Publii Terentii Comoediae [Texto impreso]

발행: 1642년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

A. Quamobremt G. omitto proloqui: nam nihil ad hanc rem est Antipho. Vbi in gynaeceum ire occipio, puer ad me accurrit Mida: Pone apprehendit pallio, resupinat: respicio: rogo,

Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro adneram accedere:

Sophrona modo statrem huc, inquit, senis introd. xit Chremem, Eumque nunc esse intus cum illis hoc ubi ego audiui, ad tores

Suspenso gradu placide ire perrexi: accessi: astiti:

Animam compressi: aurem admoui: ita animum coepi attendere, Hoc modo sermonem captans. A. euge Geta. G. hic pulcerrimum Facinus audiui itaque pene hercle exclamavi gaudio. P. Quod Z G. quodnam arbitrare t A. nescio. G. atqui mirificissimum: Patruus tuus est pater inuentus Phanio uxori tuae.

A. hem, Quid ais ZG. cum eiu'olim consueuit matre in Lemno clanculum.

p. Somnium: utin' haec ignoraret suum patrem Z G. aliquid credito Phormio esse causae. sed me censen' potuisse omnia Intellegere extra ostium, intus quae inter sese ipsi egerint tP. Atque hercle ego quoque illam audiui fabulam. G. imo etiam dabo, magi' credas. patruus interea inde huc egreditur

foras:

Haud multo post cum patre idem recipit se intro

denuo:

242쪽

Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare: Denique ego sum missius, te ut requirerem, atque ad

ducerem.

A. Hem, quin ergo Z rape me: cessas t G. secero. A. O mi Phormio Vale. p. vale Antipho. bene, ita me dii actent, factum: dc gaudeo. P. Tantam sortunam de improuiso esse his datam Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, Et Phaedriae curam adimere argentariam, Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet: Nam idem hoc argentum ita ut datum est ingratiis, His datum erit: hoc qui cogam, re ipsa repperi. Nunc gestus mihi voltusque est capiundus nouus. Sed hinc concedam in angiportum hunc proxu

mum:

Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras. Quo me assimularam ire ad mercatum, non eo.

ACTUS V. SCENA VII.

DEMIPHO, PHORMIO, CHREMES. D. C i i s magnas merito gratias habeo, atque ago, L. Quando euenere haec nobis frater prospere. Quantum potest, nunc conueniendus Phormio est, Priusquam dilapidat nostras triginta minas, Ut auferamus. P. Demiphonem, si domi est, Visam: ut quod. D. at nos ad te ibamus Phormio. p. De eadem hac sortasse causa. D. ita hercle. P. Cre didi. Quid ad me ibatist ridiculum: an veremini, Ne non id facerem, quod recepissem semel trieus , quanta quanta haec mea paupertas est , ta

243쪽

Adhuc curaui unum hoc quidem, ut mi esset fides. c. Estne ea ita, ut dixi, liberalist D. oppido. P. Itaque ad vos venio nuntiatum Demipho, Paratum me esse: ubi voltis, uxorem date. Nam omneis posthabui mihi res, ita uti par fuit, Postquam, tantopere id vos velle, animum aduor-

teram.

D. At hic dehortatus est me, ne illam tibi darem: Nam qui rumor erit populi, inquit, si id seceristolim cum honeste potuit, tum non est data: Nunc viduam extrudi, turpe est: ser me eade omnia, tute dudum coram me incusaueras. P. Satis superbe inluditis me. D. quit P. rogast Quia ne alteram quidem illam potero ducere. Nam quo redibo ore ad eam, quam contempserim t

Inuitum eam, inque. D. tum autem video filium Inuitum sine mulierem ab se amittere.

Sed transi sodes ad Qrum, atque illud mihi Argentum iube rursum rescribi Phormio. P. diae ego perscripsi porro illis, quibu' debuit D. Qtud igitur feti p. si vis mihi uxorem dare, in despondisti, ducam: sin est, ut velis Manere apud te illam, hic dos maneat Demipho:

Nam non est aequom me propter vos decipi; Cum ego vestri honoris causa repudium alter Remiserim, quae tantumdem dotis dabat. D. I in malam rem hinc cum istac magnificentia Fugitive. etiam nunc credis te ignorarier, Aut tua facta adeo 8 P. irritor. D. tune hanc duceres, Si tibi data ellet 8 p. fac periclum. D. ut filius Cum illa habitet apud te, hoc vestrum consilium fuit. P. QuaeQ, quid narrast D.quin tu mihi argentum cedo. P. Imo vero uxorem tu cedo. D. in ius ambula.

