aliquod ius Romano Pontifici dederit, sed quod ius eius antiquum& diuinum declarauit,& obseruandum decreuit. Constantinus Imperator etiam simile quid fecit, sicut legimusti accipitur ex gestis beati Sylvestri, ubi sic dicitur, Con- . M m m ij

495쪽

De Coena, Ghce Domini

stantinus Imperator quarta die sui baptismatis priuilegium

Romanae Ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano , Pontifices, uel sacerdotes, ita habeant caput , sicut iudices regem. Et infra , Itaque decernentes sancimus ut principatum teneat tam super quatuor sedes, Alexandri nam , Antiochenam, Hierosolymitanam, & Constantin politanam, quam etiam super omnes in uniuerso orbe te

rarum Dei Ecclesias & Pontifices, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romana Ecclesiae steterit excelsior,& princeps cunctis sacerdotibus, & totius mundi existat. Haec ibi. ibus uerbis, Constantinus non instituit legem illam de praeeminentia Apostolicae sedis,&obedientia ei ab omnibus danda, quasi ius ex auctoritate de nouo condendo; quoniam antequam Constantinus csset Romanus Pontifex, primatum habuit in Ecclesia Dei, ex collatione Christi Saluatoris nostri facta beato Petro . Sed bene Constanti- nus fidei seruore & Ecclesiae Romanae amore reuerentiali η

incensus, diuinam ordinationem deprimatu Romani Pon tificis & de obedientia ab omnibus fidelibus illi praestanda uexecutus est; promulgando illam, ut nullus per ignoran- tiam se excusaret; N praecipiendo illam obseruari, ut nul- lus malitia se Romani Pontificis obedientiae subiicere recusaret. Ita quod magis fuit promulgator siue executor diuinae ordinationis, quam conditor nouae legis. Latitauerat enim usque tunc sancta Dei Ecclesia sub Gentilibus principibus, Imperatoribus, atque regibus,& dominis, nec tribunal habebat publicum, nec tunc in ordine seruabatur monarchicus ordo omnium Ecclesiarum ad unum caput

uissibiliter, prout suerat a Domino institutus: quidem iniuria temporum, & latitatis Ecclesiae indispositionc. Ideo indigebat illis saeculis Imperatoris, & Regum tali adminiculo , quo lana de cauernis surgeret, tribunal publicum ha- beret, suum ordinem monarchicum seruaret,& sua potestate atque auctoritate, & primatu a Christo sibi tradito uteretur. Hoc igitur illi Imperatores fecerunt, quod potestatem & auctoritatem Ecclesiae adiuuarunt & commendarunt ; sed non quod Ecclesiae potestatem talem, aut primatum praestarent. Constat potestas Ecclesiae & primatus Romani

496쪽

Liber III. a. 33

Romani Pontificis Petri succetaris ex diuinis scripturis, ex quibus nos idem monstrauimus satis alias, in lib. de Axiomatibus Christianis:& constat similiter, quod Imperatores in allegatis suis priuilegiis nihil aliud fecerunt, nisi quod in adminiculum, seu adiutorium diuini iuris,

primatum Romani Pontificis fecerunt magis cognosci, de tandem ab omnibus suarum ditionum obseruari. Hinc rationabiliter condemnatus est error dicentium, quod Papalis dignitas a Caesare inoleuit,& Papae perfectio,& in- stitutio a Caesare emanavit: qui error primo fuit Marsilii de Padua, & fuit condemnatus in Extrauaganti Ioanis Vi- 'gesimisecundi, N post renouatus per Ioannem Hus, & condemnatus in concilio Constantiensi. Ecce igitur in ista classe testes sunt primatus Romanae Ecclesiae Romanique . . a Pontificis, Imperatores non pauci, Iustinus, Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Phocas, Constantinus. '- Romana igitur Ecclesia est caput, princeps, mater, &magistra omnium aliarum Christi Ecclesiarum, ut omnes praedicti testes testantur , in praedictis classibus nominati , Pelagius, Anactetus, Nicolaus , Marcellus , Zepherinus , Iulius , Innocentius, Symmacus, Gelasius, Sixtus, Calixtus, Gregorius, Clemens, Leo, Concilium Nicaenu, concilium Calcedonen. concilium Constantinopolitanum, Octaua Synodus, concilium Florentinum , concilium Carthaginense, concilium Mileuitanum, Ireneus, Cyprianus, Athanasius, Cyrillus, Chrysostomus, Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Bernardus, Iustinianus, Gratianus, Va-Ientinianus, Theodosius, Phocas, Constantinus. Et quid Arelsi. pis. adhuc dicam Deficiet enim me tempus enarrantem de se

aliis, qui cum sint omnes catholici, sunt pene infiniti. Neque ii uiri grauissimi eius rei testes fuissent, nisi ipsam ueritatem satis cognouissent: erant naque magni, nobiles, repotentes, ueraces, iudices Orbis, catholici, sancti, mar- oka...tyres , conserebres. Ergo Romana Ecclesia praeponenda parit.

