De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

medicinae causa usurpant, expositurus essena, longiorem sane ser imonem tibi fecissem, cui tamen finis iam est imponendus. G v 1-LAND. Haud inutile, neque iniucundum fore exis imo, si ante quam ad illorum decus te conferas,illa eadem medicamenta,quae animi gratia ab ea gente assumuntur, edisseras. In memoria sane habeo,dum per Fgypti loca olim diuersarer,multos eiusmodi me dicamentis veluti ebrios, ac amentes factos, multa capite, oculis.

que praesertim deliramenta facientes inspexisse, de quibus aliqui ex Turcis, qui mihi tum ad securitatem astabant interrogati , resia ponderunt, illos esse, qui herbam animi gratia comedere astalent; quique etiam confirmabant illos tunc in somniis multa laetissima viridaria, amatasque puellas videre. Multaque alia de iis dixero; quae mihi risu valde digna videbantur. Itaque de his etiam aliquid aliud te loqui, desidero.

De medicamentis ab I 'ptiis animi gratia latis

quibus J erant bis deuoratis, Saria exoptata

in somniis flevissuros. Cap. II

P Rivs dyAM tibi ea medicamenta recenseam, quibus de ivoratis multi iEgyptiorum sopore capti, varia optata obiecta se videre opinantur,atque iisadmodum delectantur,praestiterit, an istud verum esse queat, nunc ex te in primis addiscere, quando ip- forum alij atament, si per os assium vel assis vel bosa, vel bernavi, vel denique bers acceperint , se plurima pulcherrima viridaria, at que formosissimas lasciuientesque puellas quasi somniantes videre: Atque alij se illa tantum somniare ac videre, quae ipsos valdo delectant ita, ut viridariorum Visione gaudentes, eadem in somniis: videant, & amantes, desideratas puellas, milites bella. Haecque opinio sic ipsos inuasit, atque ibi tandiu inualuit, ut nunc quam plurimos semper ibi spectare possis illis medicamentis indulgentes. Nec tantum hic Vsus in plebe, Verum etiam in primatibus, nobilibusque AEgyptiis retinetur,ibique antiqua consuetudine fit' 't aliquis ad rem aliquam Vocatus, volens eius laborem subter

262쪽

fugere, neget se id posse, quod za die, atque hora herbam comedere consueuerit. G VIL AN D. Cur tu de his loquens , qui ad mota uendas illas visiones iis medicamentis Vluntur, dixti herbam eos comedere, prouerbio diei, qVado eX te quaedam electuaria potius, quam herbam illos deuorare, nuper audierim λ ALpIN. Non me latet Egyptios ad illas concitandas visiones, pluribus medicata mentis compositis uti, Vt est electuarium bernavi vocatum ex pro

ximis Indiis delatum, Bers; Bosa : sed ad id simplex herba cannatabis caeteris apud illos est familiarior, quam ea gens assis appellat, quo nomine nihil aliud quam herba significatur, quasi cannabem

hinc herbara per excellentiam vocent. Quia vero ut audiui pria ma experientia eas mouendi visiones ex huius herbae usu prodita est, atque originem traxit, vel quod ipsa promouendis his vissionibus caeteris aliis medicamentis praestet, adagium illud herbam sumendi venit. Sed haec missa faciamus, quando ex te nunc audire cupiam, an id verum esse queat, AEgyptios quippe iis deuoratis medicamentis posse in insomniis eas visiones cernere; an potius haec ipsis falsa, laesinue ferat imaginatio. mobrem tuum nunc erit , quaesta diluere. GuILAND . Quid Z an non hanc esse satis jucundam speculationem , ipsamque etiam uberiorem sermonem desiderare quam praesens hoc tempus nobis i concedat ξ verumtamen non sinam te omni responsione carentem abire, qui mihi tantopere confidens facillime posse me hanc veritatem cognoscere,

