장음표시 사용
471쪽
cunctis gentibus, quas creauit in laudem, & nomen, & gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut i cuius est . Docuit igitur Petrus, quod ad nos sit iam translatum sacerdotium, regnum Dei in terris, peculiari modo, sanctitas, iustitia, ueritas, & alia id genus. Vnde si- - 1. mul docet & in nobis impletum esse illud oseat, inii alia
quando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam co secuti. Sicut ergo ille populus olim erat regnum sacerdo- tale, non tamen omnes erant sacerdotes, sed soli de tribu Levi ac de familia Aaron : & sicut ille populus erat sanctus, non tamen omnes in illo erant sancti, sed erant in illo particulariter multi peccatores: sic &modo inter nos Christianos. Hoc uno excepto, quod in nobis completur quodam modo abundantius illud uerbuni: tum, quia ibi de una sola familia Aaron sumebantur ad sacerdotium: hycautem non de una sola familia, sed indiscriminatim de to- . to populo, de omniq; familia omnium & singulorum Christianorum; tum, quia ibi non de omnibus sacrificiis, oblationibus aut libaminibus licebat laicis edere: hic autem stando in solo iure diuino omnibus licet edere de omnibus, ut iam dictum est. Verum igitur facerdotium .est apud nos. sed non sic ut omnes & singuli de populo Christiano habeat potestatem ossi Tendi sacratissimum corpus Domini, in ara Ecclesiae, altari Dei uiui. Habent nihilominus omnes &singuli Christi fideles sacerdotium sanctum spiritale , quo possitiat osterre Deo spiritales hostias , acceptabiles Deo per Is suis Christum, de quo etiam specialiter diuus Pe-
trus in eodem loco habuit sermonem. Verum haec, multum sunt distantia. Naque illud sacerdotium reale offerendi corpus Christi uerum, non habent nisi quibus datur specialiter , etiam si sint sanctissimi alias: istud autem face dotium spiritale ad alias hostias offerendas, omnes Christiani habent. od uero illi sacerdotes illius primi & altissimi ordinis, sint distincti in populo Christiano, qui ex
officio habent regere populum, & quibus tenetur obedire populus; manifestu docuit idem Apostolus Petrus, & in ipso capite satis, & alias. Manisule locutus est Apostolus
472쪽
Paulus de ordinatione Episcoporum, sacerdotii, aut presbyterorum; ostendens quod ista potestas mirabilis & sancta ueniat ab aliis in alios per manus impositionem, atque realem traditionem, siue collationem . Ut nullus Christi nus putet se sacerdotem ad hoc niysterium altissimum, nisi ipse specialiter accipiat hoc donum , hanc potestatem, di dignitatem. Et quidem in nouo testamento dixit Apost. Nec quisquam sumit sibi honorem , sed qui uocatur a Deo, quemadmodum & Aaron. Sermo erat de pontificibus,& sacerdotibus.
Conteritur obiectum ex illis uerbis Seruatoris nonri efformatum, uJod autem uobis dico , omnibus dico. Q ae omnibus communia , ct quae quibusdam specialia sint, declaratur: O qua
ORotis ab eodem Seruatore dicta iniunctaque sunt, quo pacto accipi debeant, explicatur. C A P. XIIII.
D aliud obiectum, quo nobis obiiciunt ex illo uerbo Domini, mi od autem uobis diaco, omnibus dico . quasi ex illo sequatur,
debere omnia esse communia omnibus, at- .
