De vita et moribus Epicuri libri octo. Authore Petro Gassendo Diniensis ecclesiæ præposito

발행: 1647년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a 2 De vitas moribus Epicuri,

comparauitque pretio miliariim L XXX, seu aureorum Solatorum, quingentorum quinquaginta, quales nobis usui sunt in ibique cum suis familiaribus,M . cit, discipulisque, & vixit, S: philosophatus est.Ita Laertius, prae caeteris,ex citato Apollodoro. Scribit autem Plinius Epicurum primum hoc instituisse Athenis, agrorum,uillarumque delicias, nomine hortorum in ipsa urbe possidere ; cum usque ad eum mos non fuisset in oppidis habitari rura. Ex quo fit ansa suspicandi hunc locum fisisse E eam regiunculam, lib. i. seu quam Pausanias adhuc temporibus suis appellatam memorat hortos ; adiiciens in ea exstitisse statuam Veneris, Alcamenis opus, inter caetera, quae Athenis

. celebrarentur, jectatu dignum quod vel ex Luciano colligere licet in ipsique adiacuisse templum

Veneris, cum statua Veneris coelestis. Exinde taceo hortum persaepe multitudinis numero efferri; ut vi-1 1. ad dere licet 'ud Ciceronem, Iuvenalem & alios. In-- π- σε vero etiam cum diminutione, ut cis a Vir-

i. gilio appellatitu omodocumque autem usurpetur, accipi solet pro ipsa Secta, seu Doctrina, quae ab Epicuro, Sectatoribusque in illo tradita est. Unde de Epicurei dicuntur esse, exempli gratia, ab Empirico, οἱ ἁ Τω κοπων, ex bortu Philosophi: sicuti οἰ- as intelliguntur Stoici in & nominatim Apollodorus , quod princeps hortorum suo tempore

haberetur, κη ποδαννος dictus est, ut a Laertio perhubetur.Notandum vero praeter hunc hortum,qui cum

adiunctis aedibus ciuitati adiaceb. M , tasse Epicuro

domum

32쪽

domum in Melite;quod oppidum filii Cecropiae tribus ex Suida; inhabitatum a Philaeo, maiorum Epicuri uno,ut supra memorauimus Sabensque celeberrimum , ex Phavorino, Herculis templum. Stephanus certe ut insulam, sic aliam ab hac intellexisse urbem videtur,cum& tribus Oeneidis, & Carthaginiensium coloniam descripsit.) In hanc Epicurus interdum cum discipulis secedebat ; ipsamque deinde, testamento suo reliquit Sectatoribus, ut recitabimus postea. Heic aduerte locum illum epistolae YIX. libri Rad Atticum,qui hactenus torsit erudita ingenia, non incommode explicari. Locus sic vulgo legit Etiam, atque etiam male. V e Patrone, in tui. condiscipulu, qua de Tarentinuin militia laboraui,ea tibi grata legaudeo.

Vtcumque vero aliqui legant, mali dic Patroni, sis c. nemo tamen dicere potest qui sint illi Tarentini,cliaeae illa militia,quid illud quod Cicero laborauitati ac eot. Itaque nobis videtur non in militia legendum, sed iu elite, & pro Tarentinu reponendam vocem Parietinu, cuilis Cicero alias meminit , sicque sensum planum seturum. Sciendum nimirum aedeis illas, quas in Melite Epicurus habuit,parietinas iam fuisse fisas Ciceronis temporibus. Clim vero illas C. Memmius exaediscandas decreto Areopagi obtinuisset, Patro, aliique Epicurei id aegre serentes,poposcere ex Cicerone literas ad Memmium , quibus illum hortaretur, ut a coepto desisteret. Cicero ergo adMemmium scripsit,illumque enixe rogauit, ut Vel

in Lexis. in Lex. lib. devis.

33쪽

α vita, s moribus Epicuri,

ipsius Attici caussa, parietinas illaes Patroni, caeteris- Iue concederet. Exstat hac dere Epistola prima libro Lmiliarium x III. eiusque exemplum ad Atticum missum constat ex Epistola XI. libri ad Atticum v. Cum autem & res successisset, de Atticus id gratum habuisset nempe & ipse Epicureus , adeo ut Patro, aliique haberentur eius condiscipuli in tum sequente epistola x I x. Cicero postquam vale dixit,quali postscripto, apposuit: Patrone, tuis condiscipulu,

supple, quod restabat dicendum, seu quod oblitus fueram: ὶ quae de Parietinis in melite sonisum sitis)laboraui,ea tibi grata esse gaudeo. CAPUT VII.