arbitraris: sed quicquid est, quod ego in hac re sentiam nunc paucis ex me audies. Q d igitur ibi famosissimum sit, omnes qui ea medicamenta assumunt, multa,ac Varia, qui b. delectantur, obiecta sopore captos viderem, certissimamque dictorum visionem quisque speret, facile erit; ut sibiipsis omnia se Visuros suadeant,quae famo- se illo modo ab omnibus spectari affirmantur. Neque immerito, cum a deuoratis medicamentis Vapores multi concitati, &in caput delati, ipsum variis modis feriant,eiusque sensus valde pertur bent, ex quibus is praesertim, qui Visui audituique deseruiunt, sic

turbatis,uaria, ac multa obiectaeX consuetis rebus, communi sensui, cuius munus est sibi oblata obiecta contemplari distinguere, ac iudicare, offeruntur. Q Hae non modo dormientibus, sed etiam via gilantibus apparere posIunt. ΗOminibus itaque ab huiusmodi usu medicamentoru variis modis capite laese, atque eius sensibus exinde turbatis, illis certo multa Obiecta offerri videtur, quae Vulgus

263쪽

illorum medicamentorum usu per insomnia se videre arbitratur, qui tametsii nihil vere videant, tamen ea cet nere imaginantur. Vel

dicendum erit quod facilius fortasse nobis sitia debitur in usu illorum medicamelorum vitiatam esse ipsorum imaginationem, non

secus qukn accidit in melancholicis. Homines liquidem eo moriabi genere correptos, melancholico humore, vel halitu cerebrum inuadente lasa imaginatione, varia deliramenta opinari medicis notislsimum est. Duo in melancholicis obseruantur, quippe primo humor, vel halitus, qui cerebri partem, in qua residet imaginatio , obsidet, atque ladit, qua parte laesa, functiones imaginatricis facultatis continuo vitiantur , atque exinde homines haud recte imaginantur. Secundo est illiusce, vel humoris, vel vaporis ater color quo, ut Gal. docet quanquam Averrhoes aliter sentiat in

singula illa deliramenta cum timore,& moerore omnia fiant. duo melancholicae amentiae, Hippocrate affirmante, verum characterem explicant , quo ab aliis amentiis vere distinguit in . Hinc igitur a ratione non erit alienum, Vapores, vel halitus ex deuoratis illis medicamentis in caput delatos, cerebri membranas ferientes

ac laedentes, varia per id temporis obiecta, ac phantasmata ad imaginationem deferre posse, ex qua vitiata imaginatione homines plura variin; deliramenta,veluti melancholici faciunt,videre opinantur. In dormientibus istud haud obscure licebit obseruari etenim quis ille erit medicus, qui plura vari aque somnia seu visiones fere singulis noctibus a variis esitatis cibis, in quam pluribus hominibus fieri, non audiuerici Brassicam percoctam in cibo sum

ptam, pastinacam, praesertim carote,VOcatam, porra, erucam, pha

seolos,mul taq; alia fere infinita, varia turbulentaq; somnia facere nostrum latet neminem. Dioscoridesque de hortensi similaci haecis secundo libro memoriae prodidit, dicens: Si liqua cocta cum semi- ne in olerib. asparagi modo estur, Urinam ciet, &tumultuosa som-

A nia ficit. Vnum vero stuperest intelligendum, scilicet quod Egyptij fabulantur, an fieri possit, ut ab iis deuoratis medicamentis ea

utique dormientes, quae ipsis valde accepta existunt, quaeque valde amant,& desiderant, Videre queant; quado omnia vel folia, vel semina, vel radices, somnia mouentia, illa tumultuosa ac melanchol1ca plerumque faciant, quod singula haec succum halitumque gignant melacholicum. modo itaque prsdictorum usus ama sa, atque desiderata obiecta illis offerre Poterit λ Alpis. Hinc

