장음표시 사용
231쪽
MO APOLLINARIs SIDONII illum de iunioribus spreuerit tanquam imperitum, vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni. Quid multa Z vis ut paucis quid velim agnoscas quaeso ut Abbas sit frater Auxanius supra congregationem, tu vero & supra Abbatem. Vale.
Sidonius Constantiosiso S. AT ε principium, tibi desinet. nam petitum
misimus opus, raptim relectis exemplaribus: quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti, hactenus incustodita nequeunt inueniri. Sane ista pauca, quae quidem & leuia sunt, celeriter absolui: quanquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret: seruans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistolarum non produceretur textus, si numerus breuiaretur. Pariter & censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, & satis habilem, nec parum excusabilem fore 1, si quoniam te sensuum structurarumque leuitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere.
Commendo igitur varios iudicio tuo nostri pectoris motus, minime ignarus, quod ita mens pateat
in libro, veluti vultus in speculo. Dictaui enim quaepiam hortando, laudando plurima, aliqua su
dendo, moerendo pauca, iocandoque nonnulla. Et
si me uspiam lectitauisti in aliquos concitatiorem,
232쪽
' EPIsTOLARUM LIB. VII. 2iIscias volo, Christi dextera opitulante, me nunquam toleraturum animi seruitutem, compertissimum tenens, bipartitam super iis moribus hominum esse Censuram. Nam ut timidi me temerarium, ita
Constantes liberum appellant. Inter quae ipse de cerno, satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam. Ad propositum redeo. Interea tu si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, his licebit naeniis auocere. Nec faciet materia ut immensa fastidium: quia cum singulae causae singulis ferme epistolis finiantur, cito cognitis in quae oculum intenderis, ante legere celabis, quam lecturire desistas. Vale.
233쪽
V quidem pulchre, mos hic tuus:& perseuera, vir omnium bonorum
qui uspiam degunt laude dignissime, quod amicorum gloriae sicubi locus lenocinaris. Hinc est quod etiam scrinia Aruerna petis euentilari: cui susscere suspicabamur, siquid superiore vulgatu protulissemus. Itaque morem geremus iniunctis, actionem tamen styli eatenus prorogatu-
234쪽
APOLL. SIDONII EPIs T. LIB. VIII. x Uri, ut epistolarum seriem, nimirum a primordio voluminis inchoatarum, in extimo fine parui ad huc numeri summa protendat, opus videlicet explicitum quodam qua si marginis sui limbo coro natura. Sed plus cauendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis, in aliquos forsitan
incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas, nec Demosthenis quidem, Ciceronisque sententiae artifices , &eloquia fabra potuere : quorum anterior orator Demadem, citerior Antonium toleravere derogatores. qui liuidi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorumper o dia virtutum decurrerunt. Sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus : & qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernauigemus. Nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam. Demum vero medium nihil est. Namque aut minimum ex hisce metuendum est, aut per omnia omnino conticescendum. Vale.
CREDi Di me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudi bus, quod aboleri tu literas distulisti; quarum quodammodo iam sepultarum suscitator, fautor, a sertor, concelebraris ; teque per Gallias uno magi-
235쪽
M4 APOLLINARIs SIDONII stro sub Eae tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma nauseagium. Debent igitur vel aequaeui, vel posteri nostri, uniuersatim feruentibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium, nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus : qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis inuictae, quod tamen alienae, talium vetustorum signa retinebunt. Nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium, literas nosse. Nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt: quibus aliquid scribere assuetis, quodque venturi legere possint elaborantibus, Ditem de tua schola, seu magisterio, competens lectorum turba proueniet. Vale.
APOLLO Nir Pythagorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati, sed ut Tatacius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, . quia iusseras misi : quam dum parere festino, celeriter eiecit in tumultuarium exemplar turbida &praeceps & opica transsatio. Neque mihi rem credito diuturnius elaboratam vitio vertas. Nam dum me tenuit inclusum mora moenium Livianorum,
scuius incommodi finem post opem Christi tibi
236쪽
EPIsTOLARUM LIB. VIII. iis debeo ) non valebat curis animus aeger saltim saltriatim tradenda percurrere, nunc per nocturna
fiaspiria, nunc per diurna officia distractus. Ad hoc & cum me defatigatum ab excubiis ad diuersorium crepusculascens hora reuocauerat, vix dabatur luminibus inflexis paruula quies. Nam fragor ilico, quem mouebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Gethides anus, quibus nihil unquam litigiosius, bibacius, vomacius erit. Sane cum primum reduci aliquid otij fuit, impolitum hunc semicruduimque,&, ut aiunt, tanquam
musteum librum , plus desideri j tui, quam ossicij
mei memor obtuli. Quocirca sepone tantisper Pythicas lauros, Hippocrenemque,& illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares; qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte, quam fronte sudantur. Suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilitium, sed domesticum tibi, quodque in tuum
pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone tran funditur. Sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regij vice conficis: quibus ipse rex inclytus modo corda terrificat gentium transmarinarum ; modo de superiore cum barbaris ad Vachalim thementibus foedus victor innodat ; modo per promotae limitem sortis, ut
populos sub armis, sic fraenat arma sub legibus.
