De vita et moribus Epicuri libri octo. Authore Petro Gassendo Diniensis ecclesiæ præposito

발행: 1647년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3 ι De vita,ς moribus Epicuri,

ratumsit, mi is quoque hortum struent. Ga etiam cura tenebunturi', quibuspuccessores nomi Philosopbi commi

CAPUT II. Qiu fuerint illius extrema.

DE morbo extremo,ac morte consequuta ut iam dicamus, sciendum est Epicurum tasse constia tutionis haud multum firmae. Id innuit vel titulusJLbri a Metrodoro conscripti, mκθου despicuri infirmitate seu aduena maletudine. Innuit ocinuidiosa illa exaggeratio Suidae, quod neque iniectionem vestium Epicurus serret, neque facile e lecto descenderet,& neque Solem,neque ignem contueri posset, &similia. Nenise ut ista aliud non sit deant, saltem insinuare possunt Epicurum fuisse hobitus, seu complexionis non robuste. Porro, Vtin i-tae decursu sanitate usus constante non silerat, sic graui tandem morbo interiit, calculo videlicet ; quo etiam probabile est evindem saepius vexatum suine. Recitat ecce Laertius ex Hermacho in Epistolis, ut lapide urinam cohibente diem clauserit, cum qu tuordecim diebus aegrotasset. Memorabile vero est,

quod iam morti proximus, Τελωί ,seripserit illam Epistolam,

62쪽

Epistolam, quam ad Idomeneum scriptam memorat Laelitus, ad Hermachum Cicero. Forte scripta est ad uminaque,propter E υ,:vel ad Idomeneum potius, quis ad Hermachum, quod Metrodori liberi satistitissent Hermacho ex testamento commendati. Adde Hermachum, succes remproximum, non videri fisisse absentem , cum etiam Epicuri mortem literis missis descripserit ; ut taceam illum μ ρακιου ad Rhetoricam potius, quam ad Philosephiam sese compatasse,ut ex Laestio perspicuum est.Sed utcumque ut, Epistolam ecce. Tl - 'sita,

tegratia Cicero ipse verterit,aliis, quis, ipsius verbis interpretari pigeat. Ille ergo sic: Cam ageremus , Mbeatum , ct eumdem supremm diem,scribebamus haec. Tanti autem morbi aderant mesicae, j miseerum, Ut nihil ad eorum magnitudinem pos et accedere. Compensabatur

tamen cum bis omnibus imi laetitia, quam capiebam memoria rationum , inuentorumque no Trorum. Sed tu, mi

dignum est tua erra me , O erga Fbilosophiam moluntate ab adulesceistias epis, sc vi metrodori tueare liberos. Addit Laertius ex Her ippo, Epicurum sese in bali neum calida aqua plenum demuisse cumque PopO

63쪽

me vita, s moribis Epicuri,

scisset merum,id hausisse;&dum commendaret amicis,ut dogmatum suorum forent memores,haec inter verba desecisse: Subiicit continuo Laertius hoc ex seipso Tetrastichon:

Qine iniit pelvim calidam, minἴque subbaum Plutonu gelidas protintu hausit aquo. CAPUT III. guo tempore obierit. FLucbat porro , quo tempore Epicurus interiit,

CXVII. Olympiadis annus II. Archonte PDtharato. Siquidem post δcnes isos, quod ex Apol- tib io. lodori Clironicis retulit Laertius , bene legit Casau bonus εcῖο ης,ψ ευτ Οὐολυμπιαns: Siquidem cum vulgo desit vo ειυς 1s, quis capiat Epicurum natum Olympiade C IX. mori potuisse C vi IZEt vero CXXVII. est,inquam annus Epicuri LXXII. quo obiisse dicitur, cadit. Iam & mensem, & diemi ue i anni, quo Epicurus e vivis excessi, indicat Clemens strum. Alexandrinus. Memorat enim Antilochum ab aetate Pythagorae ad mortem usque Epicuri, numerantem

64쪽

LIBER I L iue

annos CCCXII. adiicientemque huiusnodi mo tem contigisse mensis Gamelionis die decima. Quo loco nota , si Pythagorae aetatem numeraueris ab

Olympiade L X. qua ille floruisse apud Laertium dicitur, non reperiri plureis annos ad mortem usque Epicuri, quam C C L XX; ac proinde calculo Antilo-cni deesse annos X LII. Quocirca πλια υ illam, seu aetatem accipiendam esse a nato usque Pythagora, qui anno deinde aetatis circiter X L. Drere occeperit. Cum Epicurus porro dicatur a praedicto Apollo doro vixisse annos L X X II. quod confirmat etiam Cicero, tum, emper inquit, erum fuit, morietur Di- curru cum duos,inseptuaginta annos miserit, 4Archontes ibarato , s& ex quo nonnulli coniiciunt Epicuri mortem in annum climactericum, qui nouennario mensuretur in non es: tamen annus extremus , seu LX XII. ut completus accipiendus. Siquidem illuni Epicurus solummodὐ attigerat, ut puta tribus a)iectis diebus ad L XY I. cum fuerit natus V I moriuUS M. mensis Gamelioris sinterpositis ab ortu ad interitum Olympiadibus, seu tetracteridibus completis XVIII. uno anno minus. J Quamobrem, perinde lib. 7. cap. hoc est,ac dum Plinius, Lucianus, Censorinus Siculum, seu Leontinum Gorgiam vixisse dicunt annOS E bb. CVIII. cum illum tamen Cicero, & Valerius Ma- de nariximus comples e tantum dicant CVII. Notanda Vero heic comparatio , quam Plutarchus instituit lib. 8 eo

Epicurum inter,& Gorgiam. Postquam enim scripsit 'Alexidem Comicum scilicet Menandri filium, & upae. ris

65쪽

De vim , s moribus Spicuri,

λίης Stephani Comici patrem, ut resertur a Suida) vixisse

duplum vitae Metrodori, hoc est annos CVI. cum lib. t o. Metrodorus, ex Laertio LOI. vixerit , subiicit Gorgiam Sophistam vixisse et λεον, u , amplias triente, seu proportione sesqui-tertia , quam Epicurum. Id nempe, quia si accipiamus numerum XXX is ipse erit,quem duplicatum Epicium vixerit, tripliacatum Gorgias.Quod Plutarchus vero dixit,amplius,

respexit forte ad opinionem, quam deinde sequuti lib. 3. cap. sunt Quintilianus, & Suidas, quod videlicet gias vixerit annos C I x. Non video porro quorsum et iis. Interpres Clementis Alexandrini pro Gamelione verterit Octobri. Etsi enim sit aliqua circa ordinem

mensium Gnecorum controuersia , neminem tamen

reperias, qui Gamelionem non faciatsextum septimum, vel octauum ab Hecatombaeone, qui ci altius,quam a Iunio non possit incipere, profecto semper Gamelion longe aberit ab Octobri. Cum itaque multis argumentis Gamelion fuisse conuincatur ab Hecatombaeone septimus, ille ad Ianuarium potius videtur fuisse reserendus.Quia vero annus ille secundus Olympiadis c x x v II. ccepit ab aestate anni periodi Iulianae M MMM, CCCC, xLII I. debuit Gmelion eiusdem anni incidere in Ianuarium anni incupientis periodi Iulianae M MMM, CCCC, XLIV. In quem autem diem Ianuarii dies decima Gamelionis i incidere potuerit , determinatu facile non est. Si liceat tamen Gamelionem inchoare ut tempore

natiuitatis iactum obseruauimus a decima quarta

66쪽

LIBER IL 1

Luna,seu a plenilunio, quod septimo loco post sol

stitium aestiuum contigerat; cita novilunium celebratum fuisset die Decembris x x x. ac proinde Luna decima quarta numerata fuisset die Ianuarij xii. idcirco ubi istum primum Gamelionis fecerimus, decimus eius incidet in Ianuarij xx I. Tali igitur die debuit mors Epicuri contingere. Ex quo notandum ulterius est, cum Epicurus dicitur attigisse amnum L x xii. debere illud de Graecorum anno, non de Iuliano acci usic enim duo deessent dies,cum die Ianuarij xxiii. natum fuisse probatum sit. Nunc facile est Epicuri mortem ad ea referre tempor quae iam nobis in usu sunt. Siquidem ubi x. dies detraxerimus , & pro Solari cyclo illius anni scilicet x x.) ac litera D in veteri stylo, nostrum G reposuerimus, perspicuum euadet Epicurum mortuum die Ianuarij xxx I. exsistente seria quarta, seu die Mercurij,

ante Christi aeram C C Lx x, ac proinde ante huius a Christo anniIanuarium exeuntem MD C C C C, I I I.

CAPUT IV. cara Sectatoribus e ortasseris. CVperest cognoscamus paucis ut Epicuri mortui

O memoriam Sectatores coluerint. Nam missum quidem imprimis secio,vMpatria illum flatus aereislonorauerit,χαλ te A, Vt Laertius loqui- lib.itur. Adnoto vero statas dies, ac testamento cautas

caeremonias fuisse a Sectatoribus studiosissime o

67쪽

18 et ita, s moribus Episuri,

seruatas. Post enim C C C L. annos scribens hac de reli=- 33. Plinius, Natali eit,inquit, O .Lunasacrificant,seriasque omni mense cuHodiunt, quas Icadas vocant. Ex hoc

intelligere licet Epicureos a Graecis authoribus ut lib. . ab Athenaeo)-dici,quὀd obseruitarent,ut Rhodiginus quoque animaduertit. Tametsi Rititeri non desunt,qui putent Icadistas dictos,quod nomine non modo vicesima seu dies, seu Luna signissetur, verum etiam effgies, seu imago, ε κων, Epicuri, qua eorum nullus destituebatur. Porro delacaeis. hisce imaginibus audiendus etiam Plinius est: tiu, inquit, Spicuri per cubicula genant, ac circumferant lib. 1. de secum. Cicero autem sub persona Attici: Nec tamen, inquit, Epicuri licet obsiuisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabidis nostri familiares , sed etiam in pocular, Albae ab Sunt qui addant, aliquibus magnae M. curaefuisse Epicuriimagines non annulli modὸ sed, pocuosi V- babere, arbitrantibus hocgenti in nomini suo fusti e se' ominu Ad haec,ut affectum erga ipsum verbis expres sum habeas, audi Patronem illum loquentem circa

Melitensium Parietinarum negotium : Honorem, in-ι. 1 3 fam quit Cicero, cium, tentamentorum ius, Epicuri amboritatem Phaedri obtestation serim, domicilium, messia glaseummorum mirorum ibi tuenia esse di M. Maxime ι b. i. Vero ipsum Torquatum: maximam gratiam . bubere debemus, inquit,qui exaudita quasi moce naturae, sic eam firmegrauiterque comprehenderit, Ut omneu benesmos in viam placatae,tranquilla quietae, beatae vitae deduceret'Et rursiis stem inquit, arbitror inum Nidissi

68쪽

LIBER II. 12

erum, maximi que erroribus hominum animos liberauisse,ν omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene , beateque misendum. Heinc quia Epicurus suos moriens admonuerat,ut placitorum suorum meminissent,docet Cicero, cum omnes ad verbum ediscerent ratas a. δε Epicuri sententias, fuisse etiam, qui dogmata omnia memoria tenerent,ac imprimis Scyronem illum,

de quo in Academicis.Verum sussiciat hela pauca exi . Lucretio attexere, ut uberius intelligas, quanto assectu & doctorem, & dogmata prosequerentur. Sic igitur ille tertium librum inchoat:

E tenebru tantis tam clarum extollire lumen primus potuisti, inlu Dans commoda evitae,

Te sequor, ὀ Graiaegentu decus, inque tuis nunc Fixa pedum pono pressis mentia signis: Non ita certandi cupidus, quam propter amorem, Od te imitari aveo. Qid enim contendat hirundo Cygnis p aut quidnam tremulis facere artubus haedi consimile incursu possint, ac sortis equi Nud

Tu pater es rerum inuentoratu patria nobis

Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis Floriferu ut apes in saltibus omnia libant, Omnia nos itidem depascimur aurea dicta, Aurea,perpetua semper dignissima vita. Et statim: His tibi me rebus quadam diuina moluptas Percipit, atque horror, quodsic natura tua miram man ena patet ex omxi parte retecta.

69쪽

Ac postea: Ipse Epicuris obit decurso lumine is, migenus humanum ingenio superauit,Womneu

Prae Zinxit tilias exortus uti aetherius Sol.

D num vero quoque memoratu est tum Scholae ipsius successionem fuisse constantem admodum;tum successeres, sectatoresque ita perpetuo consensisse , ut videri res admirationis dignissima possit. Et quod attinet quidem ad constantiam, notum est praesides hortorum, seu praefectos Scholae, ab ipsa morte Epicuri ad tempora usque Iulij, & Augusti Caesarum continua serie sibi succedenteis memo--οι. Di. rari a Suida exstitisse quatuordecim;idque per annos CCXXX v II. Illis vero temporibus, quana-multi essent Epicurei etiam viri summi, & in Repubhca Principes , vel ex unius Ciceronis monumentis , Eo,. postea dicetur. Deinde Lucianus scribit temporibus suis stipendia Epicureis, haud sectas quam aliis professoribus, ab Imperatore suisse constituta; adiiciens illorum aliquo demortuo, probatissimum quemque M io. in locum ii iis seisse selitum subrogari. At Laertius post Lucianum scribens declarat quemadmodum caeteris Philosophorum successionitas prope deficien

70쪽

LIBER IL

tibus , Epicuri successio continenter perseueraret, praefecturasque discipulorum,sias aliis succedenteis innumeras essiceret. Addit Numenius apud Eusebium , eiuscemodi successionem ad sua usque tempora sic perseuerasse, ac etiam-num persistere, ut in- posterum etiam perduratura videretur.Heinc sequutus Lactantius, Epicuri,inquit,lilciplinani ulto celebrior tib 3.eap semper t. o verbo, quandiu literae in Graecia floruerimi, & Roma ipsa a Barbarorum deuastatione immunis fuit, Epicuri Schola, atque disciplina non incelebris constitit. Circa Consensionem, praetereo illud Ciceronis,D Zinuero spicureos tot me semibareu tam bonos , tam interse amanteu miros, caeteraque loca similia. Illud potius adnoto; cum caeterae Sectae ab ipsis usque initiis disceiptae semper intestinis dissidiis fuerint, Epicuream longe abfuisse, ut tale quidpiam pateretur. Scribit enim Themistius ea,quae Epicuro placuerunt, Vt . quasdam Solonis,aut Ucurgi leges ab Spicureu omnibus seruari. Et quasi omneis Unus, idemque animaret spiritus, apud infos,inquit seneca, quisquid dicit Herma-cbus, quicquid metrodorus, ad Munum refertur. Omnia, quae quisquam in illi contubernio loquutiti ea , inius ductu, in auspiciu dicta siunt. Verum res fiet adhuc illustrior,si Numen8 Pythagorici locum, qui est apud

Eusebium, isthuc traduxerimus.Ille enim postquam doluit, quod Platonis succe res consensionem non defendissent, propter quam Pythagorei in pretio so-Ient,subiici me verὐ modo spicurei cimmerentes licet

SEARCH

MENU NAVIGATION