De vita et moribus Epicuri libri octo. Authore Petro Gassendo Diniensis ecclesiæ præposito

발행: 1647년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De vim, es moribus Epicuri,

non solum praeteritorum temporum obscuritatem discutiat, confiisonemque explicet , sed exemplis etiam innumeris instruat, mentique ansam praebeat intelligendi ex praeteritis, quid sperandum ut de futuris : quis sit vitae statuendus finis,quo haec uniuersa histrionia tendat, quorsum nihil nouum, aut stupendum sit; adeo ut nemo persuadeatur Epicurum, qui tam multa, tamque praeclara est philosothatus de vita,& moribus, potuisse sic ratiocinari, iam notitia temporum, actionumque humanarum, quae ex historia elicitur, quasi fax illi praeluxisset scerte vir ille omnino bonus, ac eruditus Vossius Epicurum etiam recenset inter Graecos historicos,propter librum eius de vitis. in Verum enimverὀ, quia solent permulta exquiri plane infructuosa, & quae interea mentem

excrucient, idcirco potuit Epicuius negligenda haec dicere,sicut & ipse Metrodorus. Eodem spectat illud, quod obiicitur circa Philologiam : Nam quod delinguis variis, patet nullius esse momenti, si quis possit consequi idiomate suo quicquid ad sapientiam necessarium est ; Cum aliunde varietas linguarum ornamento quidem sit, verum homines, quantum est ex se, nihilo doctiores, meliores, beatioresessiciat.

232쪽

CAPUT IX. Obie dii de N etorica.

RHetoricam etiam Epicuriis non prorsus abiecit, sed solum intra fines proprios contentam esse voluit. Cum Grammatica enim solum doceat connectere elementa, & vocabula, ita ut sermo sat congruus ; munus deinde Rhetoricae est, tradere delectum verborum, &phraseon, ex quibus sermoessiciatur ornatus,atque Aesans. Sicque,cum legibus Grammaticae seruatis possit adhuc quispiam confuse, &obscure loqui, occurrere Rhetorica debet, quae eiusmodi confusionem, & obscuritatem tollat,

verbis perspicuis appositis, eaque ratione collocatis, ut illi qui audiunt, nullo labore intelligant, & cum delectatione quadam ea, quae dicuntur, percipiant. Epicurus porro librum scribens de Rhetorica, singulare ipuus munus assignat claritatem, seu perspicuia

ratem , nec quicquam amplius ab ea exigit, ώς αξιοῖα λο, η sp ἐλυ απα ἐν, quod memoratur a Laertio.

Ipsemet proinde erat admodum dilucidus, ut idem Laertius notat. Cicero de ipso loquens,

vide, inquit, quantum astare, Torquate, oratio me istius Philosophi non endit s nam complectitur merbis quod muli, in dicit plane quod intestigam. Ac rursus, Epicurus nec non vult , si potess,plane , o' aperte loqui Ex hac autem claritate ea nascebatur in animis au-

LIBER VI II.

233쪽

αι moribus Epicuri,

dientium voluptas, ut,referente Laertio qua si catenu, seu potius Sirenibiu detinerentur. De scriptis, Seneca demonstrat, dum commendaturus librum, quo mirifice fuisset deleo aliis, quam disertus fuerit, inquit, ex hoc intelligere licet s breuu mihi visio eΠ, cum esset nec mei , nec tui temporu s sed qui primo adjectu aut Titi Liuit,aut Epicuripost iideri. Tanta autem dulcedine me tenuit, , traxit, mi istum me sta dilatione pe legerem. Sol me inuitabat, fames admonebat, nubes m

nabantur s tamen exhausitotum: non tantum delectatus,

sed gavisis sum id ingenii iste habuit Z quid animi'

dicerem, quid impetus' s interquieuisset ,si exime alti surrexisset s nunc nonsuit impetus, sed tenor , compositio mirilis,osncta. Hactenus Seneca. Omitto illa eiusdem loca, oliquam magnificam vocem D Zolasecum

