De quamplurimis phosphoris nunc primum detectis commentariusJac. Barth. Beccarius

발행: 1744년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

filis contexuerit natura, minime dubitaverim, quin pari artificio possent haec quoque ad simialem puritatem , candoremque perduci. Quoniam ergo eadem omnibus compositio, eademque viis detur esse mixtionis ratio , quod chemicae res lutiones ostendunt , quidni cogitemus eandem omnibus fore lucis appetentiam Θ Conjecturam hanet meam non inanem esse experimentum demonstravit. Cum enim fibras ex foliis horia tensis sileris detractas aliquandiu aqua macerasissem , nec admodum diligenter , facto inde t mento , eoque in diurna luce Collocato , languidum quidem , & fugacissimum lumen , sed tamen minime dubium in ipso deprehendi. Α

que hac ratione adductus sum , cum de Vege tantibus verba facerem , ut iis potentiam quae Iuceant non omnino denegandam esse conje

ctaverim ,

XXXVI. Ex linteis iterum , & diu macera. tis , pinsitis , contritis , atque in liquidiusculam quandam pultem resolutis fit charta, opus, si quod aliud, multo utilissimum, & cui , praeter raritatem , nihil ad summam commendationem deesse videatur. Haec quoque Phosphorus est ;

62쪽

propterea etiam a physicis plurimi aestimanda ;a me vero in primis, cui viam aperuit ad universam hanc Phosphororum multitudinem inveniendam . Mihi enim alia quaerenti se se forte prima obtulit inexspectati splendoris gratia refulgentem . Id ego primum candori ejus adscripfi. Quocirca smile decus in aliis, &quidem non paucis, albis corporibus quaeritare

coepi. Verum cum eo in genere quaedam ad se lumen trahere animadverterem, quaedam Vero respuere, alias ex aliis observationes du- cendo, paullatim ad rerum quas partim eXp

sui hactenus, partim jam iam expositurus sum,

cognitionem perveni. Retinent ergo chartae post tam longi operis VeXationem, atque adeo luculentius proferunt eam, quam a Prima oriagine sua traxerunt, splendendi facultatem. Quae tanto admirabilior in ipsis videri debet, quam in telis, unde proxime factae sunt, quanto illae plantarum staminibus, e quibus duo haec arti. ficiosissima opificia prodierunt, sunt dissimilio res. Quis enim in charta recognoscat amplius linei, vel cannabini corticis antiquam formam pCandor, quo certare cum re quavis candidissima

63쪽

possit; densitas humori tamen, & luci non omnLno impervia; flexibilitas, sed plicaturae tenax; Ie Vor, tenuitas, & si quae alia ipsam reddunt spectabilem , quam distant ab uvido illo, &motu conteti tu, a virore, a fragilitate, ab aliis demum herbacei corticis qualitatibus 8 Verum si res non ex iis quae foris apparent, sed ex iis potius quae interiora sunt, aestimemus, nutatam, vel levem saltem in haec humanae industriae

opera mutationem ejus miXtionis, quam vege . tabilium rerum propriam esse Voluit natura,

sed novam tantummodo sensibilium partium dispositionem inductam fuisse judicabimus. Quid enim in stirpium filis, unde lintea fiunt, dein

chartae, reperire est, quod hae postremae industri' chemicorum operum artifici, idest intimioris re rum compositionis habilissimo scrutatori, accurata resolutione non prodant Θ Profecto ex chartis aeque , atque ex iis plantarum quasi nervis, qui filatim dilixacti materiam telis praebuerunt, distius lat, si apte igne tractentur, aquosus humor; sequitur hunc latex alius aciditare sua linguam percellens; post oleum, mitius primum , dein acrius, & magis eSustum, postremo crassum, &nigri.

64쪽

nigricans ς tandem carbonis species quaedam relinquitur terreae maximam partem naturae , colore atro, acrique sapore, ab oleo, & sala, ut vocant, alcatino intermixtis . Ut liquido constet, in serie ista universa mutationum Periisse quidem externam rerum speciem , sed quae sensibus abscondita sunt, atque ad intimam earum, & naturalem mixtionem pertinent, integra perdurasse .