que de facto esse, magnis, mediis, & pamuis, Apostolis, Episcopis, sacerdotibus, &cunctis laicis. Respondemus, Absit talis intelligentia ue bi diuini. Nunquam sic Dominus intellexit, ut omnia faceret aut diceret communiter omnibus & singulis de sua
Ecclesia Christiana. Mila immo quaedam fecit & dixit specialiter quibusdam , quaedam uero fecit & dixit generaliter omnibus. Etenim communes mores, ac doctrinam
legis suae, communia secit, & communiter dixit: potestatem autem siue auctoritatem ministrandi sacramenta, potestatem consecrandi & offerendi uerum corpus suum sacratissimum, atque potestatem regendi & gubernandi, dirigendique populum suum in coelum & uitam spiritalem, non sic dedit omnibus: sed paucis, quos ad munus istud elegit, di per quos istam potestate ad nos deriuauit. Vnde quae pertinent ad mores, & legis obseruantiam, omnibus fuerunt semper & sunt communia. inrae autem pertinent
473쪽
ad sacramentorum consecrationem uel administrationem, aut etiani populi gubernationem, non sic simi communia,
sed sunt quibusdam specialia. Neque aliquis posset magis agere contra diuinam scripturam, aut cotra Dei Ecclesiam, quam qui diceret, Saluatorem nostrum indiscriminati in omnia fecisse di dixisse omnibus, & singulis Christianis; tum quae pertinet ad ministrationem sacramentorum, tum quae pertinent ad dignitatem , & gubernationem populi, cum aliis . Speciale nanque illud dictum ad Apostolos est, Venite post me, faciam uos fieri piscatores hominum. Et etiam speciali quodam modo de uita praelativa seu prae- Naith.s. latorum sunt illa uerba diuina, Vos estis sal terrae ,Vos estis lux mundi, &c. quae speciali quodam modo Apostolis eorumque successbribus dicta sunt. Vnde doctores omnestheologi catholici, ita hunc locuna & ista uerba diuina intelligunt tanquam hic ostendatur & commendetur Apost licum officium, quodam modo speciali. Speciali etiam moNaub.iα do legimus quod Saluator noster dixit discipulis suis, Mes sis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo D minum messis, ut mittat operarios in mestem suam. Sic ibid . etiam legimus, quod, Couocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut elicerent eos, & curarent omnem languorem, & omnem infirmitatem . Ita apud Matthaeum, nominatis ac numerati duodecim Apostolis, suis nominibus, de in suo numero duodenario , legimus Saluatorem nostrum dixisse illis praecipiendo, In viam gentium ne abieritis de in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis: sed potius ite ad oves, quae porterunt domus istaei. Euntes autem praedicate dicentes, invia appropinquabit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite. Cratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum: neque pecuniam in Eonis uestris. Non peram in uia, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque uirgam . Ex istis autem, S multis similibus, quae habemus apud sacros Euangelistas, manifeste nouimus Dominum Saluatorem nostrum, quaedam dixisse ac praecepisse Apostolis sitis, quae non sic dixit aut praecepit omnibus suis fide-
474쪽
libus: & hoc, ut liquet, ante suam sacratissimam, & utilissimam passionem, ac mortem . Q ao tempore, ipsa passione iam iam incipiente , cum facta esset contentio inter eos discipulos, quis eorum uideretur esse maior dixit eis Dominus, Reges gentium dominantur eorum, & qui ρο- Luca a testatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic. Sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor: & qui praecestar est, sicut ministrator. Nam quis maior est qui recumbit, an qui ministrat λ Non'ne qui recumbit λ Ego autem in medio uestrum lam, sicut qui ministrat. Vos a tem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Ego dispono uobis , sicut disposuit mihi Pater meus regnii, ut edatis & bibatis super mensam meam in regno meo:&sedeatis super thronos, iudicantes duodςcim tribus Israel. Ecce & hic declarat Dominus specialem auctoritatem , potestatem , dignitatemque regiminis, quoad Apostolos specialiter in loco suo: docendo eos modo etiam speciali, quem modum obseruare deberent in praefectura sua, non sicuti reges gentium, sed sicuti ipsemet Saluator. inui cum profecto absque ulla comparatione maior esset omni ous, in medio tamen eorum erat, sicut qui ministrabat: quippe qui uenerat non ministrari, sed ministrare, & animam sua dare redemptionem pro multis. Simili modo post resu rectionem ingressus Dominus ianuis clausis, dixit discipi lis suis, Sicut misit me Pater, & ego mitto vos. Haec cum
dixisset, insufflauit, & dicit eis, Accipite Spiritum sanctu,
iorum remiseritis peccata, remittuntur eis; & quorum retinueritis, retenta sunt. Et haec apud Ioannem . Apud Matthaeum etiam ita legimus, Undecim autem discipuli Maiib. 18. abierunt in Galileam, in montem ubi constituerat illis I ε-
vs. Et videntes cum adorauerunt: quidam autem dubitauerunt. Et accedens I et , v , locutus cst eis, dicens, Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra . Euntes ergo docere omnes gentes, baptigantes eos in nomine Patris NI iiij & Spiritus sancti: docentes eos seruare omnia, quaecunque mandaui uobis. Apud Marcum iterum, Nouissiamc autem recubentibus illis undecim, apparuit illis I s , V& exprobrauit incredulitatem illorum de duritiam cordis,