264쪽

Liber si um rar

proseisci putauerim, quia hali um commotione, vel agitatione in cerebrum facta,ea frequentiu Sobiecta facultati imaginatrici rea presentantur, quae aptiora sunt,Vt ad ipsam facilius moueantur ac ferantur, qualia sunt hominibus plus accepta, & cara, quaeque ab ipsis plus coluntur atque desiderantur. Haec siquidem frequentius

memoriam ac imaginationem Occupant, ex quo amates frequenti somno amatas, ac desideratas puellas videre, bellaque milites via distur somniaresatque nautae naues,maria ac Ventos; amata siqui. dem multum desiderata obiecta fere Continuo a memoria ad imaginationem mouentur, atque ab hac ad illam, S rationem. Ad imaginationem ea citius mouentur ex motu, quem amor, desiderium, delectatio , ac appetitus hos sequens concitant, haecque caeteris aliis obiectis citius, frequentius, id facilius internos sensus mouent aci exercent, ex quo aliis obiectis familiarius ac frequentius non tantum dormientium . Verum quoque vigilantibus ipsa imaginationi offeruntur; hinc a quibus uis sumptis medicamentis' somnia excitandi vim habentibus amata plusque desiderata obiecta caeteris aliis facilius ad imaginationem mouentur. Quam ob causam ij illis deuoratis medicamentis plus amata ac desiderata iobiecta frequentius in semniis, atque etiam leuissimo, perinde ac ipsi vigilarent, sopore capti videre certo. assirmant: GVILANDI

Satis nos rationem illarum visionum, iis medicamentis mouendarum,nunc considerauimus,videmurque de ignotis loqui, quando ea medicamenta haud hactenus agnouerimus , proinde praestat, ut nunc de his loquaris ... ALΡIN. Diximus tamen illa his no

minibus apud eam gentem appellari,scilicet asson,assis, bosa, bernavi ac bers. De assion, quod est Graecorum meconium, atque nostrorum optum, seu succus e nigri papaueris capitibus expressus, referunt homines, eo deuorato, paulo post hilares admodum euadere, multinue ac Varia loqui, fortioresque ad quaeque obeunda munera sibi videri, praeterea subdormientes , laortos etiam di viridaria multa arboribus, herbis, ac floribus variis perbelle orta nata spectare. Horum Visiones omnibus Mahometis assecli s sunt acceptissimae. Fiunt nihilominus, o pium sumentes comatosi,veternosi, fereque stupidi, atque apud onmes inconstantes habeniaxur; modo etenim aiunt,modo negant, cum ipsisque tractare omnes cauent. Ioann. Iacob. Manni medicus sane in AEgypto multum versatus, quique ante me medicinam pro Illustr. Veneta Na-

265쪽

tione, magna cum laude ibi fecerat, tres casus de iis, qui opto uti

consueuere mihi narrauit; dixitque euidam Viro, opit Vsui assueto, per Nilum flumen Alexandriam versus nauiganti,cum optum de- let, ille statim egressus naui, adeo celerem cursum C a Um Versiis tenuisse, ut nunquam quisquam nostrum ipsum consequi potuisset, idque ne in hora solita sumendi opium praeterita in talis-diosa sy mplomata laberetur. Secundus fuit Nauta, qui dum sya naui multos Alexandriam veheret , in medio itineris, opto careas in saeuissima incidit sympto mota,praesertim in syncopim molestissimam, quibus a viatori b. opio oblato illicbsanatus est Iterq; illud incolumis prosecutus est. Demum alius fuit, qui eodε modo opto deficiente, in exitiosissima symptomata lapsus ,fere mortuus est, vixque reuixit,atqi no nisi longissimo tempore sanus euasit. Hunc succum, quo omnes utun tur, ex locis Saleth, ubi olim Thebarum urbs erat praeclarissima, deferunt; ibi etenim nigra papauera copiosissime proueniunt, caeterisque omnibus facultate praestant, ex quorum capitibus succum exprimunt, quem sole siccant,atque ad

