장음표시 사용
481쪽
rum impietas, qua matrem suam sanctam Romanam Ecclesiam , Catholicam & Apostolicam, non solum relinquunt,& impugnant, sed Sc Ecclesiae Graecae atque Indicae postp 'irunt: qui potius debuerunt matrem suana sequi, uenerari ..tenere , honorare, & omnibus aliis anteponere, atq; prae ferre . Musta igitur nos respondentes, hic dicere potuimus contra illos filios desertores, qui cum matrem suam
saluare debuerint toto nixu , eam e contra moliuntur eueristere : sufficit tamen nobis eis respondentibus, si eis primum ea dicamus, quae olim dicebat Augustinus aduersus Iulia- - num Pelagianum, Vtriusque partis Orbis, inquit, terra- ista una est, quia fides Christiana est: & te certὰ occidentalis terra generauit, regenerauit Ecclesia; quid ei quaeris inserre, quod in ea non inuenisti immo quid ei quaeris auferre, quod in ea quoque accepisti Ita & nos diacimus istis, Non Orientalis sed Occidentalis, nec Graeca aut Indica, sed Latina Ecclesia vos nerauit: quid ea quaeritis inserre, qnod in ea non inuenistis λ immo quid ei quaeritis auserre, quod in ea quoque accepistis ZDeinde respondemus non alias Ecclesias Orbis Ecclesiae Romanae praeponendas esse, sed potius Ecclesiam Romanam aliis eccletiis Orbis praeponendam fore, in rebus pertinentibus ad fidem Christianam, & Christianam religionem . Idque ut ostendamus, adducemus testimonia grauissima uirorum grauissimorum,etiam & sanctorum Conciliorum, uniuersalium & aliorum : diuidendo per classes patres antiquos, qui in laudem de commendationem ueris simam sanctae Romanae ecclesiae locuti sunt.
Clusiis prima, ex sitimis Pontificibus.
. ., . DElagius urbis Romae Episcopus, omnibus orthodoxis e. in alis. t uere ac sancte indicauit, quod sancta Romana Eccle- Catholica & Apostolica, nullis Synodicis constitutis
482쪽
eaeteris Ecclesiis praelata est, sed Euangelica uoce Domini,& Saluatoris nostri,primatum obtinuit: eisq; asseruit quod Apostoli Petrus & Paulus Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uniueris mundo sua praesentia atq; uenerando tritipho praetulerunt.
Anactetus seruus Christi I., v ita fatetur quod sacro- AI .aa. sancta Romana & Apostolica Ecclesia, primatum obtinuit, non ab Apostolis, sed ab ipso Domino & Saluatore nostro. ' 'Nicolaus tertius, Alias quartus, seu etiam Leo Primus, ita docuit, quod sancti Apostoli Petrus & Paulus Romanam urbem in hanc gloriam prouexerunt, ut sit gens sancta, po- Deili iapulus electus, ciuitas sacerdotalis & regia, per sacra beati M in o. Petri sedem, caput totius Orbis effecta.
Nicolaus etiam Mediolanensibus scripsit, quod Roma- ωLaa. na Ecclesia caeterarum primatu tenet ab ipso Deo: & quod, qui contra priuilegium aliarum Ecclesiarum agit, est: ini lsius: sed qui agit contra istud priuilegium Romanae ecci siae, est haereticus.
Marcellus Papa,& Zepherinus Romanae urbis Episco- a. p. . 6. Pus, ita omnibus significauerunt, ut omnes si uoluissent ad , Romanam Ecclesiam, tanquam ad caput & matrem ain pellarent.
Iulius Papa Orientalibus scripsit Episcopis, quὁd praeter conscientiam Romani pontificis, nec concilia celebrari, nec Episcopum damnari oportet; quoniam sancta Romana Ecclesia, primatum obtinet omnium ecclesiarum .
483쪽
Innocen. Papa istum primatum recognoscens & c5me idans, dixit ; Nemo iudicabit primam sede, iustitiam temia perare desideratem . Neq; enim ab Augusto, neq; ab omni clero, neq; a regibus, neq; a populo iudex iudicabitur.
Idem , Symmacus Papa , asserens quod aliorum hominum caulas Deus uoluit per hominem terminari: sed Sedis istius, Romanae uidelicet, prasulem suo sine quaestione r seruauit arbitrio.
Gelasius Papa omnibus Episcopis dixit, Cuncta per mundum nouit Ecclesia, quod lacrosancta Romana Ecclesia fas de omnibus habeat iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus. In eandem sententiam scripsit ipse Episcopis per Dardaniam constitutis.