475쪽
cula his, qui uiderant cum resurrexisse a mortuis, non crediderant . Et dixit eis, Euntes in mundum uniuersum, prIdicate Euangelium omni creaturae, dic. Ecce multa tum
d n ud fri Apostolis , quae non fuerund
non portarent aurum, neque argentum, nzque pecuniamin Yonis suis: de quod irent in mundum uniuersum , Π carent Euangelium omni creaturae, ac omnes homines iidem Christianam , legemq; Euangelicam docerent. Nini-nuid ista dicta fuere omnibus fidelibus λ Absit . non enim zmnes, talia praecepta aut dicta a Saluatore nostro habuerunt , sed Apostoli, qui pro patribus nati sinat filia, stituti princ Us super omnem terram. Eodem modo Apostolis& non omnibus aliis dicta sunt illa uerba Domini, Accipite & manducate. Hoc facite in meam commentor tionem . Accipite & bibite ex eo omnes. Hoc quotiescuq; seceritis, in mei memoriam facietis. Soli enim Apostoli duodecim ibi erant cum Domino, ut explicant Matthaeus, Marcus, & Lucas: atque uerba ipsa per ne declarant quod Apostolis & non omnibus aliis Christianis fuerint: a, quia significant & tradunt auctoritatem, potestatem, ac
praecepta a Deo distincta, eo quod certu est Apostolos ita a Deo potestatem, axictoritatem, stinctam ab sta Deo, Si distinctiminanoue Potestas, auctoritas, dignitas, & officium, cili inra ab e habere doctrinam ,& distincta praecepta, ut de se est mani iustum: nec iam poterit de istincta doctrina aut distincti praeceptis dubitari, cum tte, auctoritate, dignitate, Sofiicio constitςm V si dignitas Apostolorum iam satis ostensa sit nihilominus ostendit Apostolus Paulus, dicens de Saluatore Qui descendit, ipse est, de qui ascendit supra Om-' lo ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quo M in δ ς P λὰλ
Euangelistas, alios autem pastores & doctores, consummationem sanctorum, in optis ni inisterii, in
476쪽
corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem Gdei, di agnitionis filii Dei, in uirum persectum, in mensutam aetatis plenitudinis Christi, &c. Ecce gradus Ecclesiae a Christo in ea positos, ut eam illuminarent, docerent, do regerent, Apostolos, Prophetas, Euangelistas, pastores, doctores: sed super omnes alios, ipsos Apostolos, primos in ordine literae, ac primos in dignitate, Sc auctoritate, ,
qui statim post Christi ascensionem, Ecclesiam Christi
nam eius in suam curam acceperunt, & eam gubernaver ut
modo sibi tunc possibili. Istam auctoritatona, potentiam ,& dignitatem sui & aliorum Apostolorum recognoscens Apostolus Paulus, se ac alios Apostolos aliellat nunc mi nistros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei; nunc idoneos ministros noui testamenti. Ista etiam potestate
Apostoli praecepta aliis fidelibus Christianis tradiderunt. ac traditiones; Episcopos alios, presbyteros, seu senior ordinauerunt per loca, quos pastores gregis Dei appellauerunt, & quibus obedientiam ab aliis praestari praeceperui. Sic Paulus, Perambulabat Syriam & Ciliciam, confirmans Ecclesias, praecipiens custodire praecepta Apostolorum &seniorum. Sic etiam maioribus natu Ephesi, dixit, Attenm AII. 1..dite uobis 3c uniuerso gregi, in quo uos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei , quam acquisiuit sanguine suo. Et multa admodum sunt loca diuinarum striapturarum in Actibus Apostolorum, ac in Epistolis Pauli, Petri,& aliorum Apostolorum Christi Saluatoris nostri, quibus satis notum est omnibus legentibus, Apostolos hanc ,
potestatem de auctoritatem in Ecclesia Dei tenuisse, eaque , , usos fuisse: qua caeteris aliis maiores erat, ac caeteros alios fregebant, di gubernabant, ut maiores, ut praelati, ut pam . istores, atque rectores . Sicuti de Apostolus Paulus fatetur l. -y.
non semel, se habere potestatem in aedificationem, docendi , corripiendi, puniendi, & condonandi in persona Christi. Vnde cum ipse Apostolus multa dixisset de corpore Christi mystico, de multis membris eius, de uarietate m brorum , ac de uariis officiis, dignitatibusque eorum ; ita Rdiecit, Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia: primum Apostes , secundo prophetas, tertio doctores,d . r. via
477쪽
inde uirtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes , genera linguarum , interpretationes se
monuiti. Et sequitur, Nunquid omnes Apostoli Nunquid omnes Prophetae Nunquid omnes Doctores &c. Ecce in Ecclesia Christi, Apostoli sunt primi, & non omnes sunt Apostoli. Primi, inquam, dignitate quadam, excellentia, officio , gubernatione. Ergo & secundum hanc dignit tem, in qua primi erant, & discreti ab aliis membris in corpore uno, pallicularem ipsi doctrinam habuerunt a Saluatore nostro, particulariaque praecepta, iuxta ipsorum particularem dignitatem, primitatem, & ossicium, in quibus ipsi particulariter hristo seruire debebant, de particulari
talento particularem rationem reddituri. Non igitur debent intelligi dicta ad totum populum Christianum , & ad singulos de corpore Christi mystico, seu de Ecclesia Christiana, omnia, quae Saluator noster suis Apostolis aut di xit, aut praecepit: sed nonnulla debent intelligi dicta ad illos tantum, propter eorum praerogatiuas, dignitatis, pri- mitatis, principatus atque officij, & status, & gradus.
