De coena, et calice Domini quo ad laicos, & clericos non celebrantes libri tres, in quibus omnia, quae ad hanc rem pertinent, ex antiquis recentioribusque theologis collecta, probè digeruntur, ac in examen uocantur, &, haereticorum explosis erroribus

발행: 1563년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

De Coena, o Calice Domini

Ecce ipsi aduersarii opponunt nobis consuetudinem antiquam communicandi omnes fideles sub utraque specie, in primitiua Ecclesia obseruatam apud Ecclesiam Corinthiorum , & a Paulo Apostolo cognitam, permissim, atq; laudatam. Nos autem opponimus illis aduersariis consuetudinem etiam antiquam communicandi omnes fideles sub altera specie tantum , in primitiua Ecclesia etiam obse uatam apud Ecclesiam Hierosolymitanorum, ab Apostolis Petro, Iacobo, Ioanne, & aliis cognitam, permissam, laudatamque. id ergo hic dicere quisquam potest Z mini dem, quantum arbitror,& firmissimὰ credo, nos magis' pie, magis Christiane, uerius & rationabilius loquimur, qui in iure diuino stando, de secundum ius diuinum iudia cando , in illo iure dicimus nullam istarum consuetudinum esse damnatam aut prohibitam : sed potius in illo iure dia uino ambas esse concessas, licitas, sanctas, pias, bonas, iustas: nisi aliunde forte quid accidat, quo aliqua illarum fiat mala, seu non licita. Nos nullam in iure diuino dicimus damnatam, quia nullam in iure diuino legimus prohibitam . Ipsi nostri aduersarii in diuino iure damnant nostram, sed non ostendunt illud diuinum 1us. Iudicet igitur totus mundus, quis rationabilius loquatur: aduersarii nostri, uel nos. Et si attendimus, nostra consuetudo est antiquior quam ipsorum , quia de illa non legimus nisi ina Ecclesia Corinthiorum, quam conuellit Apostolus Paulus a de nostra autem legimus in Ecclesia Hierosolymitanorum, quam conuerterunt Christus, & alij Apostolli eius , etiam ante Apostoli Pauli conuersionem . Etenim de fidelibus. qui erant Hierosolymis, narrat Lucas in secundo,capite ἀλη- quod erant perseuerantes in doctrina Apostolorum,& comunicatione,& stactione panis,& orationibus: de conuersione autem Apostoli Paulit, multis interpositis, narrat Aou. . Lucas postea in capite nono. Nostra igitur consuetudo est antiquior. Et rursus nemo non uideri quanto maioris ex-

cellentiae, dignitatis , & prareminentiae fuit illo tempore Ecclesia Hiero lymitana, supra Ecclesiam Corinthiam Mi. a. Dicit ergo scriptura sancta de illis primis Christianis, Erat autem perseuerantes in doctrina Apostoloni , α comis:

462쪽

Liber III. at

municatione fraction is panis, & orationibus. annumerans atque explicans de illis ea spiritalia, in quibus frequentes erant. Go loco nostra consuetudo expresse ostenditur, narratur, probatur,& commendatur: quia abi agitur de illis spiritalibus , doctrina Apostolorum & orationibus , atque in medio ponitur, & communicatione & fractione panis. Vnde ibi dicit Nicolaus Lyranus tum quia quotidie Ni eouis communicabant, tum quia communes cibos sicut & caetera communia habebant. Idem&Glossa interlinearis : atque idem ibi, & Chrysostomus antiquissimus. Sic & multi alii ci rasen. doctores catholici tradunt, tum antiqui, tum posteriores. Cum uidisset Philippus Melanchthon nostram hanc demons rationem, & probatissimam antiquitatem , uolens illam declinare,&nesciens quo fugeret, dixit non respondens, sed respondere fingens, Ptinium fingunt initio Ecclesiae alicubi morem se isse, ut una pars tantum porrigeretur, nec tamen exemplum huius rei uetus ullum adserre possunt,

sed allegant locos in quibus fit mentio panis, ut apud Lu'cam, ubi scriptum est, quod discipuli agnouerint Christum in fractione panis: citant & alios locos de fractione panis.