Idem & Sixtus Papa Hispanorum Episcopis. Calixtus Papa omnibus Episcopis dixit inter alia , Nulli uero dubiuest, quod Apostolica Ecclesia, mater sit omnium Ecclesiarum, a cuius regulis nullatenus uos conuenit deuiare. Et sicut Dei Filius uenit facere uoluntatem Patris sui, sic N. uos implete uoluntatem matris uestrae, quae est Ecclesia, cuius caput ut praevictum est Romana consistit Ecclesia.
Sic& Gregorius Papa in eandem sententiam multa dixit , quae omittimus breuitatis causa. Sunt & alia testim nia
484쪽
ilia sanctorum patrum multa admodum pro eadem uerita te, sed dicta sufficiunt. Ita igitur docuerunt a multis retro seculis, Pelagius, Anactetus, Nicolaus, Marcellus, Z pherinus, Iulius, Innocentius, Symmacus Gelasius, Si tus, Calixtus, Gregorius: qui in ista prima classe positi sunt, testes sufficientissimi, omni acceptione digni, & omni exceptione maiores. Verum quidem est eos fuisse Papas Romanos, & summos Pontifices per suas successiones, de suis temporibus: sed etiam uerum est, eos uel omnes, uel pro maiori parte, uel saltem pro magna, fuisse sanctos inllac uita, & nunc cile beatos in gloria. Ea dicebant, non ut tibi subditos mendaciis acquirerent, retinerent, aut coI ciliarent: sed ut ueritatem annunciantes subditos,&seipsos in coelos eveherent.
Eandem doctrinam declarauit Clemens, Petri Apostoli discipulus, dc Christi gloriosus Martyr, ut constat ex epistola sua ad Iacobum Apostolum. Eandem quoque de diuus Gregorius in epistolis ex registro. o grau
1 classis secunda,euocata ex Conciliis ad eandem uerisatem anrue iam, atque obfirmandam. CAP. X V I. D eandem spectant ueritatem etiam multa sancta Concilia , tum uniuersalia , tum alia, quae excellcntiam & principatum an ctae Romanae Ecclesiae praedicandido com
concilium Maenum gem. Nic Alluvia naque Concilium uniuersale trecentorum decem Sc octo Episcoporum, sic dixit, Ipsa uero prima sedes, hoc est, Romana, conuocandarum generalium Synodorum iura detinet, dc' iudicia Episcoporum singulari priuilegio illi sedi Euangelicis de Apostolicis atque canonia Lil
485쪽
eis concessa sunt institutis. Ita ut semper maiores causae ad sedem Apostolicam referantur. Nec ullo modo potest maior a minori iudicari. Ipsa naque omnibus maior, & pr lata est Ecclesiis. calcedonen. Concilium generale. Calcedonense uniuersale concilium ad idem dixit etiam manifeste, Si quis Episcopus praedicatur infamis, liberam habet potestatem appellandi ad beatissimum Episcopum antiquae Romae, quem habemus Petrum , petram refugii et& ipsi sibi libera potestate loco Dei sit ius discernendi uia scopi infamiam, secundum claues sibi a Deo datas.
Connantinopolitanum concilium. Constantinopolitana Synodus ait, Veneramur secudum scripturas, canonum definitiones, sanctissimum antiquae Romae Episcopum primum esse, & maximum Episcoporu .
octaua Synodus epistolam Ignatii Constantinopolitani
Patriarchae ad Adrianum Romanum Pontificem directam legit, recepitque, in qua sic erat, Solus & ex toto magister omnium Deus dixit Petro magno & inanio Apostolorum, Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inseri, &c. Iterum, Tibi dabo claues, &c. Tales enim beatas uoces non secundum quandam utiq; so
tem Apostolorum principi Petro solum circunscripsit, definiuit , sed per eum & ad omnes, qui post illum secundum ipsum efficiendi erant summi Pastores, & diuinissimi, sacrique pontifices Senioris Romae transmisit. Florentinum concilium generale. LFlorentinum Concilium uniuersale, ex Latinis, Graecis,
Armenisque legitime congregatum, sic dixit, Dissinimus
486쪽
anctam Apostolicam sedem,& Romanum pontificem in uniuei sum Orbem tenere primatum, & ipsum Romanum pontificem succest brem esse beati Petri principis Apostol rum, & uerum Vicarium Is , ψ Christi, totiusque Ecclesiae caput, & omnium Christianorum patrem & doborem existere: & ipsi in beato Petro pascendi, regendi, & gube nandi uniuersalem Ecclesiam a Domino Ιε, . Christo plenam potestatem traditam esse: quoadmodum & in gestis
Oecumenicoria, R in sacris canonibus continetur. Haec ibi. Hanc determinationem magna examinatione praehabita
Armeni, Graeciq; sequenti subscriptione approbarunt.
