Publii Terentii Comoediae [Texto impreso]

발행: 1642년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Edis: mercedem quasi talenta ad quindecim Coegi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo. Decrevi, tantisper me minus iniuriae, Chreme, meo gnato facere, dum fiam miser; Nec mihi fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc fatuos redierit meus particepS. C. Ingenio te esse in liberos leni puto, &Illum obsequentem, si quis recte aut commode Tractaret. verum neque tu illum sati' noueras, Nec te ille. hoc ubi fit, ibi non vere vivitur. Tu illum nunquam ostendisti, quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausias quae est aequom patri. Quod si esset factum, haec nunquam euenissent tibi. M. Ita res est, taleor: peccatum a me maxumum est. C. Menedeme, at porro recte sipero: & illum tibi . Saluum assuturum esse hic confido propediem. M. Vtinam ita Dii taxint. C. facient. nunc, si commodum est, Dionysia hic stini. hodie apud me sis volo. M. Non possum. C. cur non t quaeso tandem aliquantulum Tibi parce. idem absens sacere te hoc volt stim. M. Non conuenit, qui illum ad laborem impellerim, Nunc meipsum fugere. C. siccine est sententiat M. Sic. C. bene Vale. M . & tu. C. lacrumas excussit mihi, Miseretque me eius: sed, ut diei tempus est, Monere oportet me hunc vicinum Phaniam, Ad coenam ut veniat. ibo, visam si domi est. Nil opus fuit monitore. iamdudum domi, Praesto apud me esse aiunt: egomet conuiuas moror. Ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores tHinc a me quisham egreditur Z huc concessero.

112쪽

HEAUTONTIMORUMENOS. IosACTVS I. SCENA II. CLITIPHO , CHREMES.

C. MIHIL adhuc est, quod vereare Clinia: haudquaquam etiam cessant: Et illam simul cum nun tio tibi hic assuturam Hodie , scio. proin tu solicitudinem istam fessam, quae te Excruciat, mittas. CH. qui cum loquitur filius Z CL. pater adest, Quem volui. adibo. Pater opportune aduenis.cA. Quid id est y CL. hunc Menedemum nostine nostrum vicinum Z CH. probe.cL. Huic filium scis essetCH.audiui esse,in Asia.CL. non est pater, apud Nos est. CH. quid ais' CL. aduenientem, e naui egredientem abduxi illico Ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Semper fuit familiaris . C H. voluptatem magnam

nuntias.

Quam vellem Menedemum inuitatum, ut nobiscum hodie esset amplius, Vt hanc laetitiam nec opinanti primus obiicerem domi lAtque etiam nunc tempus est. CL. caue saxis: non opus est pater. CH. Quapropter Z CL. quia enim incertum est etiam, quid se faciat. modo Venit. Timet omnia: patris iram,& animum amicae se erga ut sit suae. Eam misere amat. propter eam haec turba atque abitio euenit. CH. scio.

113쪽

CL. Nunc seruolum ad eam in urbem misit, & ego nostrum una Syrum. ci . Quid narrae CL.quid ille Z se miserum esse. CH. -- serum t quem minae credere est tQuid relliqui est, quin habeat, quae quidem in homi- ne dicuntur bona, Parenteis, patriam incolumem, amicos, genus, COPnatos, diuitiast

Atque haec perinde sunt, ut illius animus, qui ea pocsidet: Qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala. CL. Imo ille senex fuit importimus semper: & nunc nihil magis Vereor, quam ne quid in illum iratus plus satis saxit

pater.

CH. Illene Z sed reprimam me: nam, in metu esse hunc, illi est utile.

CL. Quid tute tecum Z CH. dicam. Vt v t erat, mansum tamen oportuit.

Fortasse aliquanto iniquior erat praeter eius lubidia

nem.

Pateretur: nam quem ferret, ii parentem non ferret suum tHunccine erat aequom ex illius more, an illum ex huius viveret&Quod illum insimulat durum, id non est. nam parentium iniuriae Uniusinodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis. Scortari crebro nolunt, nolunt crebro conuiuarier, Praebent exigue sumptum: & ea sunt tamen ad viri

tem omnia.

Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, Necesse est Clitipho cosilia consequi consimilia. hoc

114쪽

HE AUTONTIMORUMENOS. IoyScitum est, periculum ex aliis facere , tibi quod ex

usu siet. CL. Ita credo. C H. ego ibo hinc intro, ut videam, nobis quid coenae siet. Tu, ut tempus est diei, vide, sis, ne q'o hinc abeas longius. C L. Quam iniqui sunt patres in omneis adolestenteis iudices: Qui aequom esse censent, nos iam a pueris illico nasti

senes,

Neque illarum amnes rerum esse, quas fert adolescentia. Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, nonouae

olim fuit. Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur pa

tres

Nam de cognoscendi, dc ignoscendi dabitur peccati

Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sen

tentiam.

Perii: is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat

facinorat

Nunc ait, periculum ex aliis facito, tibi quod ex usii

siet.

Astutusl nae ille haud scit, quam mihi nunc surdo narret fabulam. Magis nunc me amicae dicta stimulant: da mihi, atque affer mihi. Cui quid respondeam,nil habeo: neque me quisquam est miserior. Nam Clinia hic, etsi is quoque suarum rerum satagit,

attamen

Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis me

retriciae.

115쪽

Mea est potens, procax, magnifica, sumptuosa, nobilis. Tum, quod dem ei, recte est: nam nihil esse mihi, relligio est dicere. Hoc ego mali non pridem inueni: neque etiam dum scit pater.

CLINI A, CLITIPHO. c. I mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum scio

Venissent: sed vereor, ne mulier me absente hic co rupta sit. Concurrunt multae opiniones, quae mihi animum exaugeant; occasio , locus, aetas, mater, cuius sub imperio est, mala; Cui nihil praeter precium iam dulce est. CL. Clinia. c. hei misero mihi. CL. Etiam caves , ne videat forte hinc te a patre aliquis

C. Faciam. sed nescio quid profecto mihi animu' prae- .s agit mali. CL. Pergin' istuc prius diiudicare, quam scis, quid veri siet tc. Si nihil mali esset, iam hic adessent. CL. iam aderunt. C. quando istuc erit tCL.Non cogitas hinc longule esset &nosti mores mulierum :Dum moliuntur, dum comuntur, annus est. C. o Clitipho,

Timeo. CL. respira: eccum Dromonem cum Syro. una adsunt tibi.

116쪽

HEAUTONTIΜORVMENOS. IO9 ACTUS II. SCENA II. SYRUS, DROMO, CLINIA, CLITIPHO.

s. A IN'tut D. sic est. s. verum interea dum sermones caedimus,

Illae sunx relictae. CL. mulier tibi adest, audin'Cliniat C. Ego vero audio nunc demum,& video, & vali Clitipho. D. Minime mirum: adeo impeditae sunt: ancillarum gregem Ducunt secum. C. perit,unde illi sunt ancillaei CL.men' rogas ZS. Non oportuit relictas . portant quid rerum t C. hei mihi. s. Aurum, vestem :& vesperascit, & non nouerunt

viam.

Factu a nobis stulte est. abi du tu Dromo illis obuiam. Propera. quid strat C. vae misero mihi, quanta de spe decidi. CL. Quid istuci quae res te solicitat autem Z C. rogitas quid siet tmden' tu ancillas, aurum, Vestem Z quam ego cum Vna ancillula . Hic reliqui. unde esse censes Z CL. vah, nunc demuni intellego. s. Dii boni, quid turbae est y aedes nostrae vix capient,

scio.

Quid comedent i quid ebibent i quid seni erit nostromiserius tSed video, eccos , quos volebam. C. O Iupiter, ubinam

est fidest

Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci

117쪽

lio TERENTII Conlocupletasti te, Antiphila, & me in his deseruisti malis, Propter quam in summa infamia sum, &meo patri

minus obsequens: Cuius nunc pudet me, &miseret, qui harum mores cantabat mihi, Monuisse Dustra: neque potuisse eum unquam me ab hac expellere. Q d nunc faciam tamen: cum gratum mihi esse potuit, nolui. Nemo est miserior me. s. hic de nostris verbis errat videlicet, Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem, atque est, accipis tNam & vita est eadem,& animus te erga idem ac fuit, Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.c .Quid est obsecro Z nam mihi nunc nihil rerum omnium est,

Quod malim, quam me hoc falso siaspicarier.

s. Hoc primum, ut ne quid huius ignores: anus Quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit. Ea obiit mortem: haec ipsa in itinere alterae Dum narrat, forte audiui. CL. quaenam est alterat s. Mane, hoc,quod coepi, primum enarrem Clitipho: iost istuc veniam. CL. propera. s.iam primu omnium, Ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat Qres: Anus quaedam prodit. Haec ubi aperuit ostium, Continuo hic se coniecit intro: ego consequor:

Anus Hribus obdit pessulum, ad lanam redit. Hic sciri potuit, aut nusqqam alibi, Clinia,

Quo studio vitam suam te absente exegerit; bi de improvise est interuentum mulieri. Nam ea res dedit tum existumandi copiam, QDtidianae vitae consuetudinem;