anquam autem non ualde repugnamus, quo minus alti . qui de sacramento accipiantur, tamen hoc non consequiatur, unam partem tantum datam esse, quia partis appellatione reliquum significatur communi consuetudine sermonis. Haec ille. Ecce non est ausus alio modo declinare ma nifestam ueritatem nostrae antiquissimae consuetudinis, nisi

illo, quo asserit in illis locis dum de fractione panis est ser- .mo, debere intelligi etiam de specie uini : quasi nomine partis, sit ibi explicatum totum, ut solet fieri. Ad illam autem eius fugam nos dicimus multipliciter, Primum, in re tanta non sic licet ad figmenta, aut fictiones fugere: quanuis in rebus minoris momenti posses facile uel illa fuga , uel alia etiam minima admitti. Secund6 quia Lucas Euangelista non erat breuis sermonis, ut Marcus; sed abi dantioris, ac longioris; ut de illo fatentur omnes, sicut &de Apostolo Paulo respectu Apostoli Petri. Tertio, quia sicut dicimus in Ecclesia Corinthiorum communicari tunc in utraque specie, quia de utraque reperimus inscriptura

463쪽

De Coena, Calce Domini

sancta factam mentionem: sic dicimus in Ecclesia Hierosolymitanorum communicari tunc in altera tantum, quia de altera tantum loquitur scriptura sancta. Maxime quia in ea re grauissima, firmissimc credimus, & nullo modo dubitamus , quod si illi primi fideles eo tempore, & eo loco , in utraque specie communicarent, Lucas Euangelista mi- .i nime de alia specie tacuisset. Coscribebat enim historiam, di non dubium quin ad nostram instructionem & doctrina. uaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scri. l. , pta sunt; ut per patientiam & consolationem scripturarum, spem habeamus. Eratque Lucas Euangelista sermone aia fluens, ut ex suis sacris scriptis, constat omnibus. Quia igitur Ecclesia Corinthiorum eo tempore communici at' in utraque specie, fecit Apostolus ibi mentionem utrius. quae: ita quia Ecclesia Hierosolymitanorum eo tempore communicabat in altera tantum, fecit Lucas ibi menti nem tantum alterius. Nec licet ita declinare pro libito, ut . pars accipiatur pro toto: quia in re tam graui, si ita esset,

Euangelista illud declarasset. Maxime non licet illo modo declinare: quia illa pars, id est, iaci amentum Eucharistiae . sub specie panis, est utique uerum sacramentuna Euchariusiae, habens propriam materiam, propriam sormam, pr priam consecrationem, proprium significatum immediatum ex ui consecrationis, continet totum Christum, & habet magnam utilitatem spiritualem , ut satis monstratu est. Legimus ergo fuisse ab initio nascentis Ecclesiae consue- t. cis. io. tudinem in aliquibus Ecclesiis communicandi laicos in ii. utraque specie, ut declarat Apostolus de Ecclesia Corinthiorum, & ut declarat Dionysius fuisse in sua Ecclesia, inde Ecclesiastica Hierarchia, & ut dicit Cyrillus Episcopus sui Hiero lymorum uel insinuat fuisse consuetudinem illius