probatio Graecorum o Armenorum. Nos igitur oratores nomine nostro, nostrique reuerendi Patriarchae,& omnium Armenorum, sicut& uestra sanctitas in ipso decreto attestatur hoc saluberrimum Synoda- Iedecretum, cum omnibus capitulis, declarationibus, dis finitionibus , traditionibus , praeceptis , & statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, nec non quicquid tenet & docet sancta sedes Apostolica,& Romana Ecclesia, cum omni deuotione & obedientia acceptamus, suscipimus, & amplectimur. Illos quoq; doctores & sanctos patres , quos Ecclesia Romana approbat, reuerenter suscipimus: quascunque uero personas, & quicquid ipsa Romana
Ecclesia reprobat, ac damnat, nos pro reprobatis ac d mnatis habemus. Profitentes tanquam uerae obedientiae filii, nomine quo supra, ipsius Sedis Apostolicae ordinati
nibus fideliter obtemperare. Carthaginen. concilium Carthaginense Concilium eandem reuerentiam & obe dientiam semper Ecclesiae Romanae tribuit, & in ea principatum omnium Ecclesiarum aliarum recognouit: ut palam est uidere ex epistola, quam patres eiusdem Concilij, Innocentio Pontifici Romano de actis aduersus Pelagium &Coelestium destinarunt, quae habetur apud Augustinum.
487쪽
Mileuitanum Concilium. Mileuitan . Concilium eodem modo sensit& ostendit, ut constat apud eundem Augustinum, ex epistola, quam ipse Aucustinus & cateri Episcopi Mileuitani concilij, Innocentio Papae; direxerunt, de cohibendis Pelagianis : quae etiam cum epistolis est Augustini. De quibus insuper duabus epistolis Augustinus iterum meminit , scribens cum uiΠ., s. aliis Episcopis ad cunilcm Innocentium Papam . Ita ergo docent illa sancta Concilia & uniuersalia & particularia deprimatu Romanae Ecclesiae , Romanique pontificis: concilium Nicanum, concilium Calcedonense , concilium Constantinopolitanum, Octaua Synodus, concilium Florentinum , concilium Carthaginense, concilium Mileuitanum, ut constat ex ista classe secunda, in qua potuimus etiam cocilia alia non pauca ponere ad eandem ueritatem, quae ideo omittimus, quia ista satis esse intelligimus. classis tertia , ex doctoribus sanctis, ad eandem tuendam verit
tem confirmandamque aduocatur. CAP. XVII.
Reneus ille Lugdunensis Episcopus , beati Polycarpi discipulus , & Christi gloriosus
Martyr, aduertiis Valentinum & alios sui temporis haereticos dicit,4 raditionem Apostolorum toto orbe manifestam, in omni Ecclesia adest perspicere omnibus, qui uera audire uoluerint: eam uidelicet, quam primitiua illa Ecclesia ab Apostolis acceptam, per successionem cotinuam, patrum & Episcoporum transmisit ad nos. Sed quoniam per omnes ecclesias discurrere prolixum fuerat, & infiniti
Opetis, cx omnibus maximam, antiquissimam, atque Omnibus cognitam Roma a gloriosissimis duobus Apostolis, . Petro & Paulo, landatam eligens, eius, inquit, fidem traditionemq; , quam habet ab ipsis annuntiatam, & per suc-
488쪽
eessiones Episcoporuim ad nos peruenientem indicantescconfundimus omnes eos, qui quoquo pacto uel per sui placentiam , uel uanam gloriam, uel caecitatem di malam sententiam, fidem praeterquam oportet colligunt. Idem auctor gloriosus ad idem ait, Ad hanc Ecclesiam, Romanam i ι uideliccide quaerat sermo, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem conuenire ecclesiam , hoc est, omnes , qui sunt undique fideles.
