장음표시 사용
151쪽
rostriam enim longissimu existit. I sus vero omnisi nuper dictaru incucurbitularum unus, atque idem est, tum cornearum , tum Vi- 14 trearum ingulaeque eodem modo ab iis adhibentur. Visus est etiam ,, Cornelius Celsus haec nouisse, cum lib. a. haec scripsit: Cucurbiis tutarum eam&corneam. Enea altera patet, altera clausa est. ,, Cornea altera parte aeque patens, altera soramen habet exiguum. is In Eneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os eius corpori,, aptatur: imprimiturque donec inhaereat. Cornea per se corporiis imponitur ; deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore,, spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est , aeque es inhaerescit. Verum in gypto cautim facilius, atque non minus tuto pelle, siue membrana saliua emollita, linguae opera claudunt. non cera, qua foramini ita cito aptare, atque abigere, Ut opus
est, non possumus. Eneae apud illos in usu non sunt: sed illarula loco vitreis utuntur , quae hac figura, siue effgie efformantur, ta
153쪽
Ndllat his,quas diximus,atque delineauimus, cucurbitulae apud ipsos in usu existunt,sed iam de usu & ope illarum loquamur.
QEis cucurbitularam apud AEgyptios sit usis in quibusique morbis iis ipsi Stantur. Cap. XIV.
CV p 1 o modo illarum cucurbitularum usum audire, quando apud nostros medicos cucurbitularum ad plures morbos sanandos celeberrimum sit remedium: neque id immerito, cum hoc praesidi j genus tantopere a multis praeclarissimis medicis fere, a d omnes morbos laudatum sit: quanὸoquidem ex antiquioribus lib. q. medicis, Herodotus celeberrimus iis seculis medicus haec de iis
c p,i7 Oribasio referente:) scripserit: Cucurbitula materiam, quae in capite est, euacuare potest , itemque dolorem soluere, inflammationem minuere, inflationes discutere, appetitum reuocare: im- becillum exolutumque stomachum roborare, animi defectiones δ' amouere: quae in profundo sunt, ad superficiem traducere: fluxiones siccare, sanguinis eruptiones cohibere, menstruas purgationes prouocare , facultates corruptionis effectrices attrahere, rigores sedare, circuitus seluere, a propensione in semnum ex- α' citare, somnum conciliare, grauitates leuare, atque haec quidem, quaeque his similia sunt, praestare cucurbitularum usus potest: eadem apud Galenum in lib. de Hirudin. reuuls cucurb. δίscaris scripta leguntur:& Cornelius Celsus usum illarum in febribus quouis tempore Utilissimum , atque tutissimum praedicauit. idcirco hunc ipsarum usum apud eam gentem, ex te nunc audire cupio. Arpres. Dixi illos cucurbitulis absque missione sangui nis rarissime uti, sed in corporum euacuationibus eas frequentare. G V1L A N Di pro uniuersaline siue totius corporis euacuatione an pro alicuius tantum partis, ipsaS adhibere consueueruit Arpis . . Neminem illorum vidi, qui cucurbitulis aliquando pro uniuersali facienda vacuatione ex toto corpor sus fuerit, sed alicuius tantum partis gratia, praecedente tama Vniuersali. Hincq: illarum. frequentissimus est usus, prius facta uniuersali sansuinis vacuatio
154쪽
ne exsectis in cubito venis, in capitis doloribus, δί insammationibus : praesertimque in phrenitide, amentiis, morbo Dem et muta
vocato,oculorum, auriumque doloribus, ac inflammationibus applicant unam occipiti, atque duas partibus circumpositis, vel in collo. Cuti vero pro qualibet cucurbitula tres,vel ad plus quinquescarificationes infligunt, longas tamen atque profundas: rostrumque cucurbitulae cauum ore excipientes, ac spiritum fortiter trahentesquantum sanguinis volunt evacuant. Frequentissimus cucurbitularum es usus, cum scarificatione occipitis, atque partium circum ipsum post aures positarum, atque colli: emistb ex iis partibus sanguine: qui multis officit, ipssisque maxime, qui non admodum calido constant capite, quemadmodum in calidissimis capitis morbis sanguinis multa euacuatio, eo modo ab iis scarificatis partibus ope cucurbitularum, summopere semper prodest. Nihil est praestantius ad excitandum somnum, quam copiosa ab iis partibus scarificatis sanguinis euacuatio. Sed laaec admodum caute est administranda etiam in calidissimis capitis affectionibus, quando multu acute febrientes ob continuas vigilias isthac usos immoderata sanguinis vacuatione, in veternosos, lethalesque som nos incidisse, obseruauerim. Hinc fortasse non immerito ab Hippoc. in lib. de aer.loc. & aq. proditum est, Scythas usos hac immoderata Vacuatione, vel in somnos lethales incidisse, vel inde viros
impotentes factos, quippe immodice uniuerso corpore eXinde refrigerato. In capitis vero doloribus, grauitatibus inflammationibus , oculorumque lippitudinibus, & aliis calidis omnium capitis partium affectibus ex plenitudine obortis, summo semper adiu- metito erit ista moderata cucurbitulis procurata vacuatio : quod Gal. lib. de Hirud. reuuls.cucurb. his verbis plane etiam confirmatum reliquuit, dicens : Incipientes, aut vigentes capitis grauita- Utes dolores a plenitudine per cu irbitulam in occipite positam, 'vel solam, vel cum scarificationibus iuuattverum totum corpus antea vacuatum esse oporter. idemque in lib. de cur. per sang. missapud ipsum , legitur. R gyptij medici in nuper dictis affectibus
primo secta cubiti vena cephalicavel communi, cipiti applicant cucurbitulas, mox cum morbus illis vacuationibus non cesserit, vel ad frontis, vel angulorum magnorum, vel narium, vel temporum venam secandam confugiunt: easdem etiam pro iisdem malis ad vacuandum sanguinemsupra Occiput, in auersa capitis parte
155쪽
applicantes. Ceriumque est, ab his partibus, ita scarificatis, quantam sanguinis volunt copiam vacuare. Catient tamen hac uti vacuatione in iis, qui caput frigidum, humidum molle,rarique habitus obtinent, quod eo uin ab hoc auxilio immodice cerebrum refrigeretur. ita pestigerato, necessarium sit, mox aegerrime suas functiones obire posse. Si quidem hoc membrum suapte natura frigidum, haud facile sanguinis missione refrigeratu, recalescere potest. In occipite etiam & collo cum scarificatione cucurbitulas administrant ad gutturis inflammationes, felici cum successu: nam
praeter quod a parte asse laeuacuant, etiarn naturam eXcitant, Vt per eam viam noxium humorem expellat. Quasi conentur cucurbitularum ad eam partemfacta attractione, naturae motum ad eX-teras illas parique imitari. Siquidem ad eas partes humorum decu-url j. bitum saepissime naturam critice facere, ex Hippoc. lib. 6. aphO-
is risin. colligi potest ι .m ipse dixerit: Ei, qui ab angina corri-
,, pitur: si tumor factus fuerit in collo bonum est; atque etiam in lib. 7. aphorism. Ei, qui ab angina corripitur, si tumor & rubor in pe--ph ε' ctore superuenerint, bonum, extra enim vertitur aegritudo. A dorso, lumbis, scapulis, tactore, auribus, atque cruribus nusquam in AEgypto aliquem vidi, qui sanguinem per cucurbitulas, eduxerit. G V a LAN P. Nonne euacuant plenitudinem totius, aliquando cucurbitulis ρ An non,ut nostri, praeter oeciput posterioresque capitis partes, scapulis etiam dorso, lumbis cruribus, atque aliis corporis partibus eas applicant, atque sanguinis per eas Vacuationem procurant i nonne etiam utuntur in pestiferis febribus adiuuandam exanthematum eruptionem,iisdem scarificatis,atq; etiam. sine scarificatione quas nostri appellant leues cucurbitulas,vel siccast Quales vero facere illiscarificationes consuescant,libenter ex te audirem. A L v I N. Illi rato, vel nunquam utuntur cucurbitulissime scarificatione, neque praeter nuper dictas capitis partes, occiput,scilicet,omnemque auersam partem,atque post aures inter occiput, & collum, alias ab his pro vacuando sanguine usquam scarifieatas, potui obseruare: idcirco nequo dorso, lumbis, natibus, coxendicibus , cruribusque applicant cucurbitulas, pro adiuuandaque Ganthematum apparitione multo minus iis utuntur: quinimbpotius aduersus nostros omnes, qui pro adiuuandis variolis, morbillis , vel puncticulis malignis, usum illarum in nuper dictis partibus consectontur , multa me audiente dixerunt, quibus earum
156쪽
,scuri in pestiferis iis febribus cum exanthematibus ab animis nostris penitus eruerent. Demum nullis cucurbitulis tollere posse plenitudinem vel uniuersalem etiam, vici particularem assirmant, atque hinc nemo ipsorum V sum cucurbitularum aggreditur, nisi postquAn uniuersum corpus probe fuerit vacuatum. Pro qualitabet cucurbitula applicanda quatuor, aut ad summum quinque in iafligit scarificationes ea longitudine, qua est indicis latitddo profunde adacto scalpello, non epidermidem tantum, ut pessime nostrorum medicorum multos paruas, ac tantum insuperficie cuti scarificationes itastigentes, facere dicunt, sed multo profundius
secundam cutem, atque adeo carnem vulnerantes, atque scindentes. GUILAND. Mihi haud mirum est, usum cucurbitularum in occipite , eiusque proximis partibus apud AEgyptios ita esse frequentissimum, & familiarissimum, quando etiam veterum clarissimorum medicorum non pauci eundem morem secuti sint,praesertimque Hippoc. atque Galenus ; ab occipite enim eiusque proximis partibus ad capitis dolores, grauidates, atque longe magis ad 'lippitudines oculorum, sanguinis missione cucurbitulis, nuper dictis partibus applicatis usos fuisse, haec in libr. aphorism. a Galeno memoriae mandata explicant: In doloribus itaque partis capitis posterioris, cum auersone euacuatio ex fronte fiet: sicut anterioris ex occipite. Sic itaque diuturnae oculorum fluxiones sae- pixi S sanatae sunt, ex partibus secundum occiput sanguine missis una cum cucurbitulae usu; atque in lib. I 3. metha med. haec haben- cu= inaur: Praeterea cucurbita in occipite defixa essicax est remedium
ad oculorum fluxiones: & in lib. de curat. per sang. misi . ipse eadem , quae superius in eiusdem de Hirud: cucurb. Iibro scripsisse, annotauimus, scripta reliquit, ita dicens : Sicuti capitis gratuita ς ῖδ'
etes & inueteratos in eo ex plenitudine dolores leuare manifeste - lettusa in fronte vena. At incipientes, aut etiam vigentes per cucurbitam in ceruice procurata retractio ; interim quidem solam; interim cum scarificatione. Caeterum praeuacuatum osse corpus
uniuersum oportet: & Hippocin lib. de passionibus ubi agit de faucium inflammationis auxiliis, dixit: Si vero ex his gracilis non fiat, retro raso capiti cucurbitae duae adhibentur, &sanguinis plu- rimum detrahatur,& pituitae fluxus retro reuellatur. & Gal. in lib. de medicamentis facile parabilibus de oculorum vitiis sermonem habens, scripsit: Quod si vehemens fuerit capitis grauitas, aufe-
157쪽
a)renda erit , ac occipitio cucurbitula assigenda, concisi prius cute in scalpello, copiosusque inde sanguis detrahendus. Quare cunaapu d Hippocratem S Galenum medicos praeclarissimos usus cucurbitularum in occipite, & circum ipsum fuerit frequentissimus,
non est mirum eodem modo fgyptios eandem retinere consuetudinem; ita neque in his solum, sed in aliis partibus Grecos illos imitantur. Hippocrates enim in libro de loc. in homine si tamen eius est liber.) prope aurem ad alterius auris dolorem apponendam esse cucurbitulam memoriae prodidit, non minusque etiam in coxendico dolore coxendici, ad foras trahendum humorem. Eiust demque coxendici applicatae usum ad procidentiam vulvae in lib. Ahh. sor de natura humana laudauit. & in lib. s. aphoris. de iisdem adinam is mas administrandis, Mutendis ait: Mulieri, si velis menstrua cohi-- bere, cucurbitulam quam maximam ad ma mas appone. & Gal. D idem in lib. 13. meth. med. scriptum reliquit, atque de earundem se id precordia etiam usu. Sic namque ad mammillas cucurbitam im ponimus, cum sanguis, ex utero profluit , defixo diaxime in ipsis, , communibus pectoris, SI uteri vasis eius ore: sic si ex naribus sanis guis profunditur , praecordiis maximas cucurbitas assigimus. 