C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi Opera, Iac. Sirmondi Societ. Iesv presb. cura & studio recognita, notisque illustrata

발행: 1652년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

L APOLLINARIs SIDONII tulit. Sic & Cn. Pompeium super aemulos extulit nunquam fastidita popularitas. Sic inuidiam Tiberianam pressit uniuersitatis amore Germanicus.Quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia bene ficia plurimum blandiantur quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut sit id noluissemus, transiremur inuiti. Illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes, quam non inueris qui sequantur. Vale. .

Sidonius Syagrio suo salutem.

VIR clarissimus Proiectus domi nobilis,& patre patruoque spectabilibus, auo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, auidissime sinibus infertur : &cum illi familiae splendor, probitas morum, patrimonij facultas, iuuentutis alacritas, in omne decus Pari lance conquadrent: ita demum sibi tamen

videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis euectus , si gratiae tuae sodalitate potiatur. Optantij clarissi mi viri nuper vita functi filiam quod Deo pro spe rante succedat) licet a matre pupillae in coniugium

petierit , obtinueritque, parum tamen Votorum.

tuorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus, seu scdulitate sua, seu precatu nostrae intercessionis adipiscitur. Namque

ipse, quantum ad institutionem spectat puellae, in

62쪽

EpIsTOLA RVM LIB. II. 43 Iocum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis affectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. Quocirca quia dignus es, ut domus tuae celeberrimam disciplinam, etiam procul positorum petat ambitus, si cui decet bonarum partium viros, benignitate res pons proci supplicis verecundiam munerare' qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, securus permitte promissam : quia sic te conditioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere-Vale.

Sidonius Petronio suo salutem.

IO ANNEs familiaris meus inextricabilem labyrinthum negoth multiplicis incurrit, de donec suarum merita chartarum, vel vestra scientia, vel si qua est vestrae, si tamen est ulla, similis inspexerit, quid respuat, quidve optet ignorat. Ita se quo dammodo bipertitae litis forma confundit, Vt pro positio sua, quem actionis Ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non nouerit. PIO quo precem sedulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obiicienda, quae refcllenda monstrantes. Non enim verebimur, quod causic istius cursus, si de vestri manauerit fonte consilij, vlla contrastantium

derivatione tenuetur. Vale.

63쪽

44 APOLLINARIs SIDONII EPIST. VI.

Sidonius Pegasio suo silutem.

PROVERBIALITER celebre est, saepe moram esse meliorem, sicuti & nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus, meruit inter personas nobis quoque caras deuinctasque censeri: opportunus, elegans, vere' cundus, sobrius, parcus, religiosus, & his morum dotibus praeditus, ut quoties in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficij ipse quam tribuat. Haec tibi non ut ignoranti, sed ut iudicio meo satisfacerem, scripsi. Quamobrem triplex causa laetandidi tibi prima, cui amicos sic aut instituere, aut eligere contingit: Aruernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo : illi tertia, de quo boni quique bona quaeque iudicauerunt. Vale. EPIST. VII.

Sidonius Explicio suo silutem.

ΟViλ iustitia vestra iure fit uniuersitati per

complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens & auidus emitto, quam primum ambiens, me discussionis, illos si multatis onere laxari. quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus ce

64쪽

EPIsTOLARUM LIB. II. 4ssor excludas: quanquam dc hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus dissicile concedis, indicium sit bene iudicaturi. Quis enim se non ambiat arbitrum legi, aut pretio aliquid indulturus, aut gratiae Igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogatiuam raptim pernicit&que properantibus : quandoquidem sententiam tuam, nec victus ut stolidus accusat; nec victor ut argutus irridet: veritatisque respectu dependunt tibi addicti reuerentiam, gratiam liberati. Proinde impense obsecro, ut inter Alethium de Paulum, quae veniunt in disceytationem, mox Vt utrimque fuerint opposita, diicingas. Namque, ni fallor, supra Decemuirales, Pontificalesque sententias, aegritudini huius prope interminabilis iurgij sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur. Vale.

E P IS T. VIII. Sidonius Desiderato seuo salutem.