Vt amicis illis quidem quam immerosis

convixerit.'AD Epicurum ipsumut redeam, is,ex 'uo Athenas rediit,Arinonte Anaxiaate, solumbis, aut ter in Ioniam ad inuisendum amicos excurrit , ac reliquam porro aetatem, eamque caelibem exegit Athenis ; neque patriam Vnquam deserere voluit, quantumuis ea temporibus cissicissimis urgeretur, uti a Laertio adnotatum est. Dissicillima autem illa tempora videntur potissimum fuisse, quibus Dem trius obsedit Athenas, circa annum Epicuri X L I V. Quanta tum fames ciuitatem oppresserit, describit Plutarchus. Memoria vero dignum est, quod enar

rata

34쪽

- LIBER I 2s

rata digladiatione circa pr occupandum murem,qui fuerat mortuus e tecto delapsus, inter patrem quendam, de ipsius filium, subdit: Ferunt etiam Epicurum Phil Ἀρbum familiares suos sustentesse , partitum cum ipsis ad numerum fabari Vixit itaque Epicurus reliquo

tempore Athenis in tot anucorum,dii ipulorumque consuetudine, &institutione, ut ciuitates integrae iis capiendis impares essent: quae sunt verba Laerth.Scilicet non ex Graecia modὁ,sed undique, ut ille habet ex Apollodoro, ad illum conquebant, simulque cum illo in horto vivebant. Intellige vero praesertim ex Asia,ac nominatim Lampsaco,atque etiam ex AEgypto, ut vel ex uno Plutarchi loco facile est colligere. De victus continentia, frugalitateque inferius dicendum. De conuictu cum amicis notari id potest, quod ex Diocle apud Laertium, aliisque intelligit ,

Epicurum nempe , non Vt Pythagoram amicorum omnia communia dicentem , bona in commune' conferri voluisse ; quippe id esse dissidentium, atque idcirco non amicorum ; sed ab unoquoque, si quidorus foret, hilariter suppeditari. Innotescet res ex in-fia dicendis. Reticendus heic interim non est egre-sius Ciceronis locus inquit, Epicurus amicitias oratione solam, sed multo metu vita, δε-m, moribus comprobauit. Φοd quam magnum sit, sim veterum fabulae declarant f in quibiu tam multu

tamque mariis ab ultima antiquitate reperitu, tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestim peruenia profectus a Theseo. At men spicurvi νηί in domo,stea

35쪽

loc.cit. lib. I. cap. 8.

De vita,'moribus Epicuri,

quidem angusta, quam magnos,quantaque amoru cons Lratione consentienteis tenuit amicorum greger Z Dodetiamnum ab Epicureis. FIaec Cicero. Addo cum inter varios amicos Polystratus etiam a Laertio commemoretur , atque is ille esse videatur, de quo Valerius Maximus, simulque de Hippoclide altero Epicureo, mirabile aliquid narrat, idcirco verba Valerij merito heic adtextum irhac praesertim cum exinde illustrari valeat, quod reseretur postea ex Epicuri testamento, de communicatis Sectatorum bonis .Ea sunt .Hoc loco apte referantur Pobctrati ,-Hippoclides philosophi, eo dem die nati, eiusdem praeceptoru Epicuri Sectam secuti, patrimonii etiam possidendi, alendaequescholae communione coniuncti, eodemque momento temporis illimasenectute extiincti. Tam aequalem fortuuae pariter , atque amicitiae societatem,quis non ipsiuου coelestu concordi nugenitam, nutritam,atquemitam puteipSic ille.

CAPUT VIII.

Lmpracipui illi amici, siue familiares, discipio

lisi extiterint.

