장음표시 사용
171쪽
torem accipiunt. Qua humorum istorum copia in iis corporibus existente, applicare cucurbitulas valde timet, ne ex attractis crassis iis,viscidisque per venas succis, multas concitent Obstructiones. Non scarificatas, inquiunt, plurimum trahere, & parum vacuare. ex quo multo attracto facile partes hae obstruuntur. Scarificatas etiamsi aliquid educant sanguinis, puriorem tamen, & tenuiorem vacuare crassioremque relinquere, M violenta attractione inaequaliter omnium humorum copiam attrahere. Praeterea nullo pacto
aiunt, ut supra dictum est, dorsi partibus applicatas posse iis febribus esse alicuius utilitatis, cum hae primo in venas proximas cordi trahant noxios succos, atque vacuato etiam sanguine, cutem refrigerent, densent, atque eius meatus obstruant, SI calorem naturalem imminuant,vacuato multo iis sanguine puriori, M tenuiori; Praeterea addunt, eruptiones exanthematum esse adiuuandas trahentibus ex alto ad cutem veneficos humores, sensim ac sensim sine Violentia, ut natura facere, saepe solet, quae siepe incipit expellere puncticulas ad cutem quarta die, & paulatim singulis diebus
paululum expellendo,vsque ad septem,& plures etiam dies quandoque expellere desinit, quoniam per tenuissimas venas non est ita facile noxios totos humores posse semel deducere, atq; eXpellere : & ob id paulatim, dc non sine magno iudicio pluribus diebus expulsionem perficit, scilicetinodicum coquendo, & illud modisium Vacuado: nam cuni succos Veneficos habeat inaequaliter concoctos,quod illorum paratum est ad expulsionem, statim expellit, mox crudum atque ineptum digerit, & parat, cuius cum modi- eum percoxerit, atque deuicerit: statim nequit enim ipsum ob
eius improbam, venenosam naturam intra venas continere,
ne alios corrumpat, vel ad nobile vistus deferatur.) expellit, atque ita totam expulsionem perficit, paulatim, ut dixi coquendo,&paulatim iam expellendo. Sed cucurbitulae statim ad partem cui assigae sunt attrahunt multum tum concocti, tum crudi humoris intra venas existentis, neque silum expulsioni per concoctionem paratumhumorem trahunt, sed incoctum etiam, qui cum nequeat per paruax illas venas egredi, proculdubio obstrui t,putredinemque auget, & febrem,& malignitatem. Proi de medicus attrahens per cucurbitulas,naturae motum no imitatur, quia natura tantum praeparata humorem expellit: at cucurbitulae simul etiam
crudum, haecque aduersus cucurbitulas in febribus pestilentib. ap-
172쪽
plicandas illi objiciunt. GUILAND. Haec eadem multi alij ex nostris medicis dixere , sed multi tamen sunt Clarissimi medici oppositae is gyptiorum sententiae addicti, qui summum esse auxilium cucurbitulas in pestilentibus febribus persuadent, aiuntque quocumque modo a nobilibus partibus longius venenum detrudatur, siue cucurbitulis id fiat, siue alia ratione, summum semper inde sequuturum auxilium, naturaeque plurimum adiumenti, quoniam ubi a membris nobilibus longe aberit venenu, natura erit fortior, agetque in reliquum humoris commodius, &robustius. Quod si humor venenosus, naturae ex toto genere inimicus prope praecipua membra in venis magnis relinquatur , naturam necessario la befactabit, siue, ut ita loquar, coarctabit, vel in angustum rediget, quae nihil aut parum roboris praestare poterit ad concoquendos, 3c expellendos noxios succos, qui facile in praecipua viscera recurrentes exitium inferent. Qiliare tutissimus erit usus cucurbitularum , quae ex alto ad cutim venenum pertrahant, neque cutis partes, quibus applicitae fuere cucurbitulae,etsi vacuato sanguine modicum refrigerentur, δί constipentur, debemus vllo pacto ab iis prohibere, corpore tamen toto prius, tum vacuato, tum purgato; quoniam quam leui negotio nuper dictis partibus proprius calor restituetur,atque meatus etiam cutis aperientur, vel aliqua frictione leui,vel calida illinitione, qu lis est suae ex Rusti mente paratur oleo aliquo laxativo,& nitro;& si dicant,ab iis fieri obstructiones, a quibus augetur putredo,eiusq; gradus,alij respondent, neutiquam posse fieri obstructiones, quando praecesserit illis totius exquisita vacuatio: quoniam cum iis vel nullus, vel paucissimus sanguis vacuatur, tollitur occasio trahendi a radicibus venarum sanguinenti crudiorem, quod illucusque attractionis motus nequeat peruenia rei & si obstructiones aliquae in paruis, sub cute existentibus veni. accident, cum totus sanguis attractus illuc remaneat, eae δc minoris sunt momenti, atque etiam non dissicili negotio tollentur,
aliqua leni frictione, vel illinitione illo attenuato sanguine, atque resoluto: parum etiam naturalis caloris dissipari potest, cum vel nullus ut iam dictum est, in vel paucissimus sanguis in iis vacuetur. Q d etiam non sit timenda attractio in cordis regionem, apparet ex Galeno, qui,ut iam superius visum est, in lib. II. meth .in pulmo- Qqp. num inflammatione cucurbitulam pectori tuto esse applicandam statuit: verba eius haec existunt .: Ac longe quidem magis in pul- .re
173쪽
, i monis plegmone' abstinendum ab adstringentibus est : quandbi, in eo ipsis quoque relaxantibus admiscendumaliquid acrium quo , , dammodo,& euidenter calfacientium est: quippe foras trahere po-ai tiusquam reprimere, in eo debemus. Itaque etiam cucurbitulaa, utiliter iis, qui sic laborant, si prius sint vacuati, applicabitur. Ad id vero quod de inaequali cucurbitularum attractione objiciunt, eas scilicet, inaequaliter coctum crudumque humorem absque discrimine attrahere , neque naturae excretionem criticam imitatari paulatim coquendo, & paulatim expellendo, fatentur verum esse, sed hoc nihil tamen esse detrimenti, quod utilius sit venenum a corde longius distrahi, quam crudum humorem in paruistis venis vi attrahi, atque ipso sic attracto aliquas fieri obstructiones;
quas mox possumus attenuato humore rursum aperire , sed non ita facile venenum intra venas contentum, & in Viscera recurrens prohibere po ssumus, quo in venis magnis retento, natura ita laeditur, labefactaturque, ut nihil, vel paru cotra, tum ipsum humoremiam vehementer putrefactum,tum illum qui in via ad putredinem est,agere possit: quare satius erit ipsum cucurbitulis a magnis venis amoliri. ALPIN. Itaque ex his errare Kgyptios videris affirmare , cum a cucurbitulis illis omnino abstineant , neque immeriato usius illarum laudabitur, cum foras ad trahendum venenum cucurbitula caeteris praesidiis praestet . . G V et L A N D . Neque dicam ipsos omnino errare, neque recte se gereret, cucurbitularum usi imnon sequentes in febribus illis, earum loco quibusdam illinitioonibus, ac frictionibus idem, potius praestantes. In corporibus fi- quidem crassis multis succis scatentibus, 'eas eo modo' applicatas haudqv aquam laudare possum, cum eae certo certius obstructioianes multas pariant, a quibus putrefactus humor maiorem putrea dinis gractim necessario adipiscitur, neque etiam in aliis corporiabus, ubi nondum apparet ad viscera noxios humores venenosos imclinare,quod facile osten dunt, qgrotos non omnino esse inquietos recteq; respirare, nulloq; dolore, Vel angore ipsorum cor angi, re cteque dormire,beneque mente Valere: veluti contraria accidentia si extent, contra arguent, proind ue Urgente occasione tantum applicationem cucurbitularum laudarem, quibusvenenum longe principalibus membris auelleretur. Quibus vero partibus tutius
utiliusque sit eas affigere , ego do isse magis, qu m cruribus assi gendas fore censeo , nisi vacuationis gratia iis applicarentur γγ
174쪽
ea sit vacuatio multo sanguine procuratur: post uniuersalem vero factam vacuationem, venenosos humores diuertendi a visceribus gratia,no videtur idonea larga sanguinis misso, qua necessario vires collaberentur, sed ipsis cucurbitulis diuersionis gratia applicatis, paucum sanguinis mittitur, qui si a cruribus iis mitteretur, vim non haberet a corde venenum attrahendi ad ignobiles partes, quoniam sanguinis illa modica vacuatio, attractionem in Venas concitabit quae vel non perueniet ad cor, vel si peruenerit, admodum, , debilis atque inessitax erit adtrahendum venenum ad partes quibus applicitae sunt. Quod inutiles non sint cucurbitulae in febribus pestilentibus praesertimque in apparitione exanthematUm,eX- perientia quotidiana confirmat. In elapsa enim pestilentia siepissime expertum est vel ad tumores , bubonesque maxime, & parotides promouendas vel ortas, quin retrocedant, retinendas, vel quae euanauerint vel retrocesserint rursum euocandas, inihil cucurbitulis praestantiu . Multis enim scio eo tempore cucurbitulas summe contulisse ad magnificandos tumores, atque ad intus absconditos reuocandos. Exemplum dignissimum habeo, quod maxi me faciet ad illustrandam hanc veritatem. Georgius Selaccus Chirurgiam Venetiis exercens,in ea pestilentia uxore eius peste correpta cumtumore in inguine, narrat, se cum vidisset tumorem illurru
insignem quam facilla saepissime imminutum, & evanescentem)Vel imminui, atque intus recurrere, quod continuo mulier deliraeuadebat, quo statim cucurbitula tape inguini cum gne apposita, iterum ad solitam magni indinem tumore illo reuocato, atqtie per--
aucto statim sana mente reddebatur,sepissimeque dum ipsa aegrotaret hoc obseruauit, coactusque idcirco fuit cepissime cucurbitulis diminutum ac fere evanescentem tumorem foras trahere, quod sane semper succedebat. facto semper eius uxor ad sanam mentem redibat,atque ubi rursum aliquo pacto bubo minueretur, delirium ipsam rursum inuadebat. Testaturque mulierem, quo tempore ab apposita tumori cucurbitula affligebatur,semper mente sanam extitisse , qua subitb eXcidebat, tumore intus recurrente, sanaque rursum eo cucurbitula seras attracto. Quod sane exemplum conspicue satis ostendit, quantae utilitatis sit iudicanda cucurbitula ad auellendos venenosos humores a membris praecipuis, atque adiuuandas omnes naturae excretiones, vel symptomaticas upi criticas illa, Iocemus, atque haec arbitror sufficere
175쪽
nobis posse in hae die, quando sermonem nostrum longius nos pro. sequi nunc nox,quq iam nostris oculis tenebras obducere incoepit, prohibeat; proinde finem hodierno sermoni demus. Alpis. Recte suades, nam totum quod de missione sanguinis apud gyptios usitata, nos loqui proposueramus, vix toto sequenti die absoluere pqterimus, nam de variis pro sanguinis euacuatione scarificatio nibus, quibus illi utuntur, etiam superest loquendum, quibus peractis, si aliquid temporis eo die supererit, nos multa alia ad partem chirurgicam pertinentia, valde 5 ipsa scitu digna proseque
176쪽
LIBER TERTI V S. Sammmi scamnumfrequenti qua m edos
VI LANDINE, adsum nunc tibi, sed tu multo tardius quam heri in viridariu descendisti, Salve. 2G v IL A N D. Et tu quoque nescio qua de causan tardius huc te contulisti.Sol enim supra horizontem ita se extulit, &aerem ita inflammavit, ut huius latissimae Platani umbra consede re,nunc optimum sit. A Ε Ρ 1 N. Recte suades sed ubi hic consedimus, praestiterit de medicina AEgyptiorum inchoatum sermonem recipere, &absi luere. GUILAND . Cur te igitur ad remipsam accingere cunctaris i Nihil mihi iucundius esse potest, quam te lila de AEgyptiorum medicina loquentem audite,ac multa ad medendi artem spectantia ex te cognoscere. Supererat, opinor, de variis scarificationibus, quibus illi medici ad vacuandum sanguinem familiarissime utuntur, agendum. Ideo tuum nunc erit eas narrare, atque docere, teque Vt id facias etiam atque etiam rogo, spero siquidem hunc sermonem mihi non minori fore utilitati, quam caetera de variis mittendi sanguinem modis superius explicata. Arpi N. Omnibus in AEgypto Versantibus variarum cutis scarificationum promittendo, Vacuandoque sanguine vice sectarum venarum, usus est notissimus. Quis etenim certis anni temporibus , atque in primis in aestatiS prima parte, innumeris infantibus
177쪽
aures scarificatas ibi non vidit eo siquidem tempore e centenis qui biisque pueris quadraginta vix ibi reperias, quorum aures ob scarificationem gulli pia non gestent: nec minus frequens est crurium scarificationis pro sanguinis vacuatione usus in omnibus AEgypti locis, praesertimque in pueris, Eunuchis, mulieribus, atque omniabus corporibus molli carne praeditis. Hoc etenim vacuandi praesidium ab illis uno assensu venae sectionis, ut paulo pos dicam, vica-rMm creditur; proque tali auxilio, in iis, qui prae virium imbecillitate sanguinis vacuationem per venam sectam non ferunt, hoc scarificationis genus apud eos medicos praesto esse solet. In pluribus etiam saepe nasum, vel potius nares ab iis scarificari, atque labia ac gingiuas non minus obseruatur. Ex his igitur colligo, partes quas illi prosanguinis vacuatione scarificare solent, esse aures, nares, ta bia, gingiuas, loquor de iis, Quibus citra applicatas cucurbitulassensuis educitur,nam adhibitis cucurbitulis plures alias partes scarificant. Amplius quascumque partes etia corporis extrinsecas,aut aliqua inflammatione antiqua, admodumque difficili, vexatas,vel cancrena ob malignitate, vel ob copiam humoris naturali illarum partium suffocato vel extincto calore, vel aliqua pustula,vel tum xe. Vel quacumquese praeter naturam detentas, scarificatione sanant: in hydrope, atque suppuratis hoc praesidio ad vacuandum utuntur, ut do his sitis locis nos loquemur. Sed ad eas scarificationes, quibus ad vacuandum sanguinem AEgypti j vii consueuerunt deamus, quarum duae praecipuae vel primariae in puerorum vacuandis corporibus ab ipsis adhibentur, aurium quippe Mna, atque
crurium altera. Reliquarum vero usitatior, atque utilior est, quae intra nares administratur. Praesentaneum etenim remedium apud
eos habetur in omnibus acutis febribus, in capitis cum doloribus. tum inflammationibus venas intra nares scarificari, atque ab iis tepido dulcis aquae balneo anguinem educi. GVLLAND. Dignae sunt hae apud illos populos usitatae scarificulones,ob ipsarum mutitam utilitatem; ut locupletiori sermone, atque pleniore stilo a te rursum considerentur, praesertimque cum harum pleraeque nostris
medicis ignotae sint ; is enim, qui hactenus de ipsis a te sermo est habitus me admodum delectauit,sed quaeso eadem clarius mihi atque accuratius exprime : ab illis si lubet quas auribus instigunt.
178쪽
De aurium , narium, labiorum , gi inarum scarifica nonibψ, quas medici R g piij pro euacuatione frequentant. Cap. II.
PRIM A eius regionis ineunte aedite, Campsinis ibi spirantibus ventis calidissimis, plerumque aduersus infantes tonsillaserum epidemicae inflammationes vagantur, febresque acutae,atque circa pudendorum partes inflammationes, &vlCera. Quabus m lis, atque aliis etiam omnibus ex calore ortum ducentibus, succurrunt aurium scarificatione intus vel extra praestita , sanguinis Vacuationem molientes: ut vero hanc scarificationem operentur, inprimis collo infantium lineo panniculo vincto, atque paululum ea ligatura angustiori reddito, tumidiores aures fieri student, quas eodem tempore simul itidem manibus multum contrectant, a que perfricant, aqua calenti dulci easdem siepius irrigantes, Mabluentes, vel spongiam calenti aqua plenam auribus scarificandis applicant. Quarum exinde magnitudine aucta, atque rub rem insignem adepta, tribus, vel quinque incisionibus oblongis recte per latitudinem,cutem ante vel retro cultro scarificant a ques' bus scarificationibus parum sanguinis calido aquae balneo saepe illas abluentes, educunt,atque fere nullam infantulis tamen lamentationem ploratu aliquo edentibus, ita sine molestia haec sanguinis vacuatio conficiture essiuxo deinceps sanguine. scarificationibus
probe lineo panno detersis, atque siccatis, gossypium adaptant, quod tribus ad summum diebus in auribus scarificatis gestant, atque mox ab ipsis recte conglutinatis, illud abigunt. In omnibus vero acutis febribus, atque omnibus inflammationibus oculorum , aurium atque caeterarum capitis partium, cutim ante vel intra aures positam scarificant, atque in iisdem malis partes infe nas occupantibus , retro vel extra aures possitam. G v I LAND.
Hoc romedij genus non omnino fore spernendum ac negligendum videtur, nec penitus antiquis medicis ignotum fuisse, quando iapud Hippocratem in L epidem. haec ad unguem legantur. Cum adsunt cede mata, venae in auribus posteriores scindendae sunt. Sud Galenum aurium istam scarificationem minime nouisse
179쪽
hinc suspicari potest , ex quo ipse in commentario Hippocratem, reprehendendo haec dixerit: In his quidem verbis locutio im-
' propria, S vitiosa est, ipso scribente venas in auribus: neque enim venas in auribus, sed circum aures dicere oportebat: siquidem venae quaedam post aures grandiores sunt, in ipsis vero auribus perexiguae,Vixque aspectabiles,& plerumque neque perspicuae . Non inouerat Gal. usum scarificandarum aurium eo modo, quo Hippocrates senex sapientissimus tognouisse legitur. Sod tamen hunc usum aures scarificandi audio multis Saracenorum admodum familiarem extitisse. Quod de Doctissimus Frane. Valesius probe confirmare videtur, qui in comm. sexti lib. epidem. Hippoc. haec scripsit: Id quod didici a Saracenorum filiis, quos nuper Philip V pus dominus meus deuicta rebellione, a Granatae fia1bus in interiorem Hispaniam secedere imperauit: illi utebantur aurium scarificatione, quam possit quispiam in hunc Hippoc. locum referre. Non est itaque dissicile credere nunc β gyptios etiam hac aurium scarificatione uti. Neque hinc Hippoc. orationem impropriam,Vt Gal.Voluerat, esse certo cognoscitur, sed potius hanc Galeno fuis se ignotam putauerim. A L p 1N. Veruntamen id aut nullius, aut parui adiumenti cum aurium hae partes, quae scarificantur eXcarnes ac eXangues sint, venisque vix apectabilibus refertae esse quis existimabit, qubdab harum sectione paucissimus sanguis educatur, qui aut nullum; aut obscurissimum auxilium iis praestare potest. Valesius ut Hippocratem a calumnia seruaret, qui aurium scarificationes ad coxendicum affectum s ut dictum est)laudauit, ait iis, quibus ex capite fluente humore ad femora, in eos affectus inciderunt , cauterio aurium partibus, vel ante vel retro positis inussis vel dissectis, posse conferre. Sed quia negare non poterat, hanc scarificationem apud minios Saracenos in usum esse, idcirco subjunxit, etiam Saracenos hac uti scarificatione, quia sunt tumidissimi a missione sanguinis; neutrum iure videtur credendum, quando Hippoc. manifestissime non de aurium cauteri Zatione vel inustione, sed de scarificatione locutus sit. Neque Saracenos ita sanguinis vacuationem formidare, hominum relatione certo constat. A gyptij vero atque Arabes, quibus copiosa sanguinis eductio est familiarissima , aurium sui nuper dixi) utuntur etiam scarificationibus ad euacuandum sanguinem. G V I L AN D. Puto timorem missionis sanguinis in pueris non aliunde venire, quam eX
180쪽
ipsorum summe calido atque laus nido te interamento, habituque maxime aperto ac molli, facillimeque disglubili: ex qua copiosa
sanguinis vacuatione corpora illorum nimium exoluerentur: quare figypth pueris quam parcissimam imperant Vacuationem, cum
sua corpora habeant ex temperamento, atque habitu, Vnde eua'
cuentur promptissima. Hincque in pueris aurium scarificationo sanguinis vacuationem moliuntur, quod ipsa paucissima, tum iis sussicere, tum minime multum vires dissoluere, queat. A L p I N. N on solum aures, sed & nares ad multa mala non in pueris modo, verum in omnium aetatum hominibus, Egyptij scarificare solent: venas enim intra nares maxima dexteritate scarificant, S ut ipsis lubet sanguinem interim copiosissimum exinde euacuant. Idque naturam imitati in febribus acutis, in quibus praesertim caput. vel doloribus vel aliqua inflammatione laesum obseruatur, atquzin phreneticis, aliisque ex calidis succis delirantibus praecipueque ex sangu ine. Arcanum etenim quoddam apud illos copiosa sangui nisa naribus intus scarificatis missio creditur. In omnibus doloribus, ac inflammationibus capitis partes occupantibus, non minusia que in iisdem affectibus oculos infestantibus , in continuis putridis febribus, ubi ruborem in facie, vel assiduas vigilias , vel deliria
aegros vexare conspexerint, statim ad hanc sanguinis vacuationem confugiunt, maximeque in diebus criticis, in quibus crisis aliqua per sanguinis eruptionem speratur. In phreneticis , atque acute febrientibus, quibus in aliquo criticorum dierum stillae ex naribus illabentes obseruatae fuerint, minimeque exinde sperantes sanguinem postea large fluxurum, intus nares phlebotomo scarificantes, eruptionem per stillas inceptam adiuuant,atque perficiunt. Nova haec apud nostros medicos, pro molienda sanguinis missiones carificatio erit, neque puto quempiam ipsius rationem, atque V sum habuis e. Multi enim intra nares appositis hirudinibus sanguinis vacuationem pertentarunt. Amatus Lnstanus Medicus Hebraeus non spernendus, se rectum usum a naribus educendi sanguinem ceperisse in tertia suarum centuriarum memoriae prodidit , qui ta-Men solis hirudinibus illam vacuationem moliri oportere, put bat. G v II A N D. Gat .visus ost his verbis hunc vacuationis modum nouisse ac docuisse in z. lib. de compos . medicam. secundum loc. cas
qui dixit: inod si amplius sanguis redundare videatur, etiam eX naribus Verta vena, quantum sufficere videtur sanguinis v