est omnibus aliis, & nulla alia praeponenda est illi: quia ipsa est Catholica, & ipsa est Apostolica: non sollini rationibus ' ' generalibus, quibus aliae ecclesiae possunt dici catholicae, quia habent catholicam fidem, sicut homo dicitur cath

497쪽

De Coena, Calice Domini

licus: & possunt dici Apostolicae , quia post Christuin , ab

Apostolis uel per Apostolos plantata aut cdoctae fuerunt, Apostoloruin praedicationem retinentcs . Sed latione Ecmodo syeciali ac singulari: quia uidelicet in ea est Apostolica sedes Petri, Vicarij , seu officialis Christi cum plenitudine potestatis. Ad illam igitur nobis respiciendum est, ει ad illam nobis est recurrendum , ad caput, ad principeni, ad matrem, ad magistram: Sedes Apostolica ibi est, ad ita

Inno tim latra debemus confugere omnes. Ita bene dixit Innocentius I Papa, mi oties ratio fidei uentilatur, arbitror omnes fra-

& coepiscopos nostros , non nisi ad Petrum , idest, sui nominis, & honoris, auctoritatem referre debere, ueluti nunc retulit uestra dilectio, quod per totum mundum posita.. sit Ecclesiis omnibus prodesse. Et Leo Papa ad Diostoruna ibid. Episcopum Alexandrinum, Cum Beatissimus Petrus Apsystolus a Domino acceperit principatu, S Romana Ecclesia in eius permaneat iustitutis, nefas est credere, quod sanctus Episcopus discipulus illius Marcus, qui Alexandrinam primus Ecclesiam gubemauit, aliis regulis & traditionibus sua decreta firmauerit, &c. In istam ueritatem conuene' runt illi omnes patres, quos uidimus, S alij pene infiniti, quos omittimus , ut prolixitatem uiremus: in quibus ut notum est , sunt multi summi Pontifices, multa concilia uniuersalia, de particularia, ac multi doctores sancti, ει multi Imperatores : ex Africa, Asia, Europa , Latini NGraeci, sancti, eruditi , antiqui : Martyres, Consessores, Pastores, Doctores. Vnde ad istam ueritate sunt ista omnia, & multa alia similia , sanctitas, potestas, auctoritas,

eruditio, antiquitas, S communis consensus omnium Misclesiarum Christi, quae sanctae Romanae Ecclesiae habuerunt cognitionem in toto orbe, uel ad illam potuerunt habere aditum, accessum, uel recursum . Ex quo constat hoc Ex statim allegatis, in quibus videmus ita docuisse oni' nes nominatos doctores Latinos , Graecosque, ex Africa, Asia, Europa, pariter & sancta concilia, tum uni uersalia, tum prouincialia. Mirabilis quidem est S mitaris bilis fuit claritas huius ueritatis, quae tam uarios Patres numero, natione, & conditione, sic ad istam unam uerit

498쪽

Liber III.

tem coegit, alias in quibusdam aliis ueritatibus ualde disiser: ites: cuius rci istius de communis consensus ratio ex diuina prouidentia, & simul ex ipsius ueritatis claritate ostendi potest. Veritas manifesta est ; de simul non permisit

Deus Optimus Maximus ut in re tam graui, tantaeque importantiae dissiderent patres. Augustiniis contra Iulianum Pelagianum non patitur, nec credit quod catholicus aliquis libi. in rebus fidei aut religionis, Romano Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Capadoci Basilio, Gregorio NaZian-mno , Gallo Hilario , Mediolanensi resistat Ambrosio. vitibus statim addit, Alia sunt, in quibus inter se aliqua do etiam doctissimi, atque optimi regulae catholicae defensores, salua fidei compage, non consonant; & aliuS alio de . . sun a re melius aliquid dicit, & uerius. Hoc aute unde nunc

agimus: ad ipsa sidci pertinet fundamenta. Ecce in his,

quae ad fidem, ac religionem pertinent, nullo modo cst re- icedendum a patribus : qui in re huiusmodi, quantam au- , ctoritatem apud nos suos posteros habere debent, & decla rauimus,& monstrauimus in De Axiomatibus Christianis. QSod si Augustinus non patiebatur, ut in rebus istis ara. 6. quis catholicus resisteret Innocentio, Cypriano , Basilio. Gregor Nazianzcno, Hilario, Ambrosio: quanto minus pateretur, ut quis resistarct huic abundantiori multitudini doctorum sanctorum & sacrorum Conciliorum, quam pr 'suimus λ Nullio modo est recedendum a ueritate, in qua ividemus tot sacra concilia, & iterum tot sanctos. doctores '. iita conformiter conuenisse: praesertim. cum ea ueritaS sit, 'non de pertinentibus ad Logicam , Graminaticam, Illi

toricam , Mathematicam , aut Phylicam, sed de pertinem, tibiis ad fidem i& religionem Christianam, cuius ipsi fuerutoptiini defensores, usque ad sanguinem, & uitam . Ita denique nota est ista ueritas de primatu atque excellantia Romanae Ecclesiae , summi Pontificis, aut Papae, sicut

communiter & ueracitur. dicimns summum Pontificem, Papam appellantes, ut eam etiam nouerit& confiteretur Lutherus, antequam sic omnino contra Romanam Ecclesiam concepisset odium, aut penitus in reprobum sensum traditus suisset. Ipse enim ita dixit in Resolu. Clarum est,

499쪽

Cansigi.