Exuere utcumque continuatissimis curis, & otium tuum molibus aulicis motibusque furare. Historiam flagitatam, tunc recognosces opportune ,
237쪽
Eic APOLLINARIs SIDONII competenterque , si cum Tyaneo nostro, nunc ad Caucasum, Indumque, nunc ad Iethiopum Gymnosophistas, Indorumque Bracmanas, totus lectioni vacans, & ipse quodammodo peregrinere. Lege virum, fidei catholicae pace praefata, in plurimis similem tui, id est, a diuitibus ambitum, nec diuitias ambientem ; cupidum scientiae, contine rem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium: concretum, hispidum, hirsutum, in medio nationum
delibutarum ; atque inter satrapas regum tiarat rum inyrrhatos, pumicatos, malobat ratos, vene
rabili squalore pretiosum. cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererrauit, non tam suspicioni, quam fuisse suspectui: & fortuna regum sibi in omnibus obsecundante,illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare, quam sumere. Quid multis 3 Si vera metimur, aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis maiorum temporibus accesserit, certe par saeculo meo per te le
E P I S T. IV. Sidonius Consentio suo S.
VNQUAMNE nos Dei nutu, domine maior,
una videbit ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum, quantum amicorum Z Qui ciuitati,
fluuio, mari proximus, hospites epulis, te pascip
238쪽
EpIs To EARUM LIB. VIII. ri hospitibus. Praeter haec, oculis intuentium stu decorus. primore loco, quod domicilium parietibus
attollitur, ad concinentiam scilicet arcnitectonicam fabre locatis : tum sacrario, porticibus P ac thermis conspicabilibus latὸ coruscans : ad hoc agris, aquisque, Vinetis, atque olivetis, vestibulo, campo, colle amoenissimus. Iam super penum, vel
supellectilem copiosam, thesauris bibliothecalibus large refertus : ubi ipse dum non minus stylo, quam vomeri incumbis, difficile discernitur, domini plus
ne sit cultum rus, an ingenium. Hic tu igitur quantum recordor in citos iambos, elegoS acutos, ac rotundatos hendecasyllabos, & cedera carmina musicos flores thimumque redolentia,nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequae uos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. Certe mihi quotiens tui versus a meditationis incude, tanquam adhuc calidi, deferebantur,.
sic videbatur, qui & si non bene scribo, bene iudico. Sed quod fatendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat, seu quod est verius, occupabatur. modo tempus est seria legi, seria scribi: deque perpetua vita potius, quam memoria cogitari, nimiumque meminisse, nostra post mortem non opuscula, sed opera pensanda. Quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non vir que laudanda conficias: aut si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura:
239쪽
sa APOLLINARIs SIDONTI palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter & corda subdare: inuigiletque coelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis, praecipue tamen dextra donariis: quia quicquid ecclesiis spargis, tibi colligis. ad cuius exercitia virtutis illud vel principaliter te poterit accendere ,
quod inter opes quastibet positi quae bona stulti; falso vocantur) si quid agimus, nostrum; si quid
IM s & tu in paginas nostras, amicitiae columen Fortunalis, Ibericarum decus illustre regionum. Neque enim tibi familiaritas tam parua cum lite ris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat. Vivet ilicet, vivet in posterum nomi nis tui gloria. Nam si qua nostris qualitercumque gratia, reuerentia, fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma, nihil tua fide firmius, forma pulchrius, sententia iustius, patientia tolerantius, consilio grauius, conuiuio laetius, colloquio iocula dius. Illud quoque supra cetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse. Nam prope est ut eminentius censeatur, quod probauerunt te aduersia 'constantem, quam si celarent secunda felicem. Vale.
240쪽
EPIST. VI. Sidonius i ammatio suo S. C. Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum
rem militarem ducalius administrasse, studia dictandi lectitandique sibi mutuo vindicauere. Et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri, castrensis oratoriaeque scientiae cura. certauerit ferme gloria aequipari idem tamen nuntiam se satis duxit in utriusque artis arce comporum, priusquam vestri Arpinatis testimonio cetexis mortalibus anteferretur. Quod mihi quoque is si parua magnis componere licet, secundum modulum meum, quanquam dissimillimo, similiter accessit. Quae super cunctos te quamprimum de- 'cuit agnoscere, quia tibi est tam gloria mea quam verecundia plurimum curae. Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, priuilegio spectabilis, merito illustris, & hominum patriae nostrae prudentia peritiaque iuxta maximus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit ; insuper praedicans, quod plurimos iuvenum, nec senum paucos, vario genere dictandi, militandique, quippe adhuc aeuo viridis, ipse sim super gressus. Equidem in quantum fieri praeter iactau-tiam potest, gaudeo depraestantissimi viri auctoritate, si certus est ; amore, si fallitur: licet quis prouocatus nunc ad facta maiorum, non inertissimus, Quis quoque ad verba, non infantissimus erit ὶ Nam