244쪽

PAORMIO. p. In ius t enimuero si porro esse odiosi pergitis. D. Qid facies 8 p. esone Z vos me indotatis modo Patrocinari ibriaste arbitramini: Etiam dotatis soleo. C. quid id nostra Z p. nihil.

Hic quamdam noram, cuiUS Vir VXOrem. C. hem.

D. quid est y . p. Lemni habuit aliam. C. nullus sum. p. ex qua filiam Suscepit: & eam clam educit. C. sepultu' sum. p. Haec adeo ego illi iam denarrabo. C. Obsecro, Ne facias. P. Oh, tun' is eras t D. ut ludos facit. C. Missiim te facimus. p. labulae. C. quid vis tibi tArgentum quod habes, condonamus te. P. audio:

Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini Inepti vostra puerili sententia Z

Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape:

Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum,

irritum est.

C. Quo pacto, aut unde haec hic resciuit Z D. nescio, Nisi, me dixisse nemini, id certo scio. C. Monstri, ita me dii ament, simile. p. inieci scrupu

lum. D. hem,

Hiccine ut a nobis hoc tantum argenti auferat, Tam aperte irridens t emori hercle satius est. Animo virili praesentique ut sis, para. Vides tuum peccatum esse elatum Qras, Neque iam id celare poste te uxorem tuam: Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit Chreme, Id nosmet indicare placabilius est. Tum hunc impuratum poterimus nostro modo Ulcisci. p. at at, nisi mihi prospicio, haereo: Hi gladiatorio animo ad me assectant viam. C. At vereor, v t placari possit. D. bono animo es: Ego redigam vos in oratiam: hoc fretus Chreme, Cum e medio excellit, unde haec suscepta est tibi.

245쪽

P. Itane mecum agitis Z satis astute aggredimini: Non hercle ex re istiae me instigasti Demipho. Ain tu, ubi quae libitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus seminae primariae, Nouo modo ei quin faceres Contumelias; Venias mihi precibus lautum peccatum tuum tHisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo, Vt ne restingu , lacrumis si extillaueris. D. Malum, quod isti dii, deaeque omnes duint. Tantane affectum hominem quemquam esse aud ciat Non hoc publicitus scelus hinc deportarier In solas terrast C. in id redactus sum loci, Vt nesciam prorsus, quid agam cum illo. D. ego scio. In ius eamus. p. in ius t huc, si quid lubet.

D. Assequere, ac retine, dum huc ego seruos euoco. C. Enim solii' nequeo: accurre huc. p. una iniuria est Tecum. C. lege agito ergo. P. altera est tecum Chre

D. Rape hunc. P. sic agitis Z enimuero voce est opus. Nausistrata exi. C. Os opprime. D. impurum Vide, Quantum valet i p. Nausistrata inquam. C. non t Cest

P. Taceam 8 D. ni sequitur, pugnos in ventrem ingere. Vel oculum exclude. p. est ubi vos ulciscar probe.

ACTUS V. SCENA VIII. NAUSISTRATA , CHREMES, PHORMIO,

DEMIPHO.

N. VI nominat mei C. hem. N. quid istuc turbae est obsecro

Mi vir t p. hem quid nunc obticuistit N. quis hic homo est 3

246쪽

PHORMIO. Non mihi respondes 8 p. hiccine ut respondeat tQui hercle, ubi sit, nescit. C. caue isti quidquam cre

p. Abi: tange: si non totus stiget, me enica. c. Nihil est. N. quid ergo i quid istic narrat i p. iam

Austulta. C. pergin' credere t N. quid ego obsecro Huic credam, qui nil dixit Z p. delirat miser

Timore. N. non pol temere est, quod tu tam times. C. Ego timeo i P. recte sane. quando nihil times, Et hoc nihil est, quod dico ego, tu narra. D. stelus, Tibi narret y p. eho tu: factum est abs te sedulo Pro statre. N. mi vir non mihi narras y C. at. N. quid ait C. Non opus est dicto. p. tibi quidem : at stilo huic opu'st. In Lemno. C. hem quid ais Z D. non tacest P. clam te.

c. hei mihi. P. Uxorem duxit. N. mi homo dii melius duint. p. Sic factum est. N. perii misera. p. & inde filiam Sustepit iam unam, dum tu dormis. C. quid agimus t N. Pro dii immortales, facinus indignum, & malum lP. Hoc actum est. N. an quidquam hodie est factum indignius ZQui mi, ubi ad uxores ventum est, tum sunt senes. Demipho, te appello: nam me cum hoc ipsi, distaedet

loqui. Haeccinae erant itiones crebrae, & mansiones di tinae Lemni t haeccine erat, quae nostros seuchus minuebat vilitast D.Ego Nausistrata esse in hac re culpam meritum non nego, Sed ea quin sit ignostenda. p. verba fiunt mortuo.

