장음표시 사용
281쪽
soribus purgationes dissicillimae existunt. Hippocratesque hine
dixit, sub cane, M ante canem molestas esse purgationes. His itaque praeauditis , rem propositam facilius res0luemus. Omnibus igitur corporibus,ex quacunque causa facileetes lubilibus, praesertim in calido coelo degentibus, medicamenta leniter, S non val ide pur gantia conducent, 'ex quo, illos fgyptios, qui purgando nuper dictorum seminum, M aliorum Validorum purMntium usum De quentant , errare cognoscimus. A L P I N. Igitur usus purgandi
olim priscis medicis familiaris utebantur enim ii ad purgandum
scammonio,colo nihide, helleboro,peplio, atq; aliis validissimis purgantibus) illo, quem nostri nunc medicamentis benedictis appellatis exercent, minus utilis censendus erit G v i L A N D. Apud Hippocrate mlhelleborum arbum fuisse purgans familiarissimum cuilibet nostrum notum est, quod inet. lib. de fracturis, di quarto Text. 1 . Aphorism. manifestissime legitur. In lib. etiam 1. de rat. vi t. in 68hoi '' morb. acui. in pleuriti de , ubi dolor aliquando ad hypochondria Teiu i. descenderit, usum nigri hellebori, ac peplη commentulit; & Gal. ς ita quartana febre album helleborum in lib. I. ad Glauc. utilem esse docuit, etsi ipse in s. lib. epidem. afirmauerit, ipsum esse violentissimum purgans. Familiaria Galeno medicamenta purgantia, utpote quae apud ipsum in usu fuerant, sunt catapocia ex aloe, colocynthide, scammonio, ab ipso olim parata, quae deuoranda dedit homini habenti linguam praetumidam, ut in lib. I 4. meth. med. legitur: atque etiam confecta ex atori colocynthide, scammonio, agarico,bdellio,& gummi Arabico. Quorum usum in tussientibus a salsuginosi humoris distillatione ex capite ad pulmones, lib. s.
Cap. I . meth. summopere commendauit. quidem Catapocia, in libro de remediis facile parabilibus, ad psydracia, atque alopeciam laudauit : haecque composuit, Vt in 3. lib. de remed. facile parabit. colligitur, ex aloes unciis sex, mastiches,Vnciis duabus,totidemq ab synthii succi: colocynthidis unciis quatuor, hocque medicamentum appellat catapocia ex aloe, S paratum ex aloe, colocynthide,scammonio, agapico, atque aliis; Vocat hyeram: γαυλο tuod ρως.
Haec enim medicamenta validissime purgantia in usu fuerant apud Hippocratem , & Galenum medicorum omnium facile principe. Hinc a nobis sciri potest , apud ipsos non medicamenta leniter purgantia , sed Valide purgantia ad vacuanda corpora in usu fuisse. A L P I N. Vera loqueris, sed ij benedustis
282쪽
appellatis medicamentis a nobis cognitis carentes, cogebantur illis ut quae validissime purgant. GUILAND. HOC Verum nunc concedatur, nihilominus in temperatis corporibus, quae non ex multa copia, neque admodum ex tenacibus ac crassis humoribus regrotant, validi sis me purgantia, simul cum humoribus carnem Jiquantia, bonae humiditatis non parum educent, veluti in Cacho-chymis, malorumve succorum,ubi multi impacti, in farctique sin htenaces ac crassi succi in viscerum meatibus, leniter purgantia nunquam poterunt radicitus uniuersam purgare humoru copiam. Frustraque volentes multos in visceribus infarctos succos tenaces ac crassos educere, tentant illos leniter purgantibus Vacuare, vel aliis a nostris medicis usitatis, quibus raro, vel nunquam morbum
a multis, & tenacibus illis succis ortum, perfecte sanant: Quod videre possumus in multis diuturnis febribus, quotidianis, terti nis, quartanis. In istis saepius obseruaui humores noxios ab asti amplo leniter purganti,potius moueri,quam Vacuari,pluresque sic aegrotantes his leniter purgantib. saepe in eodem morbo deuoratis, potius fastiditos, qu in curatos vidi, quos sepe quaepiam indocta muliercula unico pharmaco validissimo, non fine doctiss- morum medicorum dedecore, perfecte sanauit. A L P I N. Non omittam hoc loco historiam plancitu a dicta confirmantem. Cayrierat Helena Christiana Cophta,annos nata triginta,cui a suppressis menstruis purgationibus capulsaeuissimis doloribus laedebatur, eoque ipsa molestissimecruciabatur, vigiliisque assidi uis cum assidua tussi, atque orthopnaea misera etiam deleta,quae ViX recta ce
uice respirare poterat, perdoctaque ab amica muliercula, ac plane suasa, antimonij praeparati grana quinque deuorauit, a quo medicamento in primis vomitu multa cruda pituitosa,crassa, ac viscida excrementa reiecit, & mox biliosa, viridia, S tandem aeruginosa, atque atra multa, eadem per aluum deiecit, ex qua vacuatione statim sic bene se habuit, ut nocte tota insecuta dormierit,atque quieuerit a tussi, orthopnaea, capitisque dolore plane fanata. Pluresque alios vidi ibi huiusmodi valentibus purgationibus a morbis fere incurabilibus fuisse sanatos. O v 1 L A N D. Atque his malis nos non sic ex arte medemur,ut antiqui faciebant, utentes praeualidissimis purgantibus: volentes potius noxiorum humorum copiam vacuure,etsi non sine aegrotorum molestia, insignes hae vacuationes opes tantur, quam ab ea naturam deuinci, & non tentata valaa pu
283쪽
gatione, sinere exitium sequi. Multi ex medicis reperiuntur, qui
aegrota corpora praemanibus habetes,a crassis, tenacibusque multis succis in viscerum meatus, cauitatesve in farctis, curanda, dubitantes posse omnes illos humores vacuari, naturamque 'grotantium, Vel vires non recte praeualidum purgas perferre,prius sinunt naturam copia humorum vinci, quam purgationem tentare, vel experiri velint, quod tamen postea saepe viribus morbo imparibus. factis,non sine maximo aegrotantium detrimento mere cogutur. ALPIN. Fortasse hinc non semper abhorrendas praeualidas purga- tiones, colligitur ; quin imo magis illas quandoque aegrotis multum conferre; QMd Hippoc .in primo lib. AphorismHocuisse visus est, cum dixerit: Deiectiones non multitudine sunt existimandae, sed si talia dejiciuntur, qualia conueniunt, aegri facile tole-V rant, atque ubi usque ad animi defectionem expedit ducere,facie '' dum, si aeger possit tolerare, A multo magis ; cum eiusdem omnino sententiae Gai. in Commento fuerit, cum dixerit; in maximis '' etiam inflammationibus , & vehementissimis doloribus nullum V maius noui remedium quam usque ad animi Iesectionem euacua re, adhibita distinctione an mittere sanguinem, an purgare Oporteat usque ad animi defectionem. Gu1LAND. Multos iuvasse insignes, ac etiam immoderatas validissimis purgantibus praestitas vacuationes , non raro multis obseruatum est. Plures inueniuntur,
qui vel si ibium praeparatum; vel aeris infusum sumpsere, ut ab antiquis hepatis , lienisque obstructionibus sanarentur, quibus per Vomitum, SC aluumeopiosiori facta vacuatione,priss ina sanitas restituta fuit, qui nunquam potuere aliis. 1 medicamentis leuiter purgantibus sanari. Ex quo forsitan suspicandum est, apud Hippocratem , aliosque eius temporis medicos doctissimos, Veratrum
album fuisse in usu familiarissimo , quod morbos breui tempore, ac perfecte humorum noxiorum multitudinem, visceribus,atque aliis internis partibus tenaciter adhaerentium, praeualida vi abster- Α ε- ςVφῖς040 2 tquς purgando sanaret. At tu Hippocratisi'h Galenique praeceptu in primodib. Aphorism: memoriae proditUm in medium quoque attulisti, qui ambo docuerunt, corpora aliquδ interdum etiamad animi usque defectionem purgari posse. Q rrum sentetia sic omnes fere nostros medicos distorsit , ac turbauj t, ut plebque ipsorum niuac contendant, illiusce Aphorismi prα-
ceptum Hippocrate dignum non esse, quoniam in ea no sum sent
284쪽
tentia, ut innoxie possint corpola unquam ad animi defetitionem purgari, neque id ex arte medicos facere ullo pacto debere affirmant , neque si fiat, tutum esse: Qui tamen, It tantorum medicorum sententiam seruarent, plurima commenti sunt, alii siquidem dicentes, communi quadam ratione, & non proprie ab his dictum fuisse , vacuationem aliquando ad animi usque defectionem moliri posse,& alij verborum seriem peruertentes, negant haec Verba, ad animi defectionem, in antiquis Codicibus teperiri, atque alij Hippocratis Aphorismum corruptum fuisse assirmant. Quem sic
quoque Galenum interpretatum fuisse,cuius mos est, sic ut iacent, Hippoc. textus ac verba commentari. Nonnulli etiam opinantur
licere aliquando corpora purgari ad animi defectionem, at per defectionem, non exquisitam syncopim, quae resolutis spiritibus sit, sed leuem quidem animi defectionem, quae siepissime assumptorum purgantium qualitate, vel ab humore acri, ore stomachi laeso, vel etiam in intestinis, dum mucosi acresque humores ab ip-
sigeuelluntur, atque transeunt, torminibus quibusdam concitati vel etiam a quapiam leui resolutione vacuationem insignem fiscuta, excitatur; qualem quisque nostr una in praxi in multis purgationibus aliquantulum maioribus, quam par foret, vel a medicamenti, vel ab humorum qualitate infesta, in stomacho, vel intestinis angorem, vel tormina concitante, fiepissime obseruauit. Plures
siquidem ab his causis etiam a non praeualido purgante in sync pim saepe Iabuntur. Hincque fit; quod omne praeualidum purgans aliquam defectionem pariat, aliqua spirituum resolutione facta, aut ab eius infesta qualitam; ut, in helleboro , scammonio , stibio praeparato , alijsque similibus medicamentis obseruatur. Vsum praeualidi purgantis, ubi aiunt, ad animi usque defectionem pur gandum esse, Hippocratem atque Galenum intellexisse, quale veratrum erat Hippocratis tempore, quo omnes semper ςum vacua
rentur, lipothymia aliqua corripiebantur. Omnesque medici sti-ιbium, aeris infusum, simbucum, camelaeam, scammonium,aut alia quod eiusmodi validissimum purgans exhibentes , praemonene aegrotos purgandos,fore a medicamenti vi praeualida,atque ab eius infesta qualitate stomaclai angoribus,dorminibus atque aliduando animi defectionibus medicamento cooperante, rentandos. Ita quo
per purgationem ad animi defectionem faciendam insignem, ac LQPiosam, quae fit praeualidissimo purganti,Hippoc. Galenumque
285쪽
intellexisse multis lainc persuasum est. dum sit, multi leui li-pothimia corripiuntur. Neque alienum a ratione, & experientia, esse puto, quosdam copiosis ac insignioribus his purgationibus iuuari posse, praesertim robustos, eas tolerantes, maximeque a vehementissimis inflammationibus, vel doloribus ex copia humorum exortis cruciatos, quippe copia molestantis humoris prorsus vacuata, dolores tolluntur, atque inflammationes fanantur. Et quamquam non aeque facile, perinde ac sanguinis missio , purgatio sisti firmariue possit, nihilominus, non est ex his, quae fieri nequeunt, . etsi quandoque valde dissicile, fluentem aluum firmare, ac sistere. Quapropter, ut tandem qu situ dubium resoluam, in omnibus antiquis morbis, qui a tenacibus multis succis obstructionibusq; vi L. cerum pertinacibus , oriuntur, in tumoribus, suspiriosis, asthmaticis in antiquis doloribus-praesertimque articulorum; in chronicis que febribus, atque in aliis similibus morbis contumacibus, dum- . modo robur corporum admittat, praeualidorum purgantium usus, leniter purgantium usui praeferendus videtur. In debilioribus vero corporibus praeualidas vacuationes ferre nequeuntibus res CX Opposito creditur : siquidem his leniter purgantia magis conferent, etiamsi morbi cauta validum purgans exposceret; non secuS qua in mittendo sanguine nos tape obseruamus, in iis, quibus morbi ratione plurimum sanguinis esset vacuandum, Viribus, Vel aetate, vel alio renuente, sanguinem mittimus in pauciori tamen quantitate , qui tantum commodi illis assert, quantum nuper dictis debilibus corporibus leniter purgantia ; si enim maximam ferre potuissent vacuationem, maius quoque eis,commodum accederet, proinde iuuant, quae non inopportuna quantitate fiunt acuationes, quantum iuuare possunt. ALP IN. Verum dicis, namque , vir alias tu quoque narrasti, ego etiam multos vidi a diuturnis exca
pite in pulmones distillationibus languidos, ac pene tabidos essectos, ac redditos, ut vix eorum salus amplius sperari potuerit nihil per longum tempus a benedictis illis vocatis purgantibus iuuatos, semel a deuorato scammonio, Vel stibio, vel colocynthide largissi-
me purytos, continubs auos euasisse. Caeterum haec medicamenta requirunt medicum non minus doctum, quam prudentem, Vt;
quid opu sit, scite, ac prudenter videat: sed nunc satis de his locuti sumu tempusque est, ut ad alia transeamus: sed quid de aqu*; I tu post deustratum purgans, a quibusdam recepto, iudicabis b
286쪽
Gur1ΑID. De eo nunc etiam quaepiam a nobis dicenda erunt: sed clarius antea hunc mihi Vsum manifestes, ut rem apertius tractemus. r
apud nonnullis AEgyptios in messe ab assumpto
purganti medicamento , frigidam multam propinan. Cap. VII.
RI Di ev Lus sane hic usus ac valde barbarus tibi videbituri quippe medicos illos non pauco ab assumpto statim purganti
medicamento, aegrotis multam frigidam aquam bibendam propinare. Ego unum hoc ex ea sepius obseruauiaeuissimo medicamento,insignem per aluum vacuationem fieri. Multi illorum consuescunt ex omnibus medicamentis purgantibus ς cassiam, mannam, terrengibit, syrupum de granatis solutivum, atque ex manna paratum cum aqua exhibere: in primis quidem cassiam , vel mannam , vel aliud nuper dictorum medicamentorum . egrotis offerunt , paulo post aquam propinantes frigidam, Mib eius binas, vel tres libras, atque alij quantum aegroti bibere queunt, concedentes : ex qua saepe ego, etsi ab ea aluus turbata multa deiecerit, ta
men multos pene mortuos, toto corpore ea causa immodice tu me
facto, vehementissimisque doloribus lacerato, conspexi. Multis quoque rursus post assumptam mannam aqua ad binas libras per hausta, aluunt,absque multa molestia subductam deiecisse, atque contulisse vidi: Quod fortasse accidebat, quia aqua Nili sub dulcis , &tenuissima, perinde ac serum lactis, alui deiectionem adiu 'uabat. G VIL A N D. Barbaras, ae summe periculosus usus mihi via detur, a nulloque imitandus, quinimo ab omnibus abhorren dus, neque etsi aliquos commode, ac Vtiliter eo purgatos fuisse dixeris, aliquid boni laabere putauerim , quod casu eos sic pur gatos fuisse certus sim , Qquae siquidem Omnis quamquam optima sit, omnique culpa Vacet, Vt Gal. in ' . de Vict. rat. in morb. acui. docebat, tarde meat, difficile concoquitur atque aegre descendit: quonam itaque modo aqua poterit Vim purgantem medicameniati fouere , atque augere t atque si eX ipsa aliquando commode
287쪽
. quospiam purgatos compertum si, in causa fuisse , vel ab ea Diditas concitata, vel natura ex mul titudine aquce excitata in empestiue ad expellendum. A L PIN . Nihilominus ego sum huius senten . tiae, quod ipsa , quae est omnium aquarum , Ut alias demonstratum est ,& tenuissima, dc maxime concocia, modice sumpta possit commodam alui deiect ionem adiuuaro: multoque magis, quod omnes
aquae Hgypti aliquid nitri sapiant: tota etenim Hgyptiterra nitrosa, ac salsuginosa est, proinde aqua quoque illiusce fluminis supra
terram nitrosam traia fiens, aliquantulum in se nitri naturae retinere
potuit, quamobrem aqua illa sabducendi, vel abstergendi quapiam facultate praedita sit, cuius rei fortas e non spernendum hoc
erit argumentum, quod omnel aduenae cum primum Carrum
accesserint, eaque aqua in piau usi sint, per multou dici dimiboeam copiosam patiuntur; hincque etiam ipsam tariasse, praeterquam quod probe in tam longo itinere a Solis calore concocta est , etiam aliquantulum nitri habens ventriculi calorem non sola befactet. neque sit ita ipsi stomacho molesta, ut alibi, percipitur. Atharhoesis etiam in lib. .collig. dixit: Et quantitas quam dare debes ex rheu-n barbaro,est i duabus drachmis usque ad tres miscendo et syrupum ,, lulab, 55 squin Zibim an . Vncia Una, cum quinque partibus aquae fri- ,, gidae. Atque hoc fortasse idem inuenietur apud Auicennym,Haly,atque Rhasm,S alios, qui interim aquam post purgans medicamentum frigidam date prMipiunt. G v xt AN D. Posset quidem aquae Nili fluminis inesse talis vis, sed tu hat non contentus, usum dicos, aquam frigidam dandam illis tantum consueuisse, quibus; prae caliditate stomachi periculum est, ne vel vomant medicamen tum, vel in syncopim serantur, ut manifestissime cuique sedulo, praedictiorum scripta animaduertenti, & ipsorum mentem pici cupienti notum erit, sed de hoc usu haec dixisse nobis striciat. a que ad varia composita medicamenta, quibus ea gens utitur ac . Cedamus. aque etiam ab assumptis pharmacis ex Averrhois &alioru Arabum praeclarissimorum medicorum testimonio probare videris: quod si
ita est, animaduertas velim, Auerrhoem ataue alias Arabes me-
288쪽
mentis , quo io Vsis simi apud AEgyptios. Cap. VIII
GYILANDINUS. NONNE etiam Egyptij medici compositis aliquibus medicamentis utuntur ξ quaeso , quae sunt, ea mihi narres . A L p IN. Paucissima composita ili' in medendo exercere obseruaui, nul laque ad purgandum ' neque catapotia , necque electuaria scitu digna. G v I L A N D. Ea tamen qualia sint narrare quoque non te pigeat. A LP IN. ex medicamentis compositis
apud eos in usu fuisse tunc temporis ab iis didiceram, haec plane existunt, quippe theriaca, bernavi, bers phenonie, philosopha,
atque Diamesch. Hic enim scitu digna eos in medendo frequentare animaduerti , sed omnium maxime theriacam Andromachi Senioris , quam iussu Turcarum Regis ipsi summa cum diligentia componunt; in aliis vero,quae dixi medicamentis non eandem adhibent illi diligentiam, cum pro arbitrio omnes domi compone re possint: quisque enim medicinae etiam plane ignarus, Ut lubet, ea pro usu sibi parat, ac componit. De theriaca vero res aliter se hebet, siquidem non licet alicui ipsam priuatim componere, sed lublice coram omnibus medicis, in publico loco, quod pro ipsorum rege componatur, cuius iussu omnis cura ac diligentia ab illis adhibetur, ut perfectissima ad absolutissima perficiatur. Atque hinc Egyptii, apud quos nunc optima medicina obsolevit, theriacam caeteris aliis medicamentis accuratius componu . , eiusque compositioni maxime incumbunt, qui sciant hac ratione se suo regi obsequi, cui tale medicamentum gratissimum esse intelligant. Accedit etiam, quod id medicamentum apud omnes fgyptios infrequentistimo est usu ; quando fere ad omnes morbos ea
gens theriaca utatur. Locus , in quo eam componunt, est tem
plum , urbis Cayri praeclarissimum, Morestan vocatum. In eo omnes medici iussu praefecti, cum archiatro medicorum, siue principe , quem Achim-Bassi appellant, simul conueniunt, mense
289쪽
Maio fere semper, ut de hac praeclarissima compositione paranda consilium apud ipses habeatur ' ibi tum is qui compositisne faciendae designatur, qui est pharmacopola exercitatissimus in ea
compositione, solamque theriacam componit ; coram omnibus
pastillos omnes conficit, cum quibus postea totam compositionem accuratissime absoluit. Is , autem qui eo tempore, quo Cayri ego medicinam faciebam, c positionem hanc moliebatur, fuit Mahemet ebne Haly, vir quidem quamuis Mahemetis assecla, morum tamen integritate non spernendus, quique aduenas plurimi facere prae se ferti fingit tamen ingenti spe lucri, ex multa theriaca , quam aduenis continue Vehdit. Nunquam tamen ego, etsi mi hi admodum domestic is, acfamiliaris esset, theriacae compositionem iquam illi seruant , ex eo discere potui, nunquam Voluit meipso etiam praesente legore. Timent enim , si nos ipsorum
compositionem , quam caeteris absoluetiorem ac praestantiorem es
se opinantur, ab ipsis didicissemus, multi lucri, quod m aduenis plurimis Italis, Germanis, Polonis, Anglis, Gallis, Flandris; aliarumque multarum nationum hominibus saepissime in AEgyptum nauigantibus continue faciunt, se non paruam iactes ram ac damnum passuros. Vel etiam quia illis lege interdictum est, Christianos homines eam compositionem posse docere. Hincque nemo aduena potest ullo pretio ab illis eam compositionem intelligere. GUILAND. Hoc iamdiu sciueram, sed tu quanam arte usus fuisti, ut eam ab illis intelligeres Z auro fortasse pharmacopolae illius timorem,atque legis interdictum te expugnasse puto. AIps N. Nullo meo consilio id accidit, sed casu atque ab alio Mahemete mili, valde familiari , rei herbariae longe omnium fgyptiorum doctissimo, cui quotidie ex Arabiae, atque Ethiopiae, Indiaeque locis aliqua noua medicamenta ab amicis mittebantur , theriacae, quam
AEgypti componunt, integram ac veram habui descriptionem: paucis enim diebus antequam ab Egypt6 discederem, Deo volente, mihi contigit, ne citra sic desideratam illorum theriaca compositionis cognitionem, exinde malo animo abirem, idque nec aurum, nec aliud munus,misi multa eius Viri erga me humanitas co n-
fecit. Apud ipsum enim cum discederem , vidi librum permagnum, & mirabilem, qui a doctissimo AEgyptio, olim Sullanicuiuspiam aegypta Imperantis mandato, qui omnes Hoypti, Ara
blae,ssithiopi aeque locorum plantas diligentissime obseruauerat de
290쪽
omnium illorum locorum plantis cou scriptus fuerat. Quem si recte latinitate donatum n0stri haberet, de multis medicamentis peregrinis dites omnes absoluerentur. Forte fortuna igitur, ut ad rem nunc redeam, diebus pauculis, antequam illinc discederem, cum quorundam simplicium medicamentorum occasione,dictum Ma-hemetem herbariae professorem conuenissem in eius apotheca seli gentem, parantemque simplicia pro theriaca iEgyptiorum, ab omnibus medicis illo tempore indicta , ut illa in Morestan mitteret Mahemeti theriacae compositori. Nam Mahemet ille , qui iam
multos annos theriacam componebat, solitus erat omnia medicamenta, quibus theriaca paratur, ab eo accipere: is rogatu a me,
quid tunc negotij habereti cum respondisset aerbas , succos, gummata, radices, semina, atque alia medicamenta simplicia pro componenda theriaca seligere, quae in Morestan ad Mahemetem compositorem missurus erat, schedula, in qua theriacae compositio AG
chiatri medici AEgygiij litteris descripta legebatur, eiusdem medici , quoque sigillo submunitam, rogatus, mihi se praesente legendam paululum concessit, atq; postea etiani permisit, ut totam eam diem illam commodius perlegere possem, ac contemplari. Cuius scripturae principium cumEgyptio medico Hebreo Italicam aeque ac Arabicam linguam callente, cum legissem, theriacae esse cona- positionem,quam per eum annum medici AEgyptij componere pro Turcarum Rege constituerant, quamprimum agnoui. In qua, ut iam dictum est, aderat Achim bassi subscriptio. Illam continuo domi cum dicto Hebrato medico, praese' te etiam Octauio Rostereto Tridentino medico excellenti, qui cum Franc. Delphino, ibi
pro Serenis. Dominio Veneto Consule Clarissimo, in Hgyptum,
medicinam exercendi causa venerat, ex Atabico idiomate in lati nam linguam verti, quam quidem ne amplius tuum desidermni re morer, hoc modo scriptis traditam nunc ex m 'adies . Verum no