Ecclesiae, suo tempore , multos annos post Apostolos: ut etiam declarat Cyprianus de sua Ecclesia, & sic de aliis, pro diuersitate temporum, & locorum. Nullum tame uidi doctorem catholicum unquam, qui diceret ipsam esse aut suisse aliquando consuetudinem uniuersalem seu generale in tota Ecclesia Dei. Vidi autem doctorem catholicum,

de ut ita dicam, satis studiosum ac doctum, qui putat Esse

464쪽

Liber III. als

clesiam sanctam Romanam, Catholicam & Apostolicam , nunquam talem consuetudinem uniuersalem habuisse: ante Leonem Papam , qui ad extirpandum errorem Manichaeorum praecepit ut omnes in altera specie communicarent. Ille doctor est Gabriel Biel, qui ita docet super c Gabrutnonem Missis, ut paulo ante posuimus ex eodem. Laudat ibi plurimum istum modum seu ritum communicandi laicos in altera specie tantum, adducit etiam doctores, qui idem laudant :& dicit, Assignant autem doctores, At xander de Ales, S. Thomas, Bona uentura, & post eos Cancell. Parisien. Gerson in tractatu suo, quem de hac materia in concilio Constantiensi scripsit, causas quam plurimas , cur sancta Ecclesia catholica , hunc ritum introduxit, & laudabiliter cotinuat,& continuabit Vna est, ut euitetur periculum distillationis, & effusionis sanguinis Christi: qui non nisi eum maxima cautela & prouidentia est tractandus propter fluxibilitatem specierum uini, sub quibus continetur, quae de facili pollunt etandi. Praesertim

in tanta pressura, & multitudine communicantium; cum ad communicandum persaepe conueniunt homines tremuli, barbati , infirmi, paruuli: qui satis provide sanguinem sumere non possunt , quin de facili peccata & pericula grauia sequerentur. QSantum autem peccatum & quam graue sit stillatio, uel effusio sanguinis Christi, satis declarat poenitentia sacerdoti iniungenda, per cuius negligentiam gutta sanguinis cadit in terram, uel in pallam altaris. Iuxta decretum Pii Papae, Quod ponitur De consecratione. Vbi praecipitur quod cum de sanguine aliquid stillauerit per negligentiam sacerdotis super terram, lingua lambetur, tabula radetur, & rasura igne consumetur, &c. & sa- 'cerdos quadraginta dies poeniteat, tot diebus ieiunando,& a celebratione abstinendo, ut dicit Glossa. Si ergo, tali negligentia accidente, terra debet lambi, radi, & post rasuram in ignem proiici, de comburi,&c. Nunquid pepla mulierum , & barbae uirorum Christi se guine madida, ignibus ueniunt tradendae e Poenitentiam denique talem laici non sine gravamine, murmure, & contradictione susciperent, serrent. Rationabiliter igitur dc cauto ordiu

465쪽

De Coena Calice Domini

nauit Ecclesia, communionem sub speciebus patiis tantum percipi debere quoad laicos ; & ut irreuerentia & periculum evitetur, & populus tam graui poenitentiae non exponeretur . Maxime cum omnem fructum interiorem conse -

quantur ex sumptione corporis & sanguinis sub una specie, sicut sub duabus. Ex ista etiam constitutione Pij Papae uehementer coniecturari potest, quod consuetudo communicandi sub una specie, est uetustissima, & ab antiquo in Ecclesita obseruata. Nam Pius decimus fuit Papa post beatum Petrum, ut refert beatus Augustinus in epistola ad Generosum. Et sedit in cathedra Petri, circa annum centesimum quinquagesimumtertium. od si suo tempore fuisset consuetudo communicandi populum laicalem sub utraque specie, ut uerisimiliter, prouidisset de effusione sanguinis, quae contingere posset in communione laicorum: sicut fecit de Ecclesiae ministris: cum minus prouidi sint laici in sumptione, quam Ecclesiae ministri. Hac ille. I sta , Item quaeratur, In quo uase feret tanti uini consecratio, quod tufficeret pro decem aut uiginti millibus pers narum λ Quomodo de his vasis consecrandis, lauandis, tangendis, nihil statilisset Ecclesia; quae tam solicite de i altari, pallis, uestibus sacerdotalibus, calice, &c. ordinauit Disicitur alia obiectio ab aduersam ex auctoritate sanctorum

patrum constructa, qtua scilicet ipsi communionis sub imicis meminerint. C XI . 'D aliud obiectum, quo nobis obiiciunt sanctos Patres etiam de communione sub specie uini fuisse loquutos, referentes Cyprianum , Ambrosium, Hieronymum, Gelasium Papam, & Synodum Toletanam , Respondenius, Nec hoc probat communicationem

sib utraq; specie elle praeceptam diuino iure quoad omnes. ' Christi fideles , etiam laicos. Illi enim sancti patres,&na ulti alii , quos omnes nos ex toto corde accipimus N am-

plectimur, & si loquantur de communione sub utraque sp cie, prout illa tunc apud multos erat in consuetudine, nullo .

466쪽

Liber' III. . 216

tamen modo in aliquo loco dicunt eam esse de iure diuino. Sciebant eam de se esse borrani, & in iure diuino licitam ratque non uidebant eam tunc aliquo iure humano esse prohibitam, aut interdictam. Neque ullo modo dubito, quin si ipsi patres uidissent aliquando de ea re in concilio uniue sali tractari, & communionem sub altera specie quoad laicos probari & praecipi, consentirent & laudarent. Ita credidit Augustinus in simili de beato Cypriano. Putauit enim Cyprianus quod baptizati inter haereticos erant iterum baptizandi apud Christianos: putauit, & determinavit: atque Donatus ex illa determinatione non paruam uexationem postea inserebat nostris fidelibus, allegans illam determinationem Cypriani. Augustinus autem in de unico baptismo contra Donatistas adducit concilium uniuersale habitum post gloriosum martyrium Cypriani, in quo dete minatum est oppositum, pro unico baptismo: asteritque, non dubitans, quod si Diuus Cyprianus illam determin

tionena plenarij concilii uidisset, illi profecto se ac suam

sententiam consormasset. Ita in proposito dicimus. Itaq; illi sancti Patres de communione laicorum sub utraq; specie loquuntur , sed nusquam & nunquam dicunt illam esse de iure diuino praeceptam, quanquam ea sit in iure diuino licita: ideo sententia illorum nihil facit contra nos, qui nonegamus eam in iure diuino licitam, sed dicimus eam non esse in diuino iure praeceptam a De hoc autem nihil illi patres dixerunt. Secundo , quia sicut illi patres locuti sunt dς communione sub utraque specie, tanquam illam probantes ; sic & quidam alii sancti patres locuti sunt de comm inione laicorum sub altera specie, probantes etiam illam ut constat ex dictis ad nostram consuetudinem . Sententia autem doctorum satis non probat nisi quando determinant conformiter . Nec nos doctores illos sanctos ponimus in oppositione, sed ostendimus illos ditarentur locutos, quia

agebant secundum uarias consuetudines, quarum utraque

erat in diuino iure licita, & in usu fidelium : in locis diue csis, uel forte etiam in eodem loco. Vnde & nos etiam im hoc magis pie loquimur, quia 'sanctos patres & a mendacio, & ab oppositione saluamus: ut mites simul simus, tum

467쪽

quoad ipsas consuetudines, tum quoad ip s sancto edi ctores . Tertio, quia doli ores catholici, noti, & probati, qui de hac re ex proposito locuti sunt, quaerenteS, an liceat in iure diuino laicos communicare sub altera spectepan sint de iure diuino laici communicandi sub utraque λ omnes dixerunt non esse de iure diuino communionem laicorum sub utraque, sed licitam esse illis de iure diuino communione sub altera. Alexander de Ales, sanctus Thomas, sanctus Bonaventura, Ioannes Gerson, Gabriel Biel, schola theologica Parisien. schola theologica Loiianiensis, tota schola Christiana simul, ut iam ex dictis est notum . D. Verbum Ambrosii ad Imperatorem , specialiter nihil

probat contra nos, tum propter rationes statim dictas in generali: tum, quia potuit illo tempore talis esse consuetudo Imperatoris propter eius dignitatem, ut communican-