XXXVII. At sive ingenita sit chartae, atque a vegetabili sua origine deducta vis illa splendendi, sive laboriosissimo isto artificio parta, non poterat talis phosphorus, cujus nulla li Cusque mentio a scriptoribus facta est , sine

aliquo naturalis scientiae detrimento praeteriri. Multo autem minus ea omitti debent, quae deinceps experimentis in charta ipsa factis deprehendi . Haec ergo cum satis clare, ut diximus , per se ipsa luceat, rum vero calore

non magno, ac certe non tanto, ut illa vel

minimum laedi possit, eo usque fulgida redditur , ut noVus propemodum phosphorus effecta esse videatur. Id duplici experimento comprΟ-batum est; altero calor ab ipso igne, sine

65쪽

alterius solidi corporis interpositu, in chartam immissus est; altero per corpus antea eXcalfactum. Primum ergo fuit hujusmodi. Superferream craticulam extensum fuit chartaceum folium, quadrangulo planoque latere superposito, quo illud craticulae ferramentis apprimeis retur. Suppositae huic sunt accensae prunae. Ubi charta satis excalfacta fuit, confestim subis lato latere detracta est; inde sc, ut erat, calens objecta diurnae luci; ac demum in o scurum locum delata . Tum vero fuit multo iucundissimum chartam inusitata prorsus claritate refulgentem, A craticulae imaginem elegantissima intermixtione umbrarum & lucis in ea expressam intueri. Namque iis in locis, quaelibere impetere ignei halitus e prunis emissi potuerant, nitidissime splendebat; cetera vero, quae ferramentis obtecta fuerant, cum essent consueta duntaXat luce perfusa , obscuritatis specie quadam ferramentorum figuram terminis suis perstetissime circi scriptam exhibebant . Fulgoris magnitudini etiam diuturnitas respondit. Namque ad decem minimum secunda remporis minuta sic fulgor ille perdurabar, ut

66쪽

imago nunc memorata satis distineis cernere tur. Eo extincto, in lumine iterum ponebatur charta ; quae deinde in obscurum translata, eadem quae prius exhibebat . Haec cum saepius facta essent, imaginis nitor usque & usque debilitatus est, ut tandem post iteratam aliquoties lucis excitationem, extinctionemque mnino evanuerit; remanente deinceps consueto lumine per universam chartam aequalitet diffuso fi XXXVIII. Alterum experimentum ita se habuit . Lamina ex orichalco satis Crassa excatri facta sic est , ut vix manu ferri posset, non posset tamen chartae cui superponi debebat , injuriam afferre. Huic ergo superposita est; ibique tandiu relicta, dum chartae incalesceret , inde remota . Charta , ut moris erat , in I ce posita; inde in tenebras continuo translata. Praesulgens eo in loco apparuit , in quo laminam contigerat , cujus similiter figuram suis terminis perfectissime definitam ostendit Cetera ut in praecedenti experimento. Hujus

rei superioribus diebus iterum periculum feci, Visurus aliquanto accuratius quandiu adscitus ab igne

67쪽

igne splendor in charta perduraret. Eam igitur ita, ut ante dictum est, consueta lamina calefactam ad pauca secunda temporis minuta luci exponebam, mox retrahebam in tenebras; statim ac evanuerat conceptum lumen, iterum prolatam in diem, moxque in Occlusum reductam mihi obvertebam attente omnia observanti. Quinquagies haec repetita sunt; neC ta

men adscitum ab igne splendorem ante id tempus ita elanguisse conspexi, quin laminae figuram clarissime percipere in Charta duraniatem adhuc potuerim. EX eo tempore perteia me lumen relictum est praecedentis imaginis sinibus circumscriptum: quae Omnia non muliato post penitus defecerunt. Charta exinde imci diurnae iterum objecta non alium splendorem accepit, nisi mediocrem illum, & aequabiliter fusum, quo ante nitescere Consueverat, quam apposita lamina incalesceret. XXXIX. Hic vero minime reticendum est,

cum jam coepisset adventilius ille fulgor debilitari , me non semel chartae aversam faciem externae luci objectasse ; quoties autem id factum est, laminae imaginem in ea facie mulis