ferat: ecce occurrit mihi nescio mirum CVeriorian eloquen

tioremius,inquuZEpicuri. Item, eleganter itaque ab Epia cura dictum e I. Ac rursus, apertior ista sententia eqquam it interpretanda sit sin disertior, quam it adiuuanda. Mitto illud Themisth,cum de Patre Eugenio loquens, Epicurum , inquit, Neo. filium, stilum alioquin, o elegantem putabat. Mitto id genus alia Susiciat ista opposuisse luxurianti Ciceronis , &aliorum stylo, qui Rhetoricae limites in immensum producentes , offendebantur, quod Epicurus visus fuisset illam redegisse ad tantas angustias. Cum prima vero seonte obiiciatur,vὀd censuerit scribere minime esse rem laboriosam, id arguit solum,

non debere eum, qui sci ibit, si sapuerit, sic digitos

corrodere,

234쪽

LIRER VIII

rrodere,sic inducere lituras,& reponere,sic versare omnia, atque reuersare, ut qui sectoribus suis est prees iturus voluptatem , ipse se excruciet. Prosect0 vero longe praestat vel aliquos relinquere naeuos, vel omnino non scribere, quam tantam sibi, quod multi faciunt, figere, & refigere crucem. Dummodo verbaseonte fluant, nec oratio sit plane indecora, qui viliolam, vel maxime veritatem quaesierint, factum hasbebunt superque,&satis: Suo cuique stylo scribituri, cuilibet potest sua esse lux ; Bene res habet, si, quai tum potest, quisque deuitet obscuritatem. Ad illud de numeris, & Rhythmis, nihil aliud dicendum est , nisi vix ullum scriptorem esse, cui, non cogitanti, tale quid eueniat: ut Quintilianus fuse demonstrat sufficereque, si in fragmentis, qui ex Epicuro si e

sunt, vix quidpiam tae reperiatur. Omitto vero, uti superius obseruauimus , Plutarchum nonnulla in

mutasse verba in Epistola illa Epicuri moribundi ad

Idomeneum ; ita relata a Theone videri desumpta ex quadam simili epistola , cum magna quadam immutatione. Vtcumque sit,non est propterea locus obscurus, & inelegans. Illud circa Nausiphanen esseram intelligitur ex ante-dictis refutatum. Quod verὀdixd malam artem, imitatus Platonem est,tani artibus bonis, ac legitimis opponens prauas,ac spurias,ut Medicinae artificium coquorum, exercitatrici Mangonum qui scilicet colorem fuco, & verum robur inani sagina mentiuntur in ac Le

235쪽

De Uita, es morsim Epicuri,

toricen habuit. Iure-ne porro fuerit imitatus, an-- non , intelligetur ex mox dicendis , cum ostendetur Rhetoricam aduersus veritatem esse comparatam. Intelligetur vero etiam censuisse illum non

iniuria , naturam este, non Vero artem, quae Oratio

nem rcete instituat, ac eloquenteis homines faciat; maximequo si alia ars, quam perspicuitatis studium requiratur.Illud non pugnat contra perspicuitatem, sed contra prauam, assectatamque multorum dicendi rationem, ac nominatim Sophistarum,&Demagogorum, quibus ludo est facere

fucum veritati, excitare turbas, innocentiae imponere, quaerere plausum & similia. An aliunde Epicuri Philosophia politico viro inutilis sit, quod Cicero innuit, explicandum suo loco est. De Quintiliano, nihil dico ; nisi quὀd non videtur integram Epicuri

mentem fuisse assequutus. Quod Athenarus carpit Epicurum, praeter rationem seriasiis fit. Suus cuique est genius , & suas quisque veneres habet. Non praeluserit Epicurus, ut Plato,aut Xenophon; at illa ex improvise percontatio saepe delectati Lucianus est in suis Dialogis Epicurum imitatus; quam lepide vero ubique rem ex abrupto aggreditur λ Cicero quoque non est in suis omnibus Dialo s praefatus, non Plutarchus,non alij. Epicurus porro modo hoc, modo illud agitatum secerit ; hic ipse mos est conui

uiorum. Conuiuas omneis induxerit atomorum doctrinam callenteis quid mirum est,cum illos omnelaphilosophanteis habuerit Z Caeterum ut quaestiones