15 Cap.vit. Gal. in I. lib. ad Glauc. docuit: ad firmandum sanguinis fluxum ex liene prodeuntem, laypochondrio sinistro, ex hepate dextro cucurbitam esse assigendam : idemque omnino in lib. decu Cap. 13 . randi rat. per sangi misso assirmauit: eademque umbili eo positam cum multa flamma incantamenti modo dolorem ventris a fiat, lento spiritu ortum sanare, in lib. 11. meth .med. scriptum reliquit. Meminitque etiam cucurbitae usum ad lapidem renum, in lib. de ren .aff. digno.& med .Cordi,thoracique etiam ad derivandam humorum ad pulmones flaxionem, adhibendam cucurbitulam es e in lib. II. meth. med. docuit. Caeterum non solum Hippoc. N Gal. usi fuere cucurbitulis in occipite,eiusque partibus & collo, verum vi ex iam in medium allatis patet,quam plurimis etiam in aliis cor poris partibus, non sine Κgyptiorum medicorum reprehensio ne, quos cucurbitulisin illis omnibus partibus, raro uti nuper dixisti. Maxime vero , ipsi videntur etiam damnandi, quod raris sime siccis, siue absque scarificatione illis utantur: neque dorso scapulis, lumbis, cruribusque assigere, in febribus pestiferis ea,
consuescant, in quibus sane partibus, tum corporum euacuationis
gratia, tum in malignis febribus, ad foras trahendam improbita
158쪽
rem veneni nostri fere omnes e S apponunt. A L p I s. Nescio ann 6stri illis de usu cucurbitularum plus errent. AEgyptij enim planὸ contendunt, nunquam assigendas fore cucurbitulas, ni prius uni uersalis vacuatio praecesserit. Proindeque negant solis cucurbitu lis plena corpora posse Vacuari. Demum summopere aduersus nostros damnii usum illarum in febribus,scapulis, dorso, lumbisque, maximeque in pestiferis , ad extrahendum veneno imbutum liuia morem. GVI L AND. Quabus rationibus corporum plenitudinem posse solis cucurbitulis vacuari, contendunt,in principiisque morborum haud facta prius uniuersali vacuatione per venς sectionem, cucurbitularum 'sum habere, atque non minus cur easdem in pestiferis febribus ad humorem extrahendum damnent, ex te nunc libenter scire cupio; nam polliceor tibi, me deinceps in medium
laturum etiam meam sententiam.
An solis cucurbitulis corpora recte. ac tuto Sacrari possint, ρο num in principiis morborum matione sint actibenda. Cap. X
ALPINUS. I N primis de usu cucurbitularum pro sanguinis vacuatione to a
quemur, atque postea de earundemivsu pro attractione humo ris venefici ex alto, siue ex penitioribus partibus corporis ad cutim .i Verissimumitaque est , ae gyptios damnare usum scarificatarum cucurbitularum , pro tollenda corporum plenitudine, quam aiunt non cucurbitulis illis recte ac tuto tolli posse, sed solum vel isecta vena, vel scarificatione crurum , mali olorumve praestita. m sane starificationem solam vicariam venae sectionis, assirmant, nequaquam vero cucurbitulas , de qua re posterius nos deliberatius agemus, ubi de a starificatione sermone an habe bimus. Non debere igitur, neque recte ac tuto plethorica corpora solis cucurbitulis vacuari posse assirmant, iisque rationi bus ipsis hoc persuasum est , quoniam arbitrantur, sola sectio ne magnae alicuius venae, communem corporis plenitudinem vacuari posse, vel etiam cruribus sutiam dictum est) scarificatis, at que ab appositis cum scarificatione cucurbitulis scapulis, dorso,
159쪽
atque lumbis, solam fieri particularem euacuationem, quando se- . cta magna Vena, a qua plurimae venae ramificatae, per plures partes corporis expanduntur, absque dubio in uniuerso corpore fiat inanitio , sectis culaneis venis nuper dictarum dorsi partium, non possint, nisi eae partes vacuari, quae iis venis refertae sitnt. re ab
iis scarificatis non posse a toto corpore fieri vacuationem asserunt. G v IL A N D. Cur magis a scarificata cute crurium volunt uniuα-
sum corpus posse vacuari, minim uo scapularum dorsique cute eodem modo scarificata t quod tamen aduersari veritati iudico, quoniam dorsi cutis venae sunt sanguinis fonti propinquiores ,
quam crurum, qua Vicinitate cui dubium, quod a caua magna vena illis proxima citius attrahent, atque in maiori etiam quantitate sanguinem ξ A L p I N. Respondent, quod etsi venae dorsi, ac lumborum venae cauae propiores, quὶm crurum venae sint, nihilomunus, quia ad dorsi partes non ita recte avena caua venae illae accedunt, vel admodum etiam exiles existunt, ineptiores esse ad euacuandum sanguinem, quam crurum venae, quae iis longe grandioreS, Cum maximis Venis, a vena caua rectius ad crura procedentes