MOEs Tissi Mus haec tibi nuntio. Decessit

nudiustertius, non absque iustitio, matrona Philimatia, morigera coniunx, domina clemens, utilis mater, pia filia : cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior ossicium, aequa lis affectum. Haec cum esset unica iam diu matri amissae, facile diuersis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc iuueni soboles sexus alterius desideraretur. Nunc autem per subita suprema virum coelibatu, patrem orbitate confodit. His

65쪽

ης APoULINARIs SIDONII additur, quod quinque liberum parens immaturo exitu reddidit infortunatam foecunditatem. Qui paruuli, si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. Hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaueribus impenditur, non vespillonum, sandapilariorumque ministeria ominosa tumulavere : sed cum libi inam ipsam flentes omnes externi quoque prensitarent, remorarentur, exoscularentur, sacerdotum

propinquorumque manibus excepta, perpetuis sodibus dormienti similior illata est. Post quae, precatu parentis orbati, namiam funebrem, non perelegos, sed per hendecasyllabos, marmori incisam, planctu prope calente dictaui. Quam si non satis

improbas, ceteris epigrammatum meorum volu

minibus applicandam mercenarius bibliopola suscipiet. Si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. Hoc enim epitaphium est. O C C A s v celcri feroque raptam Natis quinque, patrἱq e, coniugiq e, Hoc sentis patriae manus locarant ut1onam Philimatiam sepulchro O stlendor generis, decus maritis ... Prudens , casta, decens Jeiura, dulcis L

que ipsis senioribus sequenda: Discordantia quae solent putari,

Morum commoditate copulasti. Nam mitae comites bonae fuerunt, . 'e Libertas grauis, oe pudor facetus..

Hinc est quod decimam tuae saluti

66쪽

Vix actam trieterissem dolemus, Atque in temporibus vigentis aui,

Imuste tibi iusta persoluta.

Placeat carmen necne, tu propera, ciuitatemque

festinus inuise. Debes enim consolationis ossicium duorum ciuium domibus afflictis. Quod ita soluas Deum quaeso, ne unquam tibi redhibeatur. Vale. EPIST. IX.

Sidonius Donidio sito salutem.

OV et Ris cur ipse iampridem Nemausum profectus vestra serum ob aduentum desideria producam. Reddo causas reditus tardioris, nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt, tibi quoque. Inter agros amoenissimos, apud humanissimos dominos Ferreolum & Apollinarem tempus voluptuosissimum exegi. Praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat, neque sufficit equitaturo. Colles aedibus superiores exercentur vinitori& olivitori. Aracynthum & Nysam celebrata poetarum carminibus iuga censeas. Vni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus. sed nihilominus dissimilis situs similiter oblectat. Quanquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus t Iam pri muni sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus Vtraque non solum tramites aggerum publicorum, Vc

67쪽

48 APOLLINARIs SIDONII rum etiam calles compendiis tortuosos, atque pastoria diuerticula insedit, ne quo casu dispositis ossiciorum insidiis elaberemur. Quas incidimus,fateor, sed minime inuiti : ius queiurandum confestim praebere compulsi, ne priusquam septem dies

euoluerentur, quidquam de itineris nostri continuatione meditaremur. Igitur mane cotidiano,

partibus super hospite prima & grata contentio,

quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret. nec sane poterat ex aequo diuisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domui me cum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis : quia Ferreolo praefectorio viro, praeter necessitudinem sibi debitam, dabat aetas & dignitas primi invitatoris praerogatiuam. Ilicet a deliciis in. delicias rapiebamur. Vix quodcumque vestibulum

intratum,& ecce huc sphaeristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplica bantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones, frequens crepitantium fritillorum tesserarum questrepitus audiebatur. Huc libri affatim in promptu. videre te crederes aut grammaticales pluteos, aut Athenaei cuneos, aut armaria extructa biblio potarum. Sic tamen quod qui inter matronarum cathedras codices erant, stylus his reliPosius inueniebatur: qui vero per subsellia patrumfamilia; hi

cothurno Latialis eloquij nobilitabantur. Licet quaepiam volumina quorumpiam auctorum seruarent in causis disparibus dicendi parilitatem. Nam:

similis scientiae viri, hinc Augustinus, hinc Varro; hin

68쪽

EpisTOLARUM LIB. II. 49 hinc Horatius, hinc Prudentius, lectitabantur. Quos inter Adamantius Origenes, Turranio Rufino interpretatus, sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur. Pariter & prout singulis cordi diuersa censentes sermocinabantur, cur a quibusndam protomystarum, tanquam scaevus cauendus que tractator improbaretur : qumi iam sic: esset ad verbum sententiamque translatus, ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis, neque Tullius Ctesi phontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint. Studiis hisce dum nostrum singuli quique prout libuerat occupabantur, ecce S ab archimagiro aduentans, qui tempus instare curandi corpora moneret. quem quidem nuncium per spatia clepsydrae horarum in- Crementa seruantem, probabat competenter in

gressum quinta digrediens. Prandebamus breuiter, copiose, senatorium ad morem, quo insitum institutumque, multas epulas paucis paropsidibus apponi : quamuis conuiuium per edulia nunc assa, nunc iurulenta variaretur. Inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur, institue

remurque, quia eas bifariam orditas, laetitia peritiaque comitabantur. Quid multa ξ Sancte , pulchre, abundanter accipiebamur. Inde surgentes : si Voroangi eramus, hoc uni praedio nomen in ad sarcinas & diuersorium pedem referebamus: si prusiani, sic fundus alter nuncupatur) Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis eiciebamus, quia nec facile

69쪽

so APOLLINARIs SIDONII crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur. Excusso torpore meridiano,paulisper equitabamus , quo facilius pectora marcida cibis coenatoriae fami exacueremus. Balneas habebat uter

que hospes in opere, in via neuter. sed cum vel pauxillulum bibere desiisset asseclarum meorum famulorumqu3 'inba compotrix, quorum cerebris hospitales craterat nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluuio raptim scrobs fodieba tur , in quam forte cum lapidum cumulus ambu stus demitteretur, antro in hemispherij formam corylis flexilibus intexto, fossa inardescens operi batur : sic tamen ut superiectis Cilicum velis, patentia interualla virgarum lumine excluso tenebra rentur, vaporem repulsura salientem, qui undae se

uentis aspergine flammatis silicibus excuditur. Hicinobis trahebantur horae, non absque sermonibus salsis iocularibusque. quos inter halitu nebulae stridentis oppletis inuolutisque saluberrimus sudor eli ciebatur. quo prout libuisset effuso, coctilibus aquis ingerebamur, harumque fotu cruditatem nostram tergente resoluti, aut fontano deinceps frigore, putealique aut fluuiali copia solidabamur. Siquidem domibus medius it Vuardo fluuius, nisi cum deflua nive pastus impalluit, flavis ruber glareis, &per alueum perspicuus, quietus, calculosusque, --que' b hoc minus piscium ferax delicatorum. Dicerem & coenas, & quidem unctissimas, nisi termi

num nostrae loquacitati, quem verecundia non adbibet, charta posuisset. Quarum quoque replica

70쪽

EPIs Tot ARVM LIB. II. πtio fieret amoena narratu, nisi epistolae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus. Sed quia &ipsi in procinctu sumus, teque sub ope Christi actutum nobis inuisere placet, expeditius tibi coenae

amicorum in mea coena tuaque commemorabun

tur : modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni: quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius, quam parsimonia solet. Vale. E P IST. X.

Sidonius I serio suo salutem.

AM O in te quod literas amas, & usquequaque

praeconiis cumulatissimis excolere contendo tantae diligentiae generositatem, per quam nobis non solum initia tua, verum etiam studia nostra commendas. Nam cum videmus in huiusmodi dis ciplinam iuniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosssimum fructum nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi vel paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem de triuialium barbarismorum rubigine vindicaueritis, eam breui abolitam defleamus, interitamque : sic dinnes nobilium sermonum purpurae per incuriam vulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu quod petis accipe. Petis autem, ut siqui versiculi mihi fluxe-

SEARCH

MENU NAVIGATION