247쪽

D.Nam neq; neglegentia tua, neque odio id fecit tuo. Vinolentus fere a inc annos quindecim mulierculam Eam Compressit unde haec nata est, neque postilla vim quam attigit. Ea mortem obiicie medio abiit:qui fuit inre hac sci puluS. Quamobreny te oro, ut alia facta tua sunt, aequo antimo hoc serra. N. Quid ego aequo animo i cupio misera in hac re iam defungier. Sed quid speremi aetate porro minu' peccaturum p temtIam tum erat senex, senectus si verecundos facit. An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est

Demipho Quid mihi hic assera, quamobrem expectem,aut sperem porro non foret P. Exequias C hremeti, quibus commodum ire, hem tempus est.

Sic dabo : age nunc , Phormionem, qui volet, lacessito: Faxo tali eum mactratum, atque hic est, insertunio. Redeat sane in gratiam: iam supplicii satis est mihi. Habet haec, et quod, dum vivat, usque ad aurem obganniat. N. At meo merito Credo. quid ego nunc commemorem Demipho Singillatim, qualis ego in istum fuerim Z D. noui aeque

Omnia Tecum.N merito hoc meo hoc videtur factumZD. nime gentium: Verum, quando iam accusando fieri insectum non potest, Igno-

248쪽

PHORMIO. a IIgnosce: orat, confitetur, purgat. quid vis amplius P. Enimuero, priusquam haec dat veniam, mihi prospiciam & Phaedriae. Heus Nausistrata, priusquam huic respondes temere , audi. N. quid est tP. Ego minas triginta ab isto per fallaciam abstuli: Eas dedi tuo gnato. is pro sua amica lenoni dedit. C. Hem quid ais Z N. adeon' indignum tibi videtur, filius Homo adolescens unam si habet amicam Z in uxores

Nil pudere t quo ore illum obiurgabis i responde mihi.

D. Faciet, ut Voles. N. imo, ut meam iam scias sententiam νNeque ego ignosco, neque promitto quidquam, neque respondeo, Priusquam gnatum video. eius iudicio permitto omnia: is Quod iubebit, faciam. p. mulier sapiens es Nausi

strata.

N. Satin' id est tibit p. imo vero pulcre discedo, &probe, Et praeter spem. N.tu tuum nonae dic quod est. P.min't Phormio, Vestrae familiae hercle amicus, & tuo summus Phaedriae. N. Phormio, at ego aecastor posthac tibi, quod potero, dc quae voleS, Faciamque, & dicam. p. benigne dicis. N. pol meritum est tuum. p. Vin' primum hodie facere, quod ego gaudeam Nausistrata,

249쪽

Et quod tuo viro oculi doleanti N. cupio. P. me ad

coenam voca.

N. Pol vero voco. D. eamus intro hinc. N. fiati sed ubi est Phaedria, Iudex nosteri p. iam hic faxo aderit. Vos valete, &plaudite.

250쪽

P. TERENTII

ACTA LUDIS ROMANIS SEX. IVLIO CAES. CN. CORNELIO DOLABELLA, DI L. CVR. NON EST PERACTA TOTA. MODOS FECIT FLACCUS CLAUDII TIBIIS PARIB. CN. OCTAVIO, Τ. ΜΑNLIO COS. RELATA EST ITERUM LUDIS FV-NEBRIBUS. RELATA ESΤ TERTIO QUI VLVIO, L. MARCIO AEDILIBUS CVRVLIBUS. Persona.

LACHEs senex. Sos TRATA mulier. Puidippvs senex. PAMPHILus adolescens. MYRRHINA mulier. Sosi A seruus. BAc CHIs meretris. Persona mutae. PMi LUMENA. SCIRTVs puer.

SEARCH

MENU NAVIGATION