A in suras spargivitur. Q d docuit Gal. in lib. dedissectione venarum & arteriarum, dicens: Hinc reliqua magna vena in crus ipsum, , diuiditur, primam iuxta inguinem emittentes propaginem, quae cum parila arteria in anteriores musculos spargitur , secundum
utrimque unam, quae ex internis partibus ad genii usque subteri, cutem dissipatur, ac alias non paucas ad profundiores femorum partes. Caeterum paulo altius quam femur , cum tibia articulo M iungitur, intres partes diuiditur: quarum media, quae maxima estri per ipsam deorsum ad poplitem fertur, atque inde per profundum posterioris tibiae partis, quam suram dicunt, procedens, non ,, modicam in musculos eius ramorum sobolem spargit. Sed his dictis iam redeo ad ea, quae aduersus cucurbitularum nuper dicti imvsum afferunt. Aiunt siquidem non solum, quia cucurbitulae dorsi partibus cum scarificatione applicatae particularem, & minime totius vacuationem pr stare possunt,idcirco illis tantum post uniuerasalem factam sanguinis vacuationem , pro particulari capitis facienda euacuatione,in occipite, atque nuper dictis capitis partibus xii non immerito coiisueuerunt, sed quod etiam cucurbitulae sanguinem tenuiorem tantum euacuant, crassumque relinquunt, qui
obstructa Auet , atque exinde putredinem concitati atque or-
160쪽
eum adauget . Tenuiorem Vero sanguinein cucurbitulas euacuare cum Avicennae, multorumquo aliorum Arabum grauissimorum medicorum auctoritate, tum non minus ratione verum esse arbi trantur. Avicenna etenim, quem praecipue in arte medica obseruant, haec in lib. 4. suae medicinae scripta reliquit, dicens: Vento cutis partem magis mundificant, quam phlebotomia, NI plus ex- ζῖ trahunt sanguinem subtilem, quam grossum. Et ipsarum quidem iuvamentum in corporibus grossis & crassis, habentibus grossum sanguinem est paritum; quoniam e stis non extrahunt sanguinem, neque eXtrahunt sicut Oportet, imm5 qui ex eo vehementer 'est subtilis, S cum difficultate, & in membro ventosato debilitata Vtem efficiunt. Et hoc, ut dixi, ratione confirmare conantur, dicen- ites venas, quas pro cucurbitularum usu operarij scarificant,esse tenui stimas, atque fere capillares, per quas crassus sanguis exire non potest: proindeq; ab iis scarificatis non nisi tenuiorem sanguinem educi posse. Tertio subculaneum etiam solum earum scarificatione educi affirmant, quando tantum contentus in capillaribus iis venis perscarificationem sectis evacuetur, minimeque ille, quem , aliae penitiores, grandiores'; Venae continent, cum prae ipsi is crassori substantia, exiles illas culaneas venas ingredi nequeat: qu em violenta sua attractione ipsae mouentes,trahentes ;& non Vacuantes , multas in iis venis obstructiones, sanguine crassiore in ipsis multo attracto, atque inculcato, efficiunt. Quamobrem ipsas
sanguinem multum violenta sua attractione commouere, parumque vacuare, eumque solum, qui tenuior existit, quique commode culaneas illas venas sectaS transire potest, affirmant; hincque multas in corporibus concitari Obstructiones, maximeque in iis corporibus, quae a natiuitate Venis, atque arteriis paruis effecta sunt. . Demum addunt, partes scarificata debilitari, quod & Avicen. in loco nuper audito memoriae prodiderat. Caeterum quia bifariam solent cucurbitulae a nostris cuti applicari, quando ipsorum
alij applicent eas, scarificatis solis Venis minimis epidermidis, cuiaticulam enim hi quam leuissime scarificant. Aliique profundius .
non epidermidem tantum, Verum cutem etiam, atq; carnem scindentes utuntur scarificatis cucurbitulis. Priores in omnia nuper recitata incommoda, eX cucurbitularum applicatione incurrunt: & isti etsi non solum culaneum sanguinem euacuent,sed etiam ex profundo internarum magnarum Venarum, & multum,tamen