' Erum ut elenchum heic interseramus eorum,.qui praecipui illius amici, siue similiares, disc pulique sunt habiti, praetermittere in prinati non de cet treis illos Epicuri fiatres,quorum initio meminiamus, Neoclem, Chaeredemum, & Aristobulum. Illi nempe, eius hortatu, philosophati cum ipso sitnt, ex

philo

36쪽

Philodemo apud Laertium. - Αddit Pilitarchus arre-ytam ab ipsis, ut a Numine percitis, tiatris Philosophiam, cum videlicet a teneris annis persuasum haberent,ac profiterentur exstitisse neminem Epicuro sapientiorem. Celeberrimus porro trium fuit Neocles. Is , cum a puero praedicaret fratrem suum mortalium sapientissimum , adiiciebat, quasi rem miram, matrem suam tot, tantasque continuisse atomos,ex quarum congressit sapiens gigneretur , ut apud eundem Plutarctium est. Heinc, quia

Neocles non suam, sed fratris Philosophiam amplexatus est, nescio quorsum aliqui dicant Sectam fraternae similem, fusisse a Neocle introductam. Nisforte nisi videntur loco illo Suidae,quo dicitur Neocles scripsisse de sua Secta: quis tamen non Videat intelligi posse scripsisse illum de Secta,quam profiteretur , etsi inductam ab alio ; & maxime cum de hac Neoclidarum Secta altum ubi ue silentium. Nota obiter dictum illud , delite via

uens, seu occultus vive, quod a Plutarcho impugnatur, estque relatum inter adagia, istius esse Neoclis, uti Suidas citatus docet. Tribus fratribus subiiciendi sunt tres ij familiares, quos ex Epicuri contubernio magnos viros prodiisse apud Senecam legitur. Metrodorus primus occurrit, ipse enim pene alter Epicurus fuit, ut Cicero loquitur. Lampsacenus autem is fuit, ut Strabo aperte declarat. Em enim Laertius videatur Atheniensem dicere, locus est tamen

lib. Io.

in Epis. lib. de est. Erasin. ζ

in Neoc.

37쪽

L8 De vita, s moribus Epicuri,

valde mendosus, cum praesertim constet Athenien--ς cit sem non fuisse ex illa Ciceronis antithesi: beatior spicurus, quod in patria, quam quod Albens Metrod rus p Quia scilicet non erant Athenae Metrodori pa- ι . io. tria. Laertij locus ita habet: -5-b Emκου-

ω, cise ἁ πων - αυτοῦ, &c. id est, Disicipulos multos illi quideχη, admodum vero illameu habuit Metrodorum ἀθυυ ψον, s Timocratem,s Sanden Lampsacenum,qui ex quo agnouit virum , ab eo non discessit, &c. Crediderim. quod me adtinet, voces illas, Αε ἀω, ψ Til ,κρά , 9 expungendas ab eo loco esse. Quippe eas si detraxeris, reliqua optime cohaerent ; si adiniseris, prorsus distanant. Metrodorus scilicet fuit, quem vere dicas potu μκὶ - , & cui illa omnia , quae sequuntur, conueniant,non vero Sandes, cuius falsum est spreter caetera) Epicurum in testamento, de quoad postea, meminisse. Et quamuis Casaubonus putet D m Αθ υαῖον esse posse nomen viri proprium; mirum tamen , quomodo nusquam alias tam de Athenaeo, quam de Sande, ut Epicureis aliquid audiatur, cum heic tamen Laertius recenseat ἐλλογμους Hiscerte detractis tres iidem, tuta Metrodorus, Polyaenus, Hermachus continua serie describuntur, quos , Seneca φελλο coniunxisse iam diximus. Quod spectat ad Timocratem, ille obiter, cum de Metro doro , ut illius frater postea memoratur, ac videtur proinde eo locipraeter rem interptatus. Quinnodo

autem '

38쪽

autem voces illae in textum irrepserint, caussam suspicor, quod fortassis librarius quispiam adnotasset in margine, ea, quae in textu haberentur , haberi etiam apud Athenaeum authorem deipnosophistarum in is enim habet aliqua, & apud Timocratem; is enim etiam a Laertio citatur ; & apud Sinden nescio quem, forte Suidam, aut alium.ὶ Perspectum vero est quam multa marginibus adposita in textum oliui inserta fuerint, ex librariorum oscitantia. Metrodorus ergo patria Lampsacenus saliusque, ut constat, ab illo Anaxagorae familiari, cuius Laer-rius quoque meminit natus videtur Epicuro annum agente duodecimum. Siquidem cum ex Laertio mortuus fuerit anno aetatis L II I. cohaerentia enim verborum, & sensus essicit ut legendum censeam Ian, 'ον αγονὼς in eoque septimo ante obitum Epicuri , qui attigit annum septuagesimum secundum, clarum est: annum eius natalam debuisse in duodecimum Epicuri incidere. Ex quo poπὀ tempore Metrodorus Epicurum nouit potuit hoc autem contingere , cum ageret annum secundum & vicesimum, Epicuro scilicet Lampsaci degentein nunquam ab eo quod ex Laertio coeperamus dicere in discessit, nisi sex mei eis, quibus cum domi abfuisset,ad Epicurum reuersus est.Is & sororem Batidem Idomeneo eollocauit, & Leontium concubinam habuit. Libe-ws suscepit, quos Epicurus in testamento, & in ea Epistola, quam scripsit moriens, commendauit, ac nominatim filium Epiuinam nominatum.Vir --