Cyprianus etiam Christi gloriosus Martyr aduersus eos, rh;ρὶ.ura qui a loco delicti ad Romanam sedem purgandi confugiebant, eos redarguens in suis criminibus,&Romanam Ec- cicsiam in suo principatu atque praerogatiuis laudans, de commendans, dicit, Post ista adhuc insuper pseudo Episcopo sibi ab haereticis constituto nauigare audent, & ad Petri cathedram , atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis de prophanis literas serre: nec cogitare cos esse Romanos, quorum fides
Apostolo praedicante, laudata est, ad quod perfidia habere inon possit accessum. Idem ad Cornelium Papam, Nos enim singulis nauigantibus, ne cum schandalo ullo nauigarent, rationem reddidissenos scimus,& hortatos esse, ut LuR8. Ecclesiae catholicae matricem , & radicem agnoscerent,
Athanasius Liberio Romano pontifici aduersus haereticos dixit, Mutauerunt gloriam catholicae Ecclesiae propria novitate, sicut perca, quae illicite in eis defensio: te gesta sunt, haereticam turbulentiam introducentes, illud competens ad nos detinentes, quod bene ad I x ι v is filium SP rach dictum est, Vsque ad mortem certa pro ueritate, scdominus pugnabit pro te. Huius rei gratia uniuersalis u bis a Christo l . , , commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboretis , & cunctis opem ferre non negligatis ς quia,
489쪽
Dum sortis armatus custodit atrium suum , in pace sunt omnia , quae possidet.
Cyrillus in libro thesaurorum dicit pro ista ueritate, Vt membra maneamus in capite nostro, Apostolico throno Romanorum Pontificum: a quo nostrum est quaerere, quid credere, & quid tenere debemus: ipsum uenerates, ipsum romantes pro omnibus. Q uoniam ipsitus solum est repraehendere, corrigere, statuere, disponere, soluere, & loco
eius ligare, qui ipsum aedificauit: & nulli alij quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit. Cui omnes iure diuino caput inclinant , & primates mundi, tanquam ipsi Domino I. s V Christo obediunt.
r. d istis Chrysostomus in de sacerdotio ait, inia nam item de 4 6 . causa ille idem sanguinem effudit suum Z Certe ut pecudes eas acquireret, quarum curam , tum Petro, tum Petri succrebribus committebat. Ecce in eadem ueritate sunt Ir neus Martyr, Cyprianus Martyr, sanctus Athanasius, se inis Cyrillus, sanetiis Ioannes Chrysostomus, & alij multi. Nanque in eade m classe sanctorum doctorum & pro eadem ueritate sunt etiam Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Bernardus, & alij pene infiniti.
Augustinus enim aduersus Donatistas fatetur,in Romana Ecclesia semper Apostolicae cathedrae uiguisse principatum. Idem Augustinus ostendens ubi sit uera Dei Ecclesia, dicit, an V nullo modo recte dici potest Ecclesia, in qua schise Iis . ma est: restat ut quoniam Ecclesia nulla esse non potest, eae, e Moida sit, quam in sedis Apostolicae per successbres Episcoporum ' radice constitutam, hominum nullorum malorum malitia, etiani si nota excludi non possit, sed pro temporis ratione
490쪽
toleranda iudicetur, ullo modo ualeat extinguere. Idem Augustinus commemorans ea , quae illum in Ecclesia tenebant Christiana, dicit contra epistolam Manichaei , In Catholica Ecclesia , ut omittam syncerissimam sapientiam ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac uita perueniunt multa sunt alia, quae in eius gremio me iustissimὰ
teneant. Tenet consensio populorum atque gentium . Tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate
aucta, uetustate firmata. Tenet ab ipsa sede Petri Apost ii, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendauit, usque ad praumtem successio sacerdotum. Tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obti-
nuit, ut cum omnes haeretici se catholici dici uelint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholica conueniatur nullus haereticorum uel basilicam suam, uel domum audeat ostendere. Ista ergo tot & tanta Christiani nominis cha- iarissima uincula recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia: etiam si propter nostrae intelligentiae tardita- otem , uel uitae meritum, ueritas nondum se apertissime
ostendat. Ecce unum de illis, quae Augustinum in Ecelesi tenebant, erat successio sacerdotum a sede Petri Apostoli usque ad praesentem Episcopatum temporis sui: sacerdotum , inquam, id est, summorum Pontificum Petri succes.sorum: quos alio in loco contra Donatistas nominatim ex ordine commemorat a Petro usq; ad Anastasium primum, uix bene quadraginta. Ambrosius ad istam ueritatem ait, inrae dignior domus 14. t. Apostolico praedicationis ingressu, quam sancta Romana ς Ecclesiaὸ Aut quis praeserendus magis omnibus uidetur, quam Christus qui pedes suis consueuit lauare hospitibus,& quoscunque sita receperit domo, pollutos non patitur habitare uestigiis i sed maculosos, licet in ea accCperit
uitae prioris, in reliquum tamen mundare dignatur proces- ' .
sus. Idem auctor super epistolas Pauli circa illud , Ut scias