Differens enim status eorum in populo Christiano , ali aequam disterentem requirebat doctrinam, dicta, atq; praecepta . inlaestio fuit olim, Utrum uirtutes ita sint sibi coniunctae seu connexae, ut separatim non possint possideri abi aliquo : sed qui unam habet, omnes habeat λ de quaestione Nagistre agunt communiter Magister sent. & doctores omnes sch I Wh in suis sententiarum libris: de qua etiam Augustinus meminit scribens ad Hieronymum pro sensu habendo illius 4iri. 3β. loci sacrae scripturae, Q ut in uno deliquerit, factus est om- quaestionem uisi sunt om s antiqui re vindere secundum partem assirmativam illius, docentes
i. virtutes esse aut esse debere connexas: Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Gregorius: sicuti etiam istos sancto a,ianis doctores dixerunt Gentiles Philosophi, Aristoteles in Ethiacis, di Tullius in Tuscul. quaestion. Augustinus nanque in
Tia, b, 3 de Trinit. fatetur quod uirtutes, quae sunt in animo huma-λ g no, nullo modo separantur ab inuicem. Ambrosius super Lucam dicit, Connexae sibi sunt, concatenataeque uirtutes,
sui αλ ut qui unam habet, plures habere uideatiu . Hieronymus
478쪽
in commentario ad s6. caput Isaiae, in principio. ait, Om- Hi rinynes uirtutes sibi haerent, ut, qui una caruerit , omnibus -- careat. Gregorius in moralibus docet, quod una uirtus Grais. sine aliis aut omnino nulla est, aut imperfecta. Sicut in e dem opere: sed in alio loco asserit, quod uirtutes,si sint dis iunctae, non possunt esse persectae secundum rationem uis tutis, quia nec prudentia uera est, quae iusta, temperans,& fortis non est. Ita S. Thomas mouit quaestione, Utrum , uirtutes morales sint adinvicem connexae & determinae stiria ,. iuxta patres antiquos statim nominatos, docens in hac senatentia, Virtutes morales persectas necessh est adinvicem connexas esse, ut altera sine altera esse non ualeat in statu persectae uirtutis. Et licet de hoc sit nunc quaestio inter do-- ctores theologos propter Scotum, qui de ista connexione uirtutum alio modo uidetur docere: sic tamen iam deter- q. 146. minatur uerius & communius, ut uirtutes in statu persectae
uirtutis debeant esse connexae, praesertim intelligendo de uirtutibus pertinentibus ad statum illius personae, in qua sunt. Vt intelligamus alias uirtutes pertinere ad alium statum personarum, & alias ad alium : cum non omnes ut tutes pertineant eodem modo ad omnes status hominum,
sed quidam status requirat istas, quidam illas. Status igitur disterens Apostolorum , distinctas in illis requirebat uirtutes: &consequenter distinctam requirebat doctrina, distinctaque praecepta. Ergo non omnia ipsis dicta , debent intelligi aut putari dicta esse omnibus. Profecto ista est una de illis ueritatibus religionis Christianae, de quibus non licet dubitare. Constat etiam non secus, quod si quae sunt dicta Domini ad Apostolos suos secundum eorum statum, in quo eos ipse constituit,& quae debent intelligi esse dicta non omnibus de populo Christiano, sed ipsis Apostolis, ea uerbin Domini sunt talia, MaM.16. quibus Apostolis ipsis dixit , Accipite & manducate, hoc t .