varias

236쪽

LIBER VIII. 227

as non sine delectu , ac tempestiuc tractauerit, indicatur satis ex ea, quam Zopyrus Epicureus apud Plutarchiuia explicat libro Symposiacon secundo. Quae restant, vel laudes Epicuri sunt, ut quod salibus ad irridendum caruerit ; hoc enim arguit morum illius simplicitatem, & innocentiam, ac eam simul veracitatem, ob quam ne probauerit quidem hominem sapientem ironice loqui: nam & Cicero in eo improbat quod ironiam SocrMi familiarem re prehenderit) vel certe occurrunt ex iis, quae dicta sunt, interpretanda; quatenus nimirum nihil aliud ex Rhetorica praeter perspicuitatem exegit, &quae

exiguntur praeterea parum curanda existimauit. Adaiiciendum aliquid foret de eius Sectatoribus; sedesim negandum minime sit, quin multi esse potuerint sermone barbari, & rudes; ita enim usuuenit in omnibus Sectis sui enim de Peripateticis nihil dicam, tot rusticos Stoicos regeram , inquit Cassius ad Ciceronem , mi Catium Athenis natum esse dicas)'Attamen etiam negandum non est, quin multi Ke- 'rint valde elegantes. Scito sermone, et J Mitico scripserat Leontium, ut Cicero habet. Diogenem Epicu-- - δε

reum promptum, es disertum facit Athenaeus, dilucidum

intestigentis, o interpretatione, Laertius. Cornelius lib. 7.

nepos scribit libror .Attici nihil esse posse dulcius. Graeci 'πι- sit. illius Pisoniani Cicero describit pocina ita festiuum, oras. ita concinnum, ita elegans, nihil O fieri possit argutias. τZenonem, Velleium,Phaedrum non memoro, quo

237쪽

118 vim, s morsim Epicuri,

libro dicendum. Sed superesse scrupulimi sentio,quorsum assigna

in praecipua Rhetoricae munera Epicurus excluserit, ut inuenire,& disponere ; ut exordiri, & perorare: ut amplificare , &c. Verum inuentio argumentorum, eorundemque apta collocatio aut Dialectices propria est, aut ex conditione materiae subiectae erumpit;aut ex natiua oratoris sagacitate, & sollertia, non ex ullo Rhetorices artificio enascitur. Vero, dum tot magni viri orationes aut parant,aut habent, animum intendant ad artem Rhetorices, quam seri

potest,ut ne labris quidem primoribus attigerint Z At orationis, inquies, partitio Rhetoricae propria est EnimveQ, si Dialectica est ars non definiendi modo, sed & diuidendi unamquamque rem; ipsius quoque dicenda erit orationis distribui . Sin iminus, confugiendum erit ad propositae materiae naturam,

quae hoc modo , potius quam illo ac pari debeat:

Qua sanc in re naturale iudicium , accedente plurimarum rerum experientia, quam-plurimum ζotest, artificium quam-minimum, aut nihil omnino. Nisi

vero, si sit agendum, ut exemplo dicam, de pace in eunda , de testamento rescindendo, de Geometriae laudibus respicere quis ad artem Rhetoricam debeat , ut sciat qua serie sermonis procedendum sit; scum Rhetoris non sit cognoscere de pace, & bello,, sed politici, nec de natura testamenti, ac rescisionis i illius,sed Iulis consulti ; nec de praestantia Geometriae,

sed Mathematici ; neque proinde possit Rhetor

238쪽

LIBER VIII

tradere , aut iuuare quiddam circa argumentum, quod ipse ignoret , vel certe, si norit, norit prorsus non tanquam Rhetor, sed tanquam alius artifex. At, inquies, negari non potest, quin sola Rhetorica doceat exordiri, perorare, & figuris tum transsalitiis, tum sententiarum,uerborumque uti, quibus auditores orator commoueat, & finem Maetoricae proprium,persuasionem puta assequatur. Verumtamen,

cum repeti posset quae iam secta responsio est ; hoc addo, ista omnia, ob quae maxime sese offert Rheto rica , videri nihil esse aliud , quam fucum faetiim