. tibus aliis laicis sub altera specie, ipse ex consuetudine c municaret sub utraque. Sic enim hodie Imperator habet multa priuilegia, quae non sunt aliis laicis communia: sic etiam di nunc Christianissimi reges Francorum bis communicant sub utraq; specie: uidelicci in die unctionis, & dum iamiam sunt in extremis. Praesertim quia idem Ambrosius in libro de Sacramentis, potissim sim agit de corporis do minici communione: & de Satyro fratre suo testatur, quod corpus Domini secum in naturabuit, quae passa est naufragium. An est uerissimile, quod & ille siccum in naui sanguinem Domini sub specie uim liquidi, & fuidi detulerit evideant omnes. Simili modo non iacit contra nos, illud meonsere. capitulum , Comperimus. quod aduersarii allegant. Pri-disi. a. mum, quia ille Canon, secundum Glossam, &doctores cω muniter, solos sacerdotes respicit. Maod & constat ex rubrica, quae praemittitur, quae est haec, Corpus Christi stane eius sanguine non debet sacerdos accipere . Est autem communis usus doctorum, ut Canones secundum rubricas intelligamus. Secundo, quia Pelagius, auctor eius canonis, non multo tempore fuit post Leonem, qui indetcstationem erroris Manichaorum uoluit & praecepit, omnes, communicare sub utraque specie.:& ideo forte propter casilem rationes adhuc tunc uigentes, illum canonem edidit.

468쪽

dit. Cyprianus suit temporibus Martyrum, unde & ipse gloriosus Christi Martyr, ipsius Christi dono martyress eius est: rursus & illis temporibus erant prope Cyprianum arae, siue altaria Gentilium, ubi immolationes sacrificiaq; febant daemoniis, ex quibus immolatis sumebat populus Centilis, edebat,& suis filiis etiam paruulis tradebat. Inde motus Cyprianus, ut homines ad martyrium magis excitaret pro Christo, sanguinem Christi quasi pro eis fusum N a corpore separatu , sub distincta specie uini porrigebat:

non tanquam sanguis ibi esset a corpore separatus, sed quia illa species expressius repra sentat sanguinem effusum, liquidum , ac si uidum. Simili modo & paruulos fidelium de nostro sacrificio comunicabat, quia sacerdotes Gentilium etiam suos paruulos communicabant de suis sacrificiis. quod, si non fieret apud nos, sorid conuersionem Gentiliuuel impediret, uel aliquo modo retardaret. Aegre enim ferrent conuersi, uel conuertendi ad fidem, quod paruuli sui non communicarent de nostro sacrificio, sicut paruuli Centilium communicabant de suis. Huic infirmitati subuenis bat CNrianus, communicando paruulos: putans tamen sese id licite posse facere, idque sibi licere. Eodem modo nec dictum Chrysostomi facit contra, tum, quia ipse alibi loquitur de communione sub altera specie, ut est iam diactum: tum , quia stando in iure diuino, omnibus licet de

utraque communicare. Neq; ius diuinum noui testamenti prohibet alicui fideli communicare aut sumere de toto nostro sacrificio, cum tamen ius diuinum ueteris test.imenti, proh i buisset laicis, edere de multis oblatis. Hoc notauit Chrysostomus, sicut erat ualde notandum.

aduersariorum obiectio, ex Pauli Apostoli uerbis ducta,

prosternitur. CAP. XII. .

D aliud obiectum, quo nobis obiiciunt ex illo uerbo Apostoli, Vivis panis & unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane, de de uno calice participamus: quasi nos non communicando laicos de calice, faciamu Ii I

469쪽

De Coena, Calice Domini

R θηημ. illos extra corpus, Respondenius, Dum communicamus Iaicos sub altera specie tantum, minime eos extra corpus

facimus i sed si fas est dicere, magis eos in uno corpore Christi mystico uisibili constitu inius . Ita enim perfecte quis incorporatur corpori Christi mystico sumendo sub alia tera specie corpus Christi proprium, sicut qui illud sumit sub utraque: tum quia tantum sumit de Christo , tum quia sumit gratiam necessariam sacramenti. Vt de his omnibus dictum est satis. Deinde quia Apostolus in eo loco nihil aliud secit, iuxta consuetudinem illam , quam habebant Corinthii communicandi sub utraque specie, in quo ritu, omnes illi unum erant, unum corpus mysticum,& unus panis mysticus, nisi quod formauit doctrinam, qua eos ii luit a communicatione daemoniorum & mensa eorum s

parare. Sic naque formauit argumentum, Mai edunt hostias, participes sunt altaris:& in eo unum sitnt, in quo participant: & socij illius sunt, de cuius mensa & calice brubunt. Vnus panis &unum corpus multi sumuS; Omnes, qui de uno pane, & de uno calice participamus. Calix b nedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est & panis, quem frangimus, nonne Pa ticipatio corporis Domini est Tunc posuit doctrinam per conclusionem. Nolo autem uos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem domini bibere, & calicem daemoniorum et non potestis mensae domini participes esse, & mensae daemoniorum. QSi edunt hostias, participes sunt altaris. Haec ille. QSibus nihil aliud fecit, nisi quod suam doctri- nain, in coniuetudine Corinthiorum aduersus suos malos mores declinandi ad aras idolorum, iandauit. Idem facturus omnino, si ipsi Corinthij de mensa domini solam speciem panis communicarent. Sic enim tunc cis diceret, Panis, quem frangimus, non ne participatio corporis domini est oniam unus panis, & unum corpus multi sumus; omnes qui de uno panc participamus. Videte Israel secundum carnem, Non'ne, qui edunt hostias, participes sunt

altaris uid ergo λ dico quod idolis immolatum, sit ali- . quid λ aut quod idolum sit aliquid e Sed quod quae immolat gentes, daemoniis immolant, di non Deo. Nolo autem uos

470쪽

Libem III. et is

soc ios seri daemoniorum. N5 potestis mensae domini participes esse , &mensae daemoniorum . Ita prosecto ille Ap stolus domini illis Corinthiis diceret eo casu, nihil loquens de calice; & eadem sine dubio esset dodtrina, ut constat omnibus. Tertio, quia & si laici non participent de calice ad bibendum, seu ad illum usum potationis in particulari; participant de illo quo ad alia, quia participant de toto sacrificio, quod totum osteri sacerdos in persona Domini pro toto populo Christiano: pro uiuis etiam, & defunctis. arto, quia si illi multi sunt unum , qui conueniunt in multis signis sensibilibus, & in illis aut de illis participant: multo magis illi multi sunt unum, qui in uno signo sensibili

conueniunt, & in illo participant. Et quidem quantum ad incorporationem spiritalem attinet, qua omnes iusti unum corpus uiuum sunt in Christo, & membra eius uiua in ipso: hanc facit sufficienter hoc sacramentum, etiam si sub sp cie panis tantum sumatur, ut constat ex dictis. Paruuli

autem baptizati de isto corpore sunt, etiam si neutram speciem sacramenti in re suscipiant. Refellitur abolituisque obiectio , qua ex Petri Honoli uerbis

procuditur. CAP. XIII.

D aliud obiectum, quo nobis obiiciunt ex

illo uerbo Apostoli Petri, Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta , populus acquisitionis. quasi ex hoc omnes sint sacerdotes, quotquot sent Christitani. Respondemus, Apostolus Petrus in eo loco id facit maxime, quod ostendit ea uerba iam nunc populo Christiano conuenire et quae olim populo Israelitico conueniebant, ut constat. Ita enim olim illi populo dic bat Deus , Si ergo audieritis uocem meam, de custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra . Et vos eritis mihi in regnusacerdotale, & gens sancta . Alibi, En Dominus elegit te hodie , ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, de custodias omnia pracepta illius: & faciet te excelsiorem

SEARCH

MENU NAVIGATION