118쪽

ΗΕ AUTONTIMOR UMENOS. 'HIQuae, cuiusque ingenium ut sit, declarat maxume. Texentem telam studiose ipsam ossendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri,

Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua, Sine auro tum ornatam, ita uti quae ornantur sibi,

Nulla mala re esse expolitam muliebri: Capillus passiri, prolixus, circum caput Reiectias neglegenter. paxi C. Syre mi obsecro

Ne me in laetitiam stustra coniicias. s. anus Subtegmen nebat: praeterea una ancillula Erat: ea texebat una pannis obsita,

Neglecta, immunda illuvie. CL. si haec sunt Clinia Vera, ita uti credo, quis te est fortunatiori Scin' tu hanc, quam dicit Qrdidatam & Qrdidam Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,

Cum eius tam negleguntur internuntii:

Nam disciplina est eisdem, munerarier Ancillas primum, ad dominas qui assectant viam. C. Perge, obsecro te, & caue ne falsam gratiam Studeas inire. quid ait, ubi me nominast s. Vbi dicimus rediisse te, & rogare uti Veniret ad te, mulier telam desinit Continuo, & lacrumis opplet os totui bi, ut

Facile scires desiderio id fieri tho.

C. Prae gaudio sita me dii ament) ubi sim nescio. Ita timui. CL. at ego nihil esse scibam Clinia. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera. s. Adducimus tuam Bacchidem. CL. hem, quid Bac- chidem iEho, sceleste, quo illam abducis i s. quo illam ego i ad

nos scilicet. CL. Ad patremne t s. ad eum ipsi1m. CL. o hominis impudentem audaciami s. heus

119쪽

Tu, non fit sine periclo facinus magnum & memorabile. CL. Hoc vide. in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus: Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim. Quid illo faciast s. at enim. CL. quid enim Z s. si sinas,

dicam. C. sine. CL. Sino. s. ita res est, haec nunc quasi eum. CL. quas, malum, ambages mihi Narrare occipiti C. Syre, verum hic dicit: mitte : ad rem redi. s. Enimuero reticere nequeo. multimodis iniurius Clitipho es, neque ferri potis es. C. audiendum her- .cle est: tace.

s. Vis amare: vis potiri: vis, quod des illi, effici. Tuu esse in potiundo periclu non vis.haud stulte sapis: Si quidem id sapere est, velle te id, quod non potest

contingere.

Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. Harum duaru conditionum nunc utram malis, Vide: Etsi consilium, quod cepi, rectum esse & tutum scio: Nam tua apud patrem amica tecum sine metu ut sit,

copia est: o Tum illi argentum qλd pollicitae es, eadem hac inueniam via:

od ut efficerem, orando surdas iam aureis reddideras mihi. Quid aliud tibi vis y cL. siquidem hoc sit. s. siquidem experiundo sties. . CL. Age age, Cedo istuc tuum consilium, quid id est ts. allimulabimus, Tuam amicam, huius esse. CL. pulcre: cedo: quid hic faciet sua tAn

120쪽

HEAUTONTIMORUMENOS. II An ea quoque huius dicetur, si haec una dedecori est

parum s. Imo ad tuam matrem abducetur. C. quid eo i s. lon

gum est Clitipho,

Tibi si narrem, quamobrem id faciam: vera causa est. CL. fabulae: Nihil fati' firmi video , quamobrem accipere hunc mihi expediaPmetum. s. Mane , habeo aliud, si istuc metuis, quod ambo Confiteamini Sine periclo esse. C L. huiusinodi, obsecro, aliquid re

Ibo obuiam hinc : dicam , ut revortantur domum.

Quid dixti t s. ademptum tibi iam faxo omne metum, In aurem utramuis otiose ut dormias. CL. Quid ago nunc t C. tune t quod boni. C L. Syre, dic modo Verum. s. age modo hodie: sero ac nequidqua voles. C. Datur modo: fruere dum licet: nam nescias, Eiu' sit potestas posthac, an nunquam tibi. CL. Syre inquam. s. perge porro, tamen istuc ago.

C L. Verum hercle istuc est, Syre. Syre inquam, heus heus Syre. s. Concaluit: quid visi CL. redi, redi. s. adsiam, dic

quid est 3

Iam hoc quoque negabis tibi placere. CL. O, Syre, Et me, & meum amorem, & famam permitto tibi. Tu es iudex: ne quid accusandus sis, vide. s. Ridiculum est, te istuc me admonere, Clitipho: QDasi istic minor mea res agatur, quam tua. Hic si quid nobis sorte aduorsi evenerit, Tibi erunt parata verba, huic homini verbera. apropter haec res neutiquam neglectu est mihi.

SEARCH

MENU NAVIGATION