est corpus meum. Hoc facite in meam commemorati nem . Bibite ex hoc omnes. Haec quotiescunque feceritis,
in mei memoriam facietis. Sunt enim uerba dignitatis, atque officii, & potestatis tunc primum collatae: ut est notissimum ex illo uerbo, Hoc facite in meam commemora-
479쪽
tioneni. Est nanque hoc uerbum institutivum sacra menti, prout erat in Ecclesia pei mansurum; est collativum potestatis consecrandi, & offerendi corpus Christi uerum : atque eli orditiatiuum ipsitus actus consecrandi, offerendi,
sumendi: ut in Christi fiat memoriam . QSomodo in Christi memoriam λ Christi nobiscum conuersantis, an Christi patientis, an Christi morientis, an Christi resurgentis, an, Christi ad coelos ascendentis , an Christi ad dexteram Patri, iam sedentis λ Maxime ac praesertim Christi patientisti morientis. In mei memoriam facietis. Mei, inquit, s.cir. i t. id est, patientis & morientis. Vnde Apostolus ait , QSotiescunque manducabitis panem hunc , & calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Immo etiam, Mei, in-' quit, hoc est, mei patientis, morientis: & mei meipsum offerentis pro uobis, & pro multis in mortem. Multa nanque fuerunt in morte Christi, quia uidelicet fuit poena, filii tolerantia poenae, etiam uoluntaria, & fuit oblatio, qua Saluator noster seipsum obtulit ut omnia illa pro nobis pateretur , uincula, flagella, crucem, clauos, lanceam, mortem. Oblatus est, quia ipse uoluit: immo etiam oblatus 3 M. s.7. est, quia ipse se obtulit. Vnde & semetipsum offerens, per proprium sanguinem introiuit semel in sancta aeterna r demptione inuenta. Vnus enim Deus, unus di mediator .ri .a. Dci & hominum, Homo Christus I. , vs, qui dedit redeptionem semetipsum pro omnibus. Sicut etiam dicebat, Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam . Rursusque, potestatem habeo ponendi animam meam, & iterum sumendi eam. intemadmodum etiam de illo praedi- viis 13. ctum erat, Si posuerit.animam suam in mortem, uidebit semen longaeuum. Fuit igitur ibi oblatio, & sui ipsius a seipso: atque secundum istam oblationem, dicitur & est Sal- E uator noster sacerdoε de hostia, offerens & qui offertur.
. Fuitque ista oblatio potissimum quid super ipsam passi
nem, & quodam modo super ipsam tolerantiam passionis: tum quia suit tanquam principium illorum, tum propter alias considerationes, de quibus forte alias. Ideo igitur Saluator noster inquit, Hoc facite in meam commemor tionem. In mei memoriam facietis, hoc est, mei pa-
480쪽
tientis, in mei passionem tolerantis , & in mei meipsum in mortem pro uobis, de pro multis offerentis. Non possumus autem nos hoc facere in memoriam Christi seipsum offerentis , nisi & nos aliquo modo offeramus: quia actus offerendi non potest memorari nisi per actum osteredi, nec oblatio ut oblatio,nisi per oblationem, nec ofierens ut osserens nisi per offerentem. Offerimus igitur nos, quoties
Christum os erentem ut osserentem memoramus, aut re-raesentamus: in hoc consistit actus sacerdotij nostri, & adunc actum offerendi ac offerendo repraesentadi ordinatur nostrum sacerdotium, seu nostra sacerdotalis potestas, officium , dignitas. inuam prosecto dignitatem ac potesta' rem acceperunt Apostoli in illis uerbis Domini, & nobis sacerdotibus per suos successores uel locum suum tenentes derivarunt: quam insuper nullus Christianus habet, nisi particulariter accipiat, accipit, uel accepit ab eis, qui in loco Apostolonim sunt. De nostro autem'sanctissimo sacerdotio Christiano externo circa corpus Christi uerum consecrandum de offerendum, alias multa, in tractatu sp diali, ad sextam Sessionem. Nunc de hac re satis. Obiectio ex Graecae, Indisaeque Ecclesiae consuetudine constata, facilὶ constingitur, classisque prima eorum, qui S. Ecclesiae praecellia , primariam, principem, auctoritatem, O dignia
itatem agnoscunt, asseruntq; , in mediu adducitur. 'CAP. X V.
D aliud, quod nobis obiiciunt ex Ecelesia
Graeca & indica, quasi ideo nos iton debeamus nec nobis liceat communicare laicos in altera specie tantian, quia Ecclesia Graeca,& Indica communicant laicos in utraque; Respondemus, Ex obiectionibus praecedentibus satis notum est omnibus, posse nos rationabiliter c gitare in nostris aduersariis, uel puram ignorantiam, qua diuinas scripturas ignorant; uel suam eorum superbiam,
qua sese in percipiendo diuinarum scripturarum sensu,
omnibus aliis anteponunt. Verum ex obiectione praesente,
praeter illa mala N ignorantiae de superbiae, nota fit alia e