De Coena , π Calce Domini

quod ad remissionem poenarum & casuum, sola sussicit m testas Papae. Miando ergo sacerdotali officio excommunicat , absoluit, ordinat, deordinat, statuit, abrogat, praecipit, prohibet, dispensat, mutat, interpretatura in his omnibus agit uirtute istius uerbi, Quodcunq; solueris,&c. Item, tenentur, inquit, Episcopi curati, ueniarum Apostolicarum commissarios, cum omni reuerentia admittere.

uia aut toritati Papali in omnibus cum reuerentia credeniim est. Q ui enim potestati resistit, resistit Dei ordinationi. Q ut autem Deo resistunt, ipsi sibi damnati emacquirunt. Et Dominus ipse, Qui uos spernit, me spernit. Et rursus , Contra ueritatem, inquit, Apostolicarum ueniarum qui loquitur, sit ille anathema de maledictus: quia & si res parua sit ueniarum largitio, tamen contra potestatem superbe agit, qui contradixerit, Ideo merito maledicetur. Item, Non est nostrum, inquit, iudicare uoluntatem Papae, sed tantummodo ferre, etiam si quando su rit iniquistima . Haec ille. Si uero dixerint aduersarij L therum postea retractasse, seu reuocasse illum librum, non ualet ea excusatio seu fuga. Primum, quia semel emissum, uolat irrevocabile uerbum . Secundo, quia propria Lutheri protestatio cassam facit & inualidam eius reuocationem. Non enim in illo duntaxat libro, sed & in disputatione Lipsica, & Augustae coram Cardinali Legato, prot status cst contrarium. Tertio, quia post multos deinde

annos, dum contra Anabaptistas scriberet , reprobando stultitiam ut uocat Suermorum, qui in odium Papae, baptismum,& corpus Christi in sacramento reiiciebant,& abnegabant , damnando eos dixit , Nam ea ratione Oporteret eos negare, & totam scripturam & praedicandi officium . Hoc totum enim a Papa habemus . Fat mur naque , ait , sub Papatu plurimum esse boni Christiani, immo omne bonum Christianum , atque etiam inde ad nos peruenisse. Fatemur, inquam, in Papa ueram

esse scripturam sacram, uerum baptismum, uerum sacra mentum altaris , ueras claues ad remissionem peccatorum, uerum praedicandi officium , uerum catechismum.

Dico insuper sub Papa ueram Christianitatem, immo u

500쪽

Libem III. 233

rum nucleum Christianitatis esse . Haec ibi dixit Lutherus, quidem a manifesta ueritate ista, de qua agimus , coactus uictus lile.

Sanina Ecclesia Romana si consideratur ut est ecclesiaqtiaedam particularis cathedralis , multas habet similes cathedrales in Orbe . Si conssideratur ut est Metropolis, multas habet similes Metropolitanas. Si consideratur ut est Patriarchalis, multas habet similes Patriarchales. Si auteconsideratur ut habet sedem Apostolicam, Petri sedem, di Petri auctoritatem, sic considerata, non habet similem in terris. Sed ut sic, est caput, prima, atque princeps Orbis totius Christiani. Vt sicut partes Orbis, habent distinctas cathedrales per orbem: sic totus Orbis habeat hanc unam cathedrale, in qua nunc est & semper fuit a beato Petro usq; modo, Petri Apostolica sedes, atque Petri Apost lica auctoritas. In qua ob id, qui praesidet, non solum urbis Romae, sed & totius Orbis est Episcopus, Pastor, atq;

Rector. De his S.Thomas multa dicit contra Gentiles, s. τ . quae omittimus, breuitatis causa: concordat cum aliis sanctis patribus, & quae dicta sunt, sufficiunt. 7s.76. Haec igitur Ecclesia est audienda, quia caput, quia mater , quia magistra, quia domina. Aduersiariis igitur nostris quoad istam obiectionem ita respondemus, Audi fili mi, disciplinam patris tui,& ne dimittas legem matris tuae: liga ea in corde tuo iugiter, &circunda gutturi tuo: cum ambulaueris gradiantur tecum, cum dormieris custodient te, & euigilans loquere cum eis. Honora patrem tuum & matrem tuam, ut sis longaeuus super terram . Mai maledixerit patri aut matri, morte moriatur . Vellem etiam, idque ex corde opto propter bonum & salutem ipsorum, ut ipsi illam sententiam Domini Ioannis Gersonis olim Cancel. Pariensis aduerterent &intelligerent, qua docet, aliud esse quod aliqui obedientiam sanctae Ecclesiae Romanae nunquam acceperint , &aliud esse quod, aliqui obedientiam sanctae Ecclesiae Romanae alias acceptam relinquant. Naque, ut ipse auctor illuminatus optime notat, quoad illam a nobis recipiendam , est praeceptum affirmativum; quoad illam autem a

SEARCH

MENU NAVIGATION