veritati ; ac idcirco tum Rhetoras non prorsus inepto a Maximo Tyrio cum Mangonibus comparari;tum ipsam Rhetoricam non prorsus male ab Athenaeo, ut apud Quintilianum est, definiri, artem. Nempe veritas eiusmodi est, ut natiua placens pulcritudine lenociniis istis non egeat , mendacium vero eiusmodi, ut ingenita foeditate displicens ipsa necessariὀ, ut placeat, praetendat. Quare dc solent merito iure laudari illi Iudices, qui ista tanta sarra- gine tribunalia exonerariint. Nbrant, ut simplex, &ingenua priuati hominis confessio , ac testificatio mendacium minus conuelare pollit veritatis specie, quam elaborata oratio ab oratore callido; cum Aiunde ad sinum, & rectum ferendum iudicium, solatam expositione Iudices indigeant; quippe qui debeant ipsi ius scire. Neque dicas eloquentiam pem sepe iuuare ad innocentum incolumitarem:Quippe cum supius valeat ad incolumitatem sontium , cla-

239쪽

rum est aliunde totum artificium comparatum esse contra innocentiam. Videlicet aequitas ipsa non erubescit se prodere , Iniustitia est, quae, ut elabatur, colores alienos conquirere debet. Neque rursum dicas, cum nihil fuerit opus ubi Iudices de eruditi ne, & integritate insignes exstiterint ; ubi res tamen secus se habuerit, innocenteis etiam indigere artificio. Etenim, ut est supponendum Iudices peritia, b probitate pollere , sic ubi vel alterutra, vel utraque caruerint, tanto ars erit periculosior. Nisi sorte Iudia, ces huiusnodi habeas, qualis ille a Titio apud M crobium describitur, qui, dum oratores, quorum ea negotium narrant, tenetis, inquit, poscit, ipsius it mictum

ibi redi ait se omnia audiui se,tabulas poscit,&c. Iudex quippe huiusmodi Rhetorica indiget nulla. Dices, quid igitur sentiendum de Rhetorica in administratione publicarum rerumὶSed quid aliud sentiendumst, quam illam excitandis turbis, atque seditionibus esse comparatissimam λ Genteis prosect0 videre licet , apud quas neglectus Rhetoricae sit, dc quae tamen leges patrias conseruent intactas,ac ut ita dicam perenneis cum eae, quibus illa est curae, nouas serant quotidie, & nullis tamen contineri possint i ut vere' liceat dicere, quod Plato ille veteris Comoediae, si

quis peregre absuerit treis mensiis, non agnosiit amplius

ciuitatem. Cum aliqua tamen oratoria vis continendis in ossicio populis necessaria sit ; cogita neruosas illas, S: feruenteis Leonidae, similiumque exhorta tiones ; quam illae quaeso praestant meditatis, & olentibus

240쪽

tibus lucernas,ac demorsos ungueis istorum orationibus 8 Me certe plus persuaserit quisquis ingenua,& amore patriae incalescente oratione absque artificio usus fuerit, quam qui oratoriam ex profesta coluntiqui praeterquam quod plaerumque frigidiuscu-lc, & non reuera animati agunt, ij sunt, a quibus sibi cauendum merito quispiam existimet, 'udd latenti artificio captari sese sulpicetur. Heinc cum tota fercata in eo sit,ut ars ipsa lateat, naturamque aemuletur, nonne intelligere licet persuadendi vim magis esse stam in bonitate naturae, quam in ullis praeceptionibus ; ut proinde mirum non videatur, si mendici, ac supplices oppressi angustiis, melius perorent, mo- 'ueant vehementius, persuadeant efficacius, quam magnifici isti Oratores. Verum haec fatis, ne Quintiliano rem indignam facere videar , hoc est orandi

viribus uti in Orationis accusationem.

CAPUT X. Obio D de Dialectita. A D Dialecticam quod spectat, non est quod hoc

LAloco aliquid dicamus. Primum enim suo ostendetur loco ut Dialectices nomine in Canonices nomen commutato Epicurus tradiderit, & retinuerit omnia, quae videri possunt ex Dialectica esse neces- salia. Vnde & comprobabitur ipsum non omnem

penitus reiecisse Dialecticam ; sed, quod habet Em

SEARCH

MENU NAVIGATION