장음표시 사용
241쪽
xio APOLLINARI s s IDONII que virtutes artium istarum taculis potius priscis taculorum rector ingenuit: quae per aetatem mundi iam senescentis, lassatis veluti seminibus, em dullatae, parum aliquid hoc tempore in quibuta cumque, atque id in paucis mirandum ac memorabile ostentant. Huius tamen ego, & si studiorum omnium caput est, literarumque, qui personam semper excolui, vereor sententiam, supra quam veritas habet assectu ponderatiore prolatam. Ne- 'que ob hoc inficias ierim, me tape luculentis eius actionibus adstitisse. Quarum me & si mutuum reddere videor) vel ex parte cursimque fieri memorem fas est. Audiui eum adolescens, atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praesectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret: sub cuius videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores voti uum trabeatus aperuerat. Adhaerebam sellae curuli,& si non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem : mixtusque turmae censualium penulatorum, Consuli proximis proximus eram. Itaque ut primum breui peracta nec breuis sportula, datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus aduocatorum, ut festiuitate praeuentas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua meritorum fascium laude hon starent. Nicetium protinus circumspexere conspecti. qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus & cunctim, cum quodam prologo pu- doris vultum modeste demissus irrubuit. atque ob hoc illi maximum sophos non eloquentia Priu
242쪽
EPIsTOLA RVM LIB. VIII. xi et quam verecundia dedit. Dixit disposite, grauiter,
ardenter, magna acrimonia, maiore facundia, maxima disciplina ; & illam Sarranis ebriam succis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta ora tione , plus aurea convenustauit. Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennij fuerat proquiritata : cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur. Hanc intra Gallias ante nescitam primus quem loquimur orator indidit prosecutionibus, edidit tribunalibus, prodi dii partibus, addidit titulis, frequente conuentu, raro sedente, paucis sententiis, multis laudibus. Praeter ista, per alias vices doctrinam illius quo more citius nomo disciturὶ inobseruatus inspexi, tunc cum quae regit prouincias fascibus, Nicetia no regeretur praeiectura consilio. Quid multa Nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer audiui. Propter quae omnia bona in viro sita, laetor ad puncta censoris omnium voce concelebrati. Granditer enim sua in utramuis de me opinionem sententia valet : quae, si veram comperimus,
tantum mihi est fauens securitati, quantum fieret aduersa formidini. De cetero fixum apud me stat
Constitutumque, prout rem ex asse cognouero, vel
silcntio me lora laxare, vel stringere fraena garritui.
Namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loci iacior ; si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero. Sed de sodali deque me satis dictum. Tu nunc inter ista quid rerum 3 quas mihi ad vicem nosse non
243쪽
ΟΣ Α p o L LINA RIς SIDONII minus cordi. Uenaris 3 aedificas 3 rusticatisno 3 an horum aliquid unum, an singula vicissim, an pariter & cuncta Θ Sed de Vitruvio, sue Columella , seu alterutrum ambosve sectere, decentissime fa cis . potes enim utrumque more quo qui optimo, id est, ut cultor aliquis e primis, architectusque. Ceterum ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris maxime iniungo. Namque apro frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis, quibus abundas, & quidem solus, moue re potius quam commouere consuesti. Esto, sit i dulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque: illud ignoro quomodo excuses, quod capreas pecus simum, pariter & damas in fugam pronos, iacentibus animis, pectoribus erectis, passibus raris,. trebris latratibus prosequuntur. Quapropter de reliquo fructuosus retibus, cassibusque scrupeaS Iu-pes , atque opacandis habilia lustris clusor statarius nemora circumuenis; ac pudor siquis , tempezas, cursibus apertis quatere campos, & insidiari lce sculis Olarionensibus; quos nec est tanti raro te
insectante superandos, copulis palam ductis in quietari: nisi Arsitan dum tibi ac patri noster Apol
linaris interuenit, rectius fiet ut1exerceantur. EX-ceptis iocis, fac sciam tandem, quid te,quid domum
circa.sed ecce dum iam epistolam, quae diu garrit, claudere optarem , subitus a Santonis nuntius: cum. quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, conliantcr asseuerauit, nupcr
244쪽
EPIsTOLA RVM LIB. VIII. Q3 vos classicum in classe cecinisse, atque inter officia
nunc nautae, modo militis, littoribus Oceani curuis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quo rum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas; ita simul omnes imperant, parent, docent, discunt latrocinari. Unde nunc etiam ut quamplurimum caueas, causa successit maxima monendi. Hostis est omni hoste truculentior. Impro
uisus aggreditur, praeuisus elabitur : spernit obiectos, sternit incautos : si sequatur, intercipit, si fugiat, euadit. Ad hoc exercent illosi nau agia, non terrent. Est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas. Nam
quoniam ipsa, si qua tempestas est, hinc securosessicit occupandos, hinc prospici vetat occupatu ros, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum , spe superuentus laeti periclitantur. Praeter ca priusquam de continenti in patriam vela laxan res, hostico mordaces ancoras vado vellant, mos est remeaturis, decimum quemque captorum per xquales & cruciarias poenas, plus ob hoc tristi, quod superstitioso ritu, necare ; superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere. Talibus eligunt votis, victimis soluunt: & per huiusmodi non tam sacrificia purgati, quam sacrilegia polluti, religiosum putant caedis infaustae perpetratores, de capite capti uo magis exigere tormenta, quam pretia. Quam, sobrem metuo multa, suspicor varia : quanquamine e contrario ingentia hortentur. Primum quod
245쪽
M4 APOLLINARIs SIDONII victoris populi signa comitaris: dein quod in s pientes viros, quos inter iure censeris, minus a nuo licere fortuitis. Tertio quod pro sodalibus tade iunctis, sede discretis, frequenter incutiunt diluta moerorem : quia promptius de actionibus lota ginquis , ambigendissique, sinistra quaeque metus augurat. Sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco. Id quidem verum est : sed nec hoc falsum, quod iis quos amplius diligimus, plus timemus. Vnde nihilominus precor, obortum tui causa sensibus nostris quamprimum prospero rei tu exime angorem. Neque enim ex integro si dii unquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis quippe quos bellica, militarisque tessera te rit in donec secunda cognosco, non aduersa formitidem. Varronem logistoricum, sicut poposceras,& Eusebium chronographum misi i quorum s ad te lima peruenerit, siquid inter excubiales curas, ut pote in castris, saltem sortito vacabis, poteris, pos quam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi rubiginem summouere. Vale.
E P I S T. VII. Sidonius Audaci siosalutem.
VB i N A M se nunc velim dicas gentium abscon dunt, qui saepe sibi de molibus facultatum
congregatarum, deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur 3 ubi etiam illorum praerogatiua, qui contra indolem iuniorum la
246쪽
Eprs TOLARUM LIB. VIII. 11soccasione praecedentis aetatis intumescebant λ Vbi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio maiore cognoscitur,quam simultateZNempe cum primum bonis actibus locus est,& ad trutinam iudicij principalis appensa tandem non nummorum libra, sed morum; remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos: quique sic vitiis ut diuitiis incubantes, volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam creuisse substantiam. In qua tamen detrahendi palaestra exercitati, tanquam per oleum, sic per infu
sa aemulationum venena macerantur. Tu vero in
ter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia illustris computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosus posteri tui numerarentur. Nihil enim est illo per sententiam boni cuiusque generosius, quisquis ingenij, corporis, opum iunctam in hoc constans
Operam exercet, ut maioribus suis anteponatur.
Quod superest, Deum posco, ut te filij consequantur, aut quod plus decet velle, transcendant.&quia cumque non sustinet te diligere prouectum, medullitus aestuantes a semetipi liuoris proprij sem-Per exigat poenas: cumque nullas in te habuerit unquam misericordiae causas, habeat inuidiae. Si
sciidem iuste sub iusto principe iacet, qui per se minimus, & tantum per sua maximus, animo exiguus.
vivit, & patrimonio plurimus. Vale.
247쪽
os APOLLINARIs SIDONII EPIST. VIII.
DIc, Gallicanae flos iuuentutis, quousque tan
dem ruralium operum negotiosus urbanata stidis 3 quandiu attritas tesserarum quondam iacti bus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia λ Quousque tua te Taionnacus patritiae stirpis lassabit agricolam quousque prati comantis exuuias hibernis novalibus, non ut eques, sed ut bubulcus abscondis Z quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponisὶ quid Serranorum aemulus, & Camillorum, cum regas stivam, dissimulas optare palmatam Z Parce tantum in nobilitatis inuidiam rusticari. Agrum si mediocriter colas, possides: si nimium, postideris. Redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelibus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. Aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc an te Raciliam, quae boues iungat. Neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam: sed eo temperamento, quod non solum quid habere, sed quid debeat esse, consideret. Nam si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis, late propagandae rei familiaris urtica sollicitat: licet tu deductum nomen a trabeis, atque eboratas curules, de gestatorias bracteatas, & fastos recolas purpurilsa ros, is profecto inueniere, quem debeat sic indu strium, quod latentem, non tam honorare censor, quam census onerare. Vale.
248쪽
Sidonius Lampridio suo salutem.
CVM primum Burdegalam veni, literas mihi
tabellarius tuus obtudit, plenas nectaris, storum, margaritarum : quibus silentium meum culpas, & aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concauum tin nientes Voce variata, quasi tibiis multiforatilibus effundi. Sed hoc tu munificentia regia satis abutens, iam securus post munera facis: quia forsitan satyricum illud de satyrico non recordaris, Satur est, cum dicit Horatius euobe. Quid multa Merito me cantare ex otio iubes, quiae
te iam saltare delectat. Quicquid illud est, pareo
tamen ; idque non modo non coactus, verum etiam spontaliter facio. Tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium. Nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia moeroribus, ut pisciculi retibus amiciuntur :& si quid asperum, aut triste, non statim se poetica teneritudo a vinculo incursi angoris claqueat. Necdum enim quicquam de haereditate socruali, vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui. Interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum : me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine. Illud sane praeter iustitiam feceris, si in praesentiarum vicissim scripta quasi com-
249쪽
pares. Ago laboriosum, agis ipse felicem. Ago ad huc exulem, agis ipsc iam ciuem : & ob hoc inaequalia cano, quia similia posco, S paria non im petro. Quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus , nutu indulgentiore susceperis; persuadebis mihi quia cantuum limites fuerint olorinorum, quorum modulatior est clanῆor in poenis ; similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. Ceterum si probari nequeunt versus otij aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam subter attexui, nihil quod placeat inuenies. His adhuc ad de, quod materiam, cui non auditor potius, sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronunciatio iuuat. Neque enim post opus missum superest, quid poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori
pantomimorum, qui bono cantus male dictata com
QVio Corrham, vel Hyantias camanu, uid doctos Heliconidum liquores , Scalptos alitis hinnientis icTu,
ne in carmina commouere tentas,
Nostrae o Lampridius decus Thaliae sEi me scribere sic siubinde cogis,
esi Delphica Delio tulissem . Instrumenta tuo nouusique Apollo Cortinam, tripodas, Ad m, pharetras , Arcus, grypas agam, duplaeque Irondis Hinc baccas quailum, vel hinc credimbos f
250쪽
EPIsTOLARUM LIB. VIII. 223 Tu iam, o Tyre, rura post recepta , M uos ob platanona peruagatus, Pulsas barlito, atque concinentes ora is plectra tibi modos resiuitant, Chorda, voce, metro stupende psaltes.
Nos istic positos, semelque vises,
Bis iam mensi, ua luna consticatur rioc multum domino vacat vel ipsi, ir Dμm restonsa petitsubactus orbis. ri, Ipie Saxona caerulum videmus,
Assuetum ante scio, solum timerer
Cuius verticis extimas per oras, Non contenta suos tenere morsus, vitur lamina marginem comarum s
sie crinibus ad cutem recisis Decrescit caput, additurque vultus. His tonsi occipiti, senex Sicamber, Postquam victus es, elicis retrorsium Cervicem ad veterem nouos capillos. Hse glaucis Herulus genis vagatur , mos Oceani colens recessus,
Alose prope concolor profundo. Hic Burgundio septipes frequenter Flexo poplite siupplicat quietem. Si Uis Ostrogothus viget patronis , Vicinoque premens subinde Chunos, His quod subditur, hinc siverbit illis. Hine Romane tibi petis salutem:
