C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ea oo . A 2 o et L IN A P. I s 'SIDO NI Iut possessor exhaustus tributario iugo releuaretur. Praetermisit regem Gothiae ferocissimum, inflexum affatu tuo melleo, graui, arguto, inusitato : & ab Arelatensium portis, quem Aetius non potuisset praelio, te prandio remouisse. Haec omnia praeter misit, sperans congruentius tuum salue Pontificum, quam senatorum iam nominibus adiungi: censuitque iustius fieri, si inter perfectos Christi, quam si inter praefectos Valentiniani constituerere. Neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres.Nam grandis ordinum ignorantia tenet hinc aliquid derogaturos: quia sicuti cum

epulum festiuitas publica facit, prior est in prima mensa comitua postremus ei qui primus Lerit in secunda : sic absque conflictatione praestantior secundum bonorum sententiam computatur honorato maxime minus religiosus. Vale.

Sidonius Sulpicio suo salutem.

HIMERivs antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit. quo loci mihi raptim ac breuiter inspectus, sanctum episcopum Lu- eum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam professionis magistrum, quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. Deus bone, quae viro censura cum venustate l Siquid deli-

222쪽

EpisTOLARUM LIB. VII. hordeliberet forte, vel suadeat , abundat animi sale cum consulitur, melle cum consulit. Summa homini cura de literis, sed maxime religiosis : in qui bus eum magis occupat medulla sensuum, quam spuma verborum. Tota illi actionum suarum intentio, celeritas, mora, Christus est : quodque mirere, vel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil fa ciat non quietum. Ieiuniis delectatur, edulibus adquiescit : illis adhaeret propter consuetudinem crucis , istis flectitur propter gratiam caritatis.

Summo utrumque moderamine quia comprimit,

quoties prandere statuit, gulam; quoties abstinere, iactantiam. Officia multiplicat propria, vitat aliena. cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honor debeatur mage, quam rependatur. In conuiuio, itinere , consessu, inserioribus cedit: quo fit, ut se illi voluptuosus turba postponat superiorum. Sermonem maximo temperamento cum colloquente dispensat; in quo

non patitur vllam, aut verecundiam externus, aut familiaris iniuriam, aut credulus inuidiam, aut curiosus repulsam, aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam, aut imperitus infamiam. Simplicitatem columbae in ecclesia seruat, in foro serpentis astutiam ; bonis prudens , malis cautus , neutris callidus iudicatur. Quid plura ὶ Totum te nobis ille iam reddidit : totam tuam temperan tiam , religionem, liberratem, verecundiam, & illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem

223쪽

ior APOLLINARI soSIDONII tum volueris deinceps frui secreto, indulgere s cessui, licebit indulgeasse: quandoquidem nos in

fratre meo Himerio, auum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam tenemus. Vale.

E P I S T. XIV. Sidonius Philagrio syo salutem. ' .

PROXIME' inter summates viros erat & se

quens ordo in vestri mentio fuit. Omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent. Sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui. Quippe cum dici non aequanimi ter admitterem, virum omnium literarum vicinantibus rusticis, quam institutis fieri remotioribus notiorem, processit in ulteriora contentio: & cum aliqui super hoc errore pervicaciter controuersarentur, idiotarum siquidem est, sicut facile conuinci, ita dissicile compesci constanter asserui, si eloquentibus amicis nunquam agnitio contemplati ua proueniat, esse asperum, utcumque tolerabile tamen : quia praeualeant ingenia sua, coram quibus imperitia ciuica peregrinatur, ad remotarum desideria prouinciarum, stylo adminiculante po rigere : per quem saepenumero absentum duntaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec praesentanea sedulitate conficitur. Igitur si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessit

224쪽

gr Is TOLARUM LIB. VII. 1 3tem , Vultuum mage quam morum praedicatores. Equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam, per spatia quamuis porrecta finalem, in homine miremur, quo nihil aeque miserum, destitutumque nascendi conditio produxit. quippe cum praebeat tanquam ab aduerso, boui pilus, apro lata , volucri pluma vestitum et quibus insuper, ut vim vel inferant, vel repellant,

cornu, dens, unguis, arma genuina sunt. membra vero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita. cumque gignendis artubus animalium ceterorum multifario natura praesidio, quasi quaedam sinu patente mater occurrat; humana tantum corpora effudit, quorum imbecillitati quodammodo nouercaretur. Nam illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias, ratiocinatio animae intellectualis evexit. cuius si tantisper summoueant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter, quam oculariter intuentur; dicant velim, in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent. Proceritatemne 3 quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur. an fortitudinem quae valentior in leoninae ceruicistoris regnat. an decorem lineamentorum Z quem crebro melius infigit, & argilla simulacris, & cera picturis. an velocitatem Z quae canibus competentius adscribitur. an vigilantiam Z cui certat & n

225쪽

xo APOLLINARIs SIDONIIctua. an vocem cui non cesserit asinus claritate. an industriam i cui pro suo modulo comparari nec formica formidat. Sed forsitan praeferunt vim videndi : tanquam non sit eminentior visus aquila rum. Praeferunt audiendi efficaciam : tanquam sus hispidus non antistet auditu. Praeferunt odorandi subtilitatem : tanquam non praecedat vultur olfi ctu. Praeferunt gustandi discretionem : tanquam

non plurimum hinc nos cedamus & simio. Quid de tactu loquar, quinto sensu corporis nostri, quem sibi indifferenter tam philosophus, quam vermiculus usurpant Taceo hic de appetitibus illecebrosis, quos in coitu motui beluino carnis humanae voluptas inclinata communicat. Ecce quam

miseriam praeferunt, excoluntque, qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant. Ast ego illum semper Philagrium video, cuius si tacentis viderem faciem , Philagrium non viderem. Unde illud smile vulgatum est,quod ait quidam in causa dispari,

sententia pari: Filium M. Ciceronis populus Romanus non agno rebat loquentem. Conclamata sunt namque iudicio uniuersali scientiae dignitas, virtus: praerogatiua cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur. Primum etiam bestiale corpus, si iam sorte formatum est,dignitate transcendit materiam informem. Deinde formato praeponitur corpus animatum. Tertio praecedit animam pecudis animus humanus: quia sicut inferior est caro vitae, sic vi ta rationi: cuius assequendae substantiam nostram compotem Deus artifex, ferinam vero impotem

226쪽

secit. Ita tamen , quod in statu mentis humanae pollet bipartita conditio. Nam sicut animae, humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque Prudentum acutarumque calcantur ingenio : ita siqia ae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis superueniri facile concedunt. Quorum ego graduum differentiam obseruans, illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui

me animus potentialiter notum morum similitudine facit. Nam licet bonis omnibus placeas, ne ino te plus valuit intrinsecus intueri, quam qui forinsecus assectat imitari. Sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae par te reserabitur. Amas, Ut comperi, quietos: ego&ignavos. Barbaros vitas, quia mali putentur : ego

etiam si boni. Lectioni adhibes diligentiam : ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam. Comples personam religiosi : ego vel imaginem.

Aliena non appetis : ego etiam refero ad quae stum , si propria non perdam. Delectaris contuberniis cruditorum : ego turbam quamlibet ma- ignam literariae artis expertem, maximam solitudinem appello. Diceris esse laetissimus : ego quoque lacrymas omnes perire definio, quas quisque pro fuderit , nisi quoties Deo supplicat. Humani G-mus esse narraris: nostram quoque mensulam nullus ut specum Polyphemi hospes exhorruit. Summa clementia tibi in famulos esse perhibetur: nec ego torqueor, si mei quoties peccauerint non toties torqueantur. Ieiunidum alternis putas 3 non

227쪽

io APOLLINARIs SIDONII piget sequi: ad prandendum non pudet praeueni re. De cetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam, tanquam cui de te nec minora subtracta sint. Porro autem, quae sint in te maiora, iam satis noui. Propter quae fieri facilius potest, ut & si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius, quam sententia accedat. Vale in Christo. EPIST. XV.

Sidonius Salonio suo salutem. .

OV ori Es Viennam venio, emptum maximo velim, ut te, fratremque communem

colonum ciuitatis habitatio plus haberet, qui misit non amore solum, verum etiam professione sociamini. Sed & ille imputationem meam praetextu frequentatae suburbanitatis cludit, per quam efficitur, ut nobis nec praesens ipse nec reus sit:&tu habes quo te interim excuses, quia te diu possidet vix recepta possessio. Quicquid illud est, iam venite ; hac deinceps conditione discessum impetraturi, ut aut vicissim redeatis, aut serius. Nam quamlibet ruri positi strenuos impleatis agricolas , tunc vere propriam terram tacundabitis, si ecclesiam , quam plurimum colitis, plus colatis. Vale.

228쪽

EPIST. XVI. Sidoniin Chariobaudi Abbati silutem. FAcis, o unice in Christo patrone, rem tui

pariter & amoris & moris, quod peregrini curas amici literis mitigas consolatoriis. atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore succiduo concatenatas, qui exhortator at- renuas, intercessor incidas. De cetero , libertos tuos, causis quas iniunxeras expeditis, reuerti puto : quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuuari. per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis, inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi :quanquam non opportune species villosa mittatur hyeme finita, iamque temporibus aestatis appropinquantibus. Vale.

Sidonius Volusiano fratri salutem.

IVngs me, domine frater, lege amicitiae, quam nefas laedi, iam diu desides digitos incudibus o

ficinae veteris imponere, & sancto Abrahae die functo naeniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorij Comitis deuotione praeuentus quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico fi-

229쪽

ros ApoLLINARIs SIDONIIlium, excolo ut cliens, ut pater diligo. Qui satis docuit quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferueret, cum tqrum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curuatus, ac supra vultum propinqua morte palle tem dolore concolor factus, quid viro vellet lacrymis indicibus ostenderet. Et quia sibi maximas Eumandi funeris partes ipse praeripuit, totum appa - ratum supercurrentis impendij, quod funerando sacerdoti competeret, impartiens; saltem ado sequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuae dilectionis. Ceterum viri mores, gesta, Virtures, indignissimὸ meorum vilitate dictorum ponderabuntur. ABRAHAM sanctis merito sociande patrona, Quos tibi collegas dicere non trepidem: Nam sic praecedunt, 't mox tamen ipse si quare: Dat partem regni portis maryrij.

Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passem. Et quinquennali vincula laxa fame; Elis is regi truculento Susidis orae, iocciduum propera. Alus adusque Alum. Sed confessorem etirtutum signa sequuntur:

Spiritibusque malis fers fugitiue fugam.

Quaque venis, Lemurum se clamat redere turba rDaemonas ire iubes exul in exilium. Expeteris cunctis, nee te capit am&tus vllus:

Est tibi delatus plus onerosius honor.

230쪽

EOsΤOLARUM LIB. VII. xis Romuleos refugis, Oetantinosiquefragores , Atque sagittifero mania fracta Tto. Murus Alexandri te non tenet , Antiochi ue; Spernis Eli1seae Byrsica tecta domus. Rura paludicolae temnis populosa Rauennae, Et quae lanigero de sue nomen habent. Angulus iste placet, paupertinά sique recessus , Et casa cui culmo culmina pressa forent. AEdifices hic ipse Deo venerabile templum , si Dei templum corpore facile prius. Finiti cursus istic vitaeque viaque, Sudori puperest dupla corona tuo. Iam te circumstant paradisi millia sacri,

Abraham ram te comperegrinus habet.

Jam patriam ingrederis, sed de qua decidit cis vir Iam potes ad fontem fluminis ire tui. Ecce , ut iniunxeras , quae restant sepulto iusta persoluimus. sed si vicissim caritatis imperiis fra tres, amicos, commilitones obsequi decet 8, ad vicem quaeso tu quoque, quibus emines institutis discipulos eius aggredere. solari : fluctuantemque regulam fiatrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium patrum, vel Grinincensium festinus informa. cuius disciplinae si qui rebelles, ipse castiga : si qui sequaces, ipse collauda. Praepositus illis quidem videtur sanctus Auxanius. qui vir, ut nosti, plusculum iusto corpore infirmus, & verecundus ingenio, eoque parendi, quam imperandi promptior, exigit te rogari, ut tuo ipse submagister io monasterii magister accedat: & si quis

SEARCH

MENU NAVIGATION