39쪽

tib. 3. capi

3o De vita, moribus Spicuri,

no bonus, d aduersus molestias, mortemque ipsam intrepidus,ut ipse quoque Epicurus testatus est apud Laercium. Intercutis morbo laborauit: scribit enim Cornelius Celsus illum,cum hoc morbo tentaretur, neque aequo animo ferret necessaliam sitim, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, ac deinde euomere. An hoc morbo, an alio interierit,non constat. Quos libros ipsius Laertius recelet, eiusmodi sunt: Aduersus medicos, tres. De sensibus, ad Timocratem. De magnanimitate. De Epicuri infirmitate. Adversus Di lecticos. Aduersas Sophistas IX. De itinere ad sapientiam.De mutatione. De diuitiis. Aduersus Democritum. De nobilitate. Citat praeterea Plutarchus libros

de Philosophia: de Poetis : aduersus Timarchum. Citat & Clemens Alexandrinus librum, οd-causisa est ex nobs ad felicitatem,maiorsit ea, quae ex rebus est. Sed de Metrodoro satis. Ex aliis duobus alter fuit Polyaenus Amenodori filius, se quoque Lampsacenus. Is fuit magnus mathematicus, ut Ciceronis Verbis viam, & ut paucis multa complectar,modestus, & amabilis,quod apud Laertium Philodemus habet. Alter fuit Hermachus Agemarchi filius Mitylenaeus. Paupere patre is natus est ab initio Rhetoricae studuit, ac deinceps in Philosophia sic se idoneum praestitit, ut ipsum Epicurus moriens scholae suae praefecerit. Apud Lysiam mortuus est. Multa illius mentio in Epicuri testamento. Quos eius libros memorat, pulcherrimbsque dicit

tartius,hi sunt:Epistolica de Empedocle xx I

40쪽

disciplinis bene enim, Casaubonus le t non

. sed iis γημά. ωνὶ libri duo. Aduersus Platonem. Aduersus Aristotelem. Attexendi istis sunt Leontius Lampsacenus,quem ι , unum ex summis Epicuri discipulis Plutarchus ap- cit. pellat, adiiciens hunc ipsum esse, qui ad Lycophronem scripserit honorem haberi Democrito ab Epicuro. Rursum Colotes, & Idomeneus, ipsi quoque Lampsaceni. Prioris faciendatam saepius erit mentio, occasione potissimum duorum illorum librorum, quos aduersus ipsum Plutarchus composuit. Scribit Laertius alicubi discipulum illius filisse Menedemum Cynicum, nisi forte alius Colotes Lampsacenus fuit Eiusdemque est locus ille quo apud Macrobium docet non oportuisse Eri fabulam a Platonegi, quoniam nutrum sigmenti gentu meri pro Usiribau conueniret. Posteriorem celebrem reddere Epicurus voluit suis literis, uti reipsa reddidit, quemadmodum

Senecademoris MExemplum enim Epicuri referam: cum Idomeneoscriberet, Etam a /vita Ipeciosa adsidelem stabilemque gloriam reuocaret, rigidae tunc potentiae miniserum,st magna tractantemsSi gloria,inquit,

tangeris, notiorem te episti meae facient, quam omnia ista,quae colis, propi r quae coleris. is Idomenea nosset,

nisi Epicurus illum si s literis incidisset80mneu illas - η Metia glinatus , , Satrapas ,-Regem ipsum, ex quo Idomenei titulus pιιι batur, obliuio alta Dpressit. Haec ille. tque hi quidem nomi Laertius,illa stres discipuli Iunt. Adnumerari tamen iis possunt clim alij, tumma,

SEARCH

MENU NAVIGATION