68쪽

κ ης κ

ω fulgidiorem apparuisse, quam in opposita ,

quae & calentem laminam proxime Contigerat,& saepe jam exteriore luce accensa fuerat . Quo facile intelligi possit, iterata luminis ex citatione lucendi vim, non innatam quidem

illam , quae semper manet, sed igne acquisi tam in hoc phosphoro quasi deteri , & ex hauriri . Id notatum fuit jam dudum in Ia pide bononiensi; de quo idcirco a multis praescriptum est, si eum imbibendo lumini amtum diutissime servare cupiamus, ne saepe in aperti, & lucidi aeris conspectum proferatur. Non erit autem, ut opinor, inutile accuratis experimentis inquirere, an hoc idem ceteris pariter phosphoris, quos igne praeparamus, Commune sit ; nam si fuerit, novum aliud distri men habebimus utriusque phosphororum generis , artificiosi, & naturalis, quod fortasse no bis subsidio futurum sit ad eorum naturam investigandam . XL. Nec minus dignum notatione visum est, lucidum illud laminae vestigium tum etiam se oculis nostris splendens exhibuisse, cum taediis judicio videretur calor omnis e charta

69쪽

evolasse. Ut in proclivi sit alterutrum cogiatare ; vel multo diutius rebus inhaerescere lucis , aut ejus in quo lux residet, corpuscula, quam caloris; vel si parem utrisque inhaerendi vim tribuamus, non parem tamen esse visui, & taetui de rebus sibi objectis judicandi subtilitatem; quo fiat ut cum alter se adhue sentiat percelli, alter nihil , vel minimum comis

moveatur.

XLI. Non dissicile autem in hanc postreis mam sententiam venient ii, qui unum idem. que ignis corpus & calorem esse constituunt,& lucem; calorem quidem si vario motu, &inordinate ignis ipse agitetur; lucem vero, si ejus corpuscula in series quasdam, atque in rectas lineas disposita , & propulsa in oculos

intuentium incurrant. Quantum Porro mem Tata experimenta cum hac sua opinione coli

reant, ipsi iudicaverint. Profecto ad calorem jam chartae impressum vertendum in lucem, nihil invenire poterunt aptius , & sententiae suae accommodatius extraneae lucis appulsu. Quae cum in rectas lineas jam si digesta , & a radiante corpore vehementer, PeIniciterque Viis brata ,

70쪽

κ si κ

hrata, longenerem materiam in charta Metirantem pari modo impellet, digeret, atque ordinabit. Sic quod solum tactum assiciebat, oculum etiam pergrata fulgoris specie recrea hit . In hoc igitur proposita eXperimenta opi nioni suae habent egregie consentientia. Sed nescio an pari ratione illud quoque consensu rum sit, quod de splendoris illius figura tam certis, definitisque terminis Circumscripta commemoravimus. Neque enim satis perspicimus, quomodo ea tam eXacte ab igneis corpusculis excipi, aut ita constanter retineri possit. Ca Ioris nempe sive ignis id ingenium est, quod nemo certe istorum difflebitur, ut se se assidue nitatur expandere , imo reipsa expandat se quoquoversus. Qui ergo fieri poterit, ut intra limites a lamina impressios irrequieta ista,& summe impatiens natura se contineat p ds hos transiliat, si dissundatur in reliqua charatae spatia , si exinde impulsoni externae lucis objiciatur, cur accendi non debeat; Cur acia censa conceptum fulgorem ultra laminae vestigia non protendat, ejus idcirco imaginem amplifi cans , aut verius effusa discursatione conturbans p G et Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION