장음표시 사용
161쪽
x ipsae tenuiorem educunt,& obstructiones paritant, scarificatasq; parita labefactantes refrigerant, densant, atque obstruunt. GVII AN D. Sed quo pacto has cucurbitulas profundioribus scarifica tionibus cuti defixis, quae copiosiorem, quantus desideratur, sanguinem euacuant, ista omnia incommoda corporibus' facere persuadebunt, cum proxime accedat sanguinis per ipsas facta vacuatio ad eam, quae per sectam venam molimur ALΡIN. Obstructiones in venis siepius eas cucurbitulas facere, non eo quod multum sanguini solum ab ultimis venis euacuant, sed quod id valde
violenter trahunt ad ipsas,ut vacuent. G V Ι L A N D. Multum quoque sanguinem vena secta euacuat, non tamen obstructionem parit, licet aliquando fiat, ubi in stomacho & hypochondriis plKrimae cruditates existunt. Gai .in lib. de sanit. tuenda ait, quod si illis qui cruditatibus in stomacho, hypochondriis exuberant, sanguis dematur, vel frictiones, ac balnea moliantur, procul dubio,
omnes cruditates illae in uniuerso corpore a veniS rapientur, atque iis obstructiones, putredines,febresque contingere. ALPIN. Cucurbitulas, cum magnis profundioribusque scarificationi b. adjectas plurimum sanguinem exhaurientes , obstructionu multarum saepe esse causam, eorum locorum medici ex hoc demonstrant, quod necessario ex copiosa per ipsas facta sanguinis vacuatione, tota massa sanguinis in venis contenta per corpus ad cutaneas capillaresque venas cutis trahatur, cuius crassior pars, vel sanguis crassior transiens per angustiores venas, eas stepe obstruit. hincque in corporibus crassiori sanguine exuberantibus, simulque Venis a natura minoribus, refertis, qualia sunt melancholicorum multorum corpora, valde suspecta istaec per cucurbitulas sanguinis vacuatio non immerito esse solet. Cur vero itidem venae sectione facta, sanguinis copiosaeuacuatio non ita, ut cucurbitulis
operata facile obstruet, dictu aiunt non est valde dissicile, quoniam ven a secta, multoque sanguine inanita, non solum a radicib. venarum, in quibus pars sanguinis crudior crassiorque res det, sed multo plus a venis omnibus ab ea procedentibus,vsque ad cutem, quae multo minores ipsa existunt, quaeque sanguinem continent puriorem, atque tenuiorem trahit; hincq; probe a medicorum vulgo creditur, venae sectionem trahere a circumferetia ad centrum quoniam is sanguine in amplioribus prioribus venis contento'
longe purior A tenuior existit, ut in substantia illarum nutrienda
162쪽
rum ab ipso corporis partium quam facile mutari possit, a quo sane sanguine non ita facile, veluti a primis venis prodeunte, venae illae obstrui possunt. Gur LAND. Vulgaris tamen medicorum opinio est, quod cucurbitulae , centro venarum ad circumferentiam trahant, quod tamen si verum fgyptij dicerent, contrarium verum esse nos fateri oporteret, scilicet non solum cucurbitulas a centro ad circumferentiam, sed contra potius a circumferentia ad centrum sanguinem trahere,quod nulli hactenus ex nostris antia
maduerterunt: tamen verissimum etiam hoc esse iudico, quando verum sit, atque plane expertum, venas sanguine inanitas, Vacui ratione, Ut repleantur, trahere a venis proximis, & proximas a proximis usque ad ultimas venas, quae venarum radices, chylum a ventriculo intestinisque exugentes vocantur. Venarumitaq; centrum aeque in medio radicum venarum, quae in mesenterio Ortum habent, mesertacaeque dicuntur, atque capillarium, culanearumve positum est, atque meseraicae dc cutaneae extrema, per quae fiet circumferentia: sit enim venae meseraicae, vel venarum principium A, dc ipsarum centrum B, atque cutanearum venarum finis sit C. Quantum i gitur venae C, cucurbitulis trahent a B, tantundem B,trahet ab A. Quamobremverissimum erit quod cucurbitulae multum sanguinem vacuantes, trahent sanguinem conten tum in Venarum centro,55 venae centri a primordiis usqueipsarum Venarum. Qua ratione apparet manifestissimum, cucurbitulas a centro trahentes puriorem sanguinem, atque tenuiorem in iis venis contentum ad cutim trahere, dc euacuare,& ad centrum inanitum trahi impuriorem, crudioremque S crassiorem, qui a primis venis chylum a stomacho exugentibus, ad magnas venas trahitur, atque aliis in alias. A L p a N. Ad unguem ill orum mentem conspi-iicuam effecisti, qua via, purum tenuemquesanguinem, venas cutis percucurbitulas ad se ab internis, & crudum crassumque internas iecoris venas a meseraicistrahere plane cognoscitur, atque ab hac vltima venarum attractione obstructiones fieri posse. Quod easdem facere cucurbitulas trahentes per Venas sanguinem, violentia,& non sensim ac sensim , ac in venae sectionis, & crurum scarificationis vacuationest, etiam statuunt, quando earum violenta attractione, crassi crud1que humores indiscriminatim per venas trahantur, a quibus multa facile obstruuntur. Hisque de causis gypth nunquam plenitudinem corporum cucurbitulis tollere. a
163쪽
dent,iisque tantum utuntur pro partis alterius vacuatione post uni. uersalem vacuationem molienda. GuILAND. Recte sane mihi videntur illi usum cucurbitularum pro euacuatione complecti, at que assectare, securiusque corpora vacuare, quam nostri medici se . re omnes faciant, qui fere in omnibus corporibus statim nulla essecta totius vacuatione, ad affigendas sine discrimine cucurbitulas se conferunt,sepeque non citra qgrotantium noxam,& ipsorum non paruo cum dedecore: purgatis etenim corporibus eas tantu sum
habere Gal. multis in locis docuit: in libro enim de curat. per sang. miss de his ita scripsit: Cucurbitulae purgatis prius corporibus, utiles quidem, sed in repletis quae plethorica Graeci vocant. in prae-
tarmittendae sent: &in lib. II. meth, cap. I7. ait: Quippe foras trabere potius, quam reprimere in eo debemus: itaque etiam cucurbitula utiliter iis, qui sic laborant, si prius sint vacuati, applicabi-
tur: si vero abundantia succorum, quam vocant plethoram, in his sit, non magis ex pulmone in pectus aliquid excrementi transfert, . V quam ex toto corpore attrahet in utrumque: δc cap. 18. dixit: In phlegmonis cerebri,membranarumque initio cucurbitulis uti medici non debent, sed finita fluxione, dc prius toto corpore Vacuato: δή in lib. I 3. cap. Isi, dixit: Verum utendum cucurbita in ipsa ' parte, quae plegmone urgetur, inter initia non est ; immo posteaquam totum corpus vacuaveris, ac necessarium sit eorum, quae in inflammata parte continentur, aliquod educas , atque eruas , aut etiam foras versus attralias, AL PEN.: Multi respondent Galenum locutum ibi fuisse de cucurbitulis citra scarificationem affixis, quas Vulgus medicorum siccas appellat: quarum usum praecedere debere arent totius corporis uniuersalem vacuationem, quod in scarificatis non est necessarium , quum hae possint abunde corpus vacuare. G v x L A N U. Gai in lib. de cucurbitulis explicat,virisque
a vacuationempraeire debere, his profectis verbis: Incipientes autem & vigentes capitis grauitates, ac dolores a plenitudine reuulsio per cucurbitulam in occipite positam, vel sola, veletum scarificationibus iuuat : verum totum corpus antea vacuatum esse oportet: idemque iisdem omino verbis in lib. de curat. per sing. missi Car xνἰ plane confirmauit ibi enim iubet Omnino totumconpus vacuariu priusquam cucurbitulae applicentiit, vel id fiat cum scarificatione:
vel sine scarificatione. Non desunt medici grauissimi, qui Egyptior vin vlam audare nituntur, presertimque in febribus pestilen-
164쪽
tibus, in quibus solent eXanthemata, Vel maculae in cute apparere, qtiibus plerique his cucurbitulis vacuantes sanguinem, medentur, curn videant naturam per cutim excernere: atque Hippo. inapho. praeceperit medicos sequi debere motus naturae, atque per viam qua ducere natura humores tentat,ipsos vacuare humores debere: Dicebat olim qindam medicus Clarissimus; aliqui aiunt,euacuare cenolumus nisi per cutim, quia quo natura vergit, si per conuenientia loca,ed ducere oportet,vi cum cutis sit conueniens regio, quo- ceniam inter membra, quae naturaliter suscipiunt excrementa, cutis icest talis ideo per eam euacuare poteritis. Cum scarificationibus te etiam Z respondebitis quod si materia erit pauca, nec multa inve-ccnis, nec multum crassa, ita quod repletio pauca sit, potest tunc na- ας tura adiuuari: Sed in febre pestilenti, ubi materia est multa,si cum Gillis maledictis cucurbitulis exterius trahere velletis, nihil esset de- re terius, quia subtile traheretis, remaneret crassum: Calorem mi- μnueretis,& putredinem augeretis: ideo vel cum phlebotomia, Vel cxcum medicinis euacuantibus euacuabitis. Addunt AEgypti j, quod retusus cucurbitularum in feb. pestilentibus pro vacuatione molienda non est utilis iudicandus, tum ob ea multa, quae ab iis eueniunt incommoda, tum praesertim, quia hae corpora non vacuant, Vt facit natura recte operans; vei,ut docuit Gai .in lib. de difffeb qui di-ocit,febrium pestilentium curationem duobus comprehendi,atque
administrari, scilicet siceatione, atque meatuum transpiratione; corpora etenim ipsa ita febrientia, ut curentur, debent exsiccari a copia humoriun, tum obsti uctionem faciente, tum obstructa mente, atquetranspirabilia fieri: secus autem facere cucurbitulas in ipsis corporibus statuunt, cum ipsae evacuando exsiccandoque, obstructiones multas pariant, modo nuperrime iuxta ipsorum sen-etentiam explicato. Non desunt multi medici etiam illustrissi
mi contrariam sententiam veram assirmantes, qui usum cucurbiatularum in vacuandis corporibus idoneum, ac utilissimum esse statuunt: pr aestantissimumque auxilium, Venae sectionis 'vere vicarium, &in corporibus virium causa non ferentibus vacuationem sanguinis per venam sectam, adprime tutum, ut ex Avicen-ra a quo fortasse aliquis cucurbitularum usus originem duxit. lib. q. legitur, qui dixit, cucurbitulas in multis corporis partibus sanguinis vacuationem recte praestare, sed praesertim crurihus ap-Plicatas, proximas esse ei, quae venae sectione fit: ipse enim ibi sors.
165쪽
psit de his in hunc modum: Et ventos e quidem, quae cruribus sua
perponuntur sunt minutioni propinquae ,& mundificant sanguinem, S prouocant menstrua. Hoc vero clarius a Cornelio Celso, iis utique verbis nobis etiam persuasum est : in secundo enim libro
se haec scripta reliquit : In acutis quoque quibusdam si & leuari' corpus debet, S ex vena sanguinem mitti, vires non patiuntur, idque auxilium, ut minus vehemens, ita magis tutum. Neque
unquam periculum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est: si in- , cisa vena praeceps periculum est , aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est. Non minus apud Antyllum fuisse in usii scarificatas cucurbitulas pro oppletis partibus, ex Oribasij libro septimo, manifeste constat. Nec minus pauci eXre centioribus medicis existunt, qui ipsarum usum pro corporibus Vacuandis summopere commendant: neque difficile est, medicorum nostratium fere omnibus id persuaderi quando hic euacuandi per cucurbitulas modus sit familiarissimus, plebique admodum
receptus.. Patroni cucurbitularum, nuper ab Egyptiis allatis ra. tionibus aliis medicis, aduersus cucurbitarum asseclas excogitatis , atque obiectis, respondent, cucurbitulas copiosissimam sanguinis acuationem, magnis factis scarificationibus; nec-non eas;
etiam quae superficiariis moliuntur epidermidis incisionibus in multo numero applicatas variis corporis partibus efficere posse, qua detracta per partem post partem, cui dubium . partibus multis ab ipsa vacuatione inanitis a toto corpore trahentibus, fieri totius corporis vacuationem Z Nequeunt tamen iis sanguinem te-1 .s h V gmri, Rique crassiorem aegerrime, non fateri, cum Avicen .hoc idem admodum aperte eonfirmauerit, literisque tradiderit, in corporibus crassiori sanguine constantibus per cucurbitulas sanguinis vacuationem partiae esse utilitatis, quoniam in ipsis hae non extrahunt, ut par esset sanguinem , & id ipsum cum difficultate. Neque resta ratione negare possunt , per tenuissimas cutis venas crassum sanguinem non facile transire posse. Sed aliqui in medicina etiam viri grauissimi mon omnino abeunt sine ztione, dicentes, ut huic dubio satisfaciant, antiquos ob id medicos doctissimos monuisse, ut applicationes sucurbitularum, frictiones fotusque calidi praecedere debeant,It sanguis sic attenuetur, pareaturque ad excretionem. d tamen non videtur omnino credem
166쪽
dum, quando, priusquam applicentur cucurbitulae, cute vel sticata,vel fotu aliquo vel balneo laXata,sanguinem in uniuerso corpore contentum posse attenu ari non sit dicendi at is siquidem tanatum attenuabitur, qui sub cute erit , ad quem facultas frictionum vel fotuum peruenerit. Cucurbitulae vero iuxta ipsos vacuant non d partibus subcutaneis,verum etiam ab omnibus Venis corporis ad hoc vi per ipsas facta euacuatio, totius& non alicuius partis, vel particularis, sed uniuersalis sit dicenda. Oporteret vero,ut aequὸ
recte omnium corporis venarum crassus sanguis attenuaretur,vniuersum;vel corpus fricari, vel in balneo per multum spatium temporis morari, ut Avicenna in lib. I. his erbis testatus est. Et oportet quidem, ut a ventosis sibi quilibet caueat post balneum,
nisi cuius sanguis fuerit grossus quoniam ipse se prius balneari de-
bet, δc yna hora morari, post ea Ventosas apponere. Sed quam tutum sit in plethoricis corporibus, non praecedente vacuatione totius praesertimque in principio febrium putridarii balneum vel frictiones , quae omnia seqvi debent corporis probam euacuationem, administrare, illis relinquo iudicandum: etenim notissimum est ominibus in .Galeni doctrina versatis, nunquam febricitantes bain is uti posse ante trimorum. concoctionem , qua morborum prin ipia omnino carent. Negant etiam isti cucurbitulas j arifi
cata, a primordiis usque venarum incoctum sanguinem trahere, multbque minus obstruere venas, quod tamen, shae copiosam vacuationem pr stiterint, necesseest fieri deber cum neque educi copiosus anguis a culaneis Venis, nisi eaedem a proximis atria hentei', dc proxime a proximis Vsque ad ipsaru na radices peruenlantes repi eantur. Quod non eueniet, si paucus sanguis his extrahatur, quoniam priusquam attractio ad primas Venas' perueniat, sanguinis in venis cntaneis inanitiς repletio, siue reditio fiet. Nedi Eliam necessarib eisiliat us te a prioribus venis' ad ultimas attra mo veιnas obstrui erit affirmandum i cum corpora ita latiori bus invenis praedita sint, ut sanguis etiaris crastasimus , 'non ita dissicile ipsa, permeare ac transire queat: veluti tenuioribus vehis referta cos pora ad obstructionem ea via non es t inepta. Paucum etiamtsanguinem duc Aes,Vel nullum, multumq; attrahentes S msticipua citantes, cui dubium quod quam facito ex multo in illis vetits viil attracto, S conculcato,obstr uendi.ccasionem dabunt3Ai tue atroq; modo applicatis, cutem, cui suntapplicatae, debilitari, ex/
167쪽
contentiq; in ipsa sanguinis vacuatione primo refrigerari, & mox eius omnes meatus constipari, atque obstrui. Q d febricitantibus inutile S noxium erit; cum una indicationum curatiuarum sit corporum obstructa liberare, ipsin; corpora transpirabilia reddere. Quibus si responderent, cutis eundem calorem amissum ex
vacuatione sanguinis, ex nouo attracto sanguine restaurari,verum haud plane erit, cum tunc temporis nequaquam pars queat restitui in pristinum statum, ob suscepta vulnuscula, minusq; solita copia sanguinis repleri, quanta cutis per cucurbitulas fuerat priuata. Negant non minus dorso appositas cucurbitulas probam sangui nis vacuationem facientes, posse ad cordis regionem, multum sanguinem trahere; & si1 etiam intra aliquod viscus aliqua fuerit inflammatio, eam posse magis augeri. Cum tamen Gal. contra illos M apertissime sentiat, qui in lib. II. meth. ityscripsit: Quippe foras
ς ῖ φΤ' is trahere pqtius, quam reprimere in eo debemus: Itaque etiam cu- , , curbitula utiliter iis, qui sic laborant, prius sint vacuati, applicam bitur. Si vero abundantia succorum, quam vocant plethoram, in ,, his sit, non magis ex pulmone in pectus aliquid excrementi, trans . feret, quisn ex toto corpore attrahet in utrumque. Sed ex me haec obiter dicta de his sint. A L p a N . Verum cum tu, G v I L A N D I N Edoctissime, virorumque de usu cucurbitularu pro vacuatione corporum rationes animaduerteris,easq; fueris contemplatus,quaeso,
tuam profer sententiam hac de re ita ancipiti, qua ego vere possim .de illarum usu atque utilitate statuere, quando hactenus pro isto negotio huiusmodi usum non parum pertimuerim, ac fere abhorruerim. G V IL A N D. Non paruam occasionem fuisse arbitror, ut medici non modo doctissimi, verum etiam grauissimi existimauerint, cucurbitulis posse corpora etiam plethorica recte vacuari,
quod ipsi tum apud Cal. tum apud alios celebres medicos legerint, crurum scarificationem posse ide praestare,quod venae semo, unumquς atq; idem putantes esse hanc scarificationem, & cucur bistulas scarific*tas. Quam ob causam non est mirum, si usam cucurbitularum tantu pro vacuandis corporibus, ubi vel vires non praeualidae, vel aetas vel aliquod aliud non serat missicinem sangui nis per venam sectam,laudauerint: sed quanto in errore isti versen- mr posterius. ubi de nuper dictas carificatione sermonem habebimus , ex te recte audire spero, Diuersissimam ero rem esse nuper
dictam scarificationem cinctabit ulla, e Galent, Oribasiiq; te ib.
168쪽
, Liber Secundus.1nonio plane constare Videtur ; ipsi enim Apollonius A 8tyllus
separatim de utroque auxilio scripsere. QDm veritatem medici aliqui etiam huius temporis praeclarissimi rectὸ nouerunt. Cum itaque plerique idem auxilium cucurbitulas atque statis eatio nem illam afferre pro certo haberent , mirum non est , si lagentes nud Galenum in 1. lib.Aphor eam esse proXimam venae sectioni, Aph. ir , atque in lib. de sanit. tuend. tantamdem valere, quod venae sectio
valet,& in lib I 3. meth. corpus plethoricum vacuari aut venae se ctione aut scarificatis malleolis, Adm cucurbitularum vicariu esse statuerint. Sed annos tuto uti possimus in plethoricis corporibus tali vacuatione, vel in febribus putridis etiam vacuationis gratia, nunc dicam, quid de hac re sentiam: in primisque censeo nullo pa- isto medicos moliri debere sanguinis vacuationem in plethoricis corporibus per cucurbitulas , isi nihil sit, quod venae sectionem vel cruru scarrficatronem prohibuerit: nam sum huius firmissimae sententiae,quod cucurbitulae sint auxilia partis,quae sequi debeant totius corporis vacuationem: quod ex Galeno superius cognitum In lib. Meest, qui dixit cucurbitulas occipiti applicandas vel cum scarificatione, vel sine,sequi debere totius corporis vacuationem atque in Mhoc non possum non nisi multum AEgyptios hoc modo illis utentes post uniuersalem vacuationem,summopere laudare,minimeq; tutum auxilium in corporibus plethoricis cucurbitulas esse existimo: multoq; magis, si ea corpora crassioribus succis abundarint, in quo casti eas omnino abhorrerem, ne ab ipsarum tractione, san- sine illo multo in venas attracto multae obstructiones fierent.
Hi hcq: Galenum in lib. de curat. per sang misi .in corporibus gracillioribus, nigrioribus , scarificationi crurum praetuli evenae s ctionem non immerito iudicaui, quia ea corpora constant sanguine crassori, qui neutiquam pervenas cuti Sparuas facile vacuari potest. Qtire si iis ait eam non conuenire scarrit cationem, quaesit, maioribus illis crurum venis profundius scarificatis, quanto magis putandum erit cucurbitulas scarificatas no conuenire, tum ob periculti obstmendi ex crasso illo sanguine violenta attractio ne per venas moto, inmob paruas cutis Venas, non etiam profundius scarificatas, quas ob craulai commode transire nequit 3Iraque neque in iisdem corporibus putrida febre correptis per ea molienda erit euacuatio, praesertimque in quibus coplam crudorum ictusotumq; humarumadeta signisidatur, in iis enim summe exiis
169쪽
tiosus creditur usus cuchrbitularum, quoniam purior, tenuiorque
sanguis vacuatur, crassior & crudus remanet, atque nativus calor diminuitur. Talium vero crassorum humorum crudorumque co-:piam attestatur,urinae crassae vel cum crassis contentis albis pituitosis obseriuatae, quales ego Cayri, Genuae, Bassani in epidemica pestiferarum febrium constitutione,fere in singulis obseruaui. Sidoresque frigidi, vel multi noctu apparentes non ex multo cibo orti , atque alia huiuscemodi generis multa, quae breuitatis causa
hic, taceo. In interna etiam visceris alicuius inflammatione dorsi parpibus applicatae cucurbitae summe erunt perniciose, quoniam in partem affectam sanguinem multum trahentes, augebunt necessario putredinem. Non conuenient etiam in febribus putridis iisdem partibus appositae, quia cutem, sanguine multo ab ipsa vacuato, refrigerat, atque constipant. Vbi vero sanguine neq; multo neque crata abundarint, pro moderata sanguinis vacuatione facienda ecessitate coactus aliquando mitti sanguinem etiamtuto posse iis assirmarim, naultoque magis crurib. applicatas: sed consulb tamen omnes medicos,ut vice harum,libentius utantur surarum scarificatione more AEgyptiorum absolutari atque haec est
mea sententia circa usum cucurbitularum pro vacuatione corpOrum, cum scarificatione applicandarum. Aipas. Rectissimam atque verissimam esse tuam istam sententiam iudico, meque ei liubenter totus sebscriba: quare lubet mihi nunc nonnulla exempla, huic veritat plane conducentia, narrare. Cayri enim dUm morarer, duosque iuuenes Gallos maligna febre correptos in aede Pauli Mariani Veneti pro Piliarum Rege Consulis clarissimi, prae manibus haberem,non tamen eodem utrumque tempore, obseruaui
ab applicatis duro: cucurbitulis, paulo pbst in lethalem pulsus intermissionem de senisse. Idemque Bassani in Minerua Forcatura matrona honestissima eadem febre laborate a me obseruatum est. in loco binos etiam homines evacuationis gratia Vastaniam villam profectos, atque in aestuariis, a multis 'pplicatis uniuerso corpori cucurbitulis in acutas febres incidisse, quorum alter, qui Basianum habitabat, qui meae curae commendatus fuit, vix seruatus fuit: alter ruri degens inopia medicorum non recte curatus, obiit. Venetiis etiam filius Bartholomaei Falgherii juvenis eodem modo a cucurbitulis in aestuario in acutam se
Nem incidit, qua tamen liber euasit, Ex his ergo videre possumus
170쪽
Liber Secundis. atrae plasne etiam cognoscere, cucurbitulas S obstruere, dc ad in timas partes corporis trahere, nam quis non fatebitur, binos illos viros Bastanenses, atque nunc Falgherium a cucurbitulis in venarum magnarum obstructionem crassis, crudisque vi cucurbitula rum intus deductis primo, atq; non minus in meatuum cutis constipationem, S inde accensa putredine in febrem putridam incia disseὶ ut 6c Gallos illos δί Forcaturam, pariter inpulsus interminsionem, ex multo sanguine crudo in regione cordis vi ipsarum attracto , quo suffocati perire, ut ex Gal. in 3. lib. de praesag. ex pui. proditum est. Sed his auditis,melius erit,ad alterum propositorum dissoluendum pertransire.
errent Agvij me ibi nunquam utentes cucurbitulis pro adiuuanda exanthematum
AL PS RV M caput reliquum erat explicandum de usu cum bitularum propositum, quippe AEgyptios in febribus mali'gnis ad apparitionem exanthematu, nullis uti cucurbitulis, quod multis ex nostratibus medicis auxilium selectissimum esse solet. Nam hi in istis febribus applicant ad decem usque S plures cumcurbitulas uniuerso corpori, interdum scarificatas., atque inte dum citra scarificationem, ut ex alto a partibus nobilibus ad cutim venenum auellant. Qibmvsum omnino illiusce regionis medici omnes formidant, atque abhorrent praesertimque si eae dorso applicentur, eumque multis de causis damnare solent, praeci pueque quod omnibus fere corporibus a pestilenti febre vexatis
communissima res sit, copia multa crassorum crudorumque humorum, quod arguere sudores frigidos, Vel multos in ipsarum febrium principiis, visos, vomitusque crassos, ac viscidos, & urinas crassas, Vel ipsarum crassa, multa pituitosin; contenta, atque alia huiusce generis multa, assirmant. Neque absq; ratione in his febri,
bus adesse multi in venis humores crassi, & viscidi dici posse videtur, quando in illis corporibus non desit copia caloris febrilis, ii mgrum ichorrecolamentis, qua via illi tum crasses cui, tum len-