usum seruant. Assis nihil quidem aliud est, ut superius quoque dictum est, quis, puluis ex cannabis foliis paratus, quem cum aqua dulci mistum in massam redigunt, cuius bolos quinque castaneae magnitudinis, vel plures deuorant, a quibus per horam post homunes, qui eos sumpsere,quasi ebrij facti,suas amentias pro dui, atque in ecstasi diu manentes, suis desideratis visionibus oblectantur: hocque medicamenti genus plebs frequentat, quia viliori fretio ibi venditur.Tibi mirum haud erit, ex canabis usu hoc fieri,quando is caput vaporibus replere, atque ferire multum valeat, Gale no in primo libro de alim. facult. docete. Qua mira eius facultate ista herba apud ipsos nomen, ut iam dictum est, assis assecuta est; quod per excellentiam herbam dicit. Bosa idem, & plus quam assues praestare dicunt, quam ex farina loli ea,&seminibus cannabis, & aqua componunt, nihilque aliud quam massa ex his confecta existit. Alij ex his cremorem parant, ut in potu absorbeant. Bernaui electuariu in proximae Indiae locis paratur, in Κgyptumque copiose defertur, cuius fgyptij compositionem plane ignorant , eius tamen operationes Videntur admirabiles, tuisque auribus non indignae: siquidem ab assumpta uncia huius electuarij, homines primo hilares fieri incipiunt, multaque loquuntur,& canunt amatoria, multumque rident, aliaque deliramenta laeta pxo- dunta

266쪽

Liber Ira

dunt, quae amentia fere per horae spatium, in his perdurat in qua

statim iracundi fiunτ, in iramaue praecipitan rur, effrenesque redduntur, in qua parum persistunt; demu iident sic trist iri incipiunt, tantoq; moerore atque tristitia, & timore angi, ut continue ploret,& lamententur, quae paulo pbst, ab his deliramentis multum fessi somno correpti digerunt, ac finiunt redeuntes ad pristina insanitatatem. Haec in conuiuiis ab Histrionibus, ut conu uantibu solatio sint, epissime fieri consueuerunt. At mihi haec narranti, mulier quaedam AEgyptia in memoriam venit, quae a potu largiori vini cretici ebria, omnia fere praenarrata varia deliramenta faciebat. Primo enim immodice hilaris fiebat; atq; sic tunc amore lasciuiebat, ut quemcumque virum sibi obuium continuo complecteretur, ac Oscularetur, mox e risu cantuq; ad iram, S furias sic transiliebat,ut cum omnib. rixam habere vellet; sicque lites, & contentiones sequebatur, ut omnes qui in eadem cum ipsa domo erant, ab ipsa non parum timentes praecauerent. Demum ab his tota in moestitiam ferebatur, multumque lamentabatur, ac omnes suos .

defunctos cantu illo moestissimo ut consuetudo est, assidue deplorabat,quousque somno caperetur , quo ebrietate plane digerebat G VIL A N D. Neque immerito illa sy mplomata in illa muliere ex largiore vini generosi potione fiebant. Sanguine siquidem primo ex vino calfacto,&multum humectato, qui fortasse biliosus,vel

exustus esse debebat,necinon adaucto vividioreque reddito, hilaris summopere mulier illa ostendebatur,ex quo etiam ubi vini calidi as eximia immodice in illiusce sanguinem egit, multumque ipsum calfacies, biliosum,atque acutum, fecit vapores illicb acuti mordentes membranas cerebri biliosos illos effectus concitabant, rixas scilicet, contentiones, atque furias. Sanguine vero eodem a vini calore fere exusto, admodum que exsiccato no ab re in moestitiam mulier, facta exinde melancholica labebatur. Quam hepar valde calidum ac exustum habuisse cogito, cuius quidem sanguis exustus, quamprimum a vino copioso humidior fieret, statim ea perinde ac sanguinea euasisset, hilaris reddebatur, quo post ea rvin alore potente calidiori reddito,ut biliosa, bilis accide tia sentiebat,& denique intensiori in sanguinem facta adustione, melancholica fiebat. Sed cur haec amplius repeto,teq; moror, quominus reliqua iam absoluast A I p I N Bers quoque est electua-mm, quo Agyptij ad illa deliramenta utuntur, cuius compositio

267쪽

haec est. Accipiunt piperis albi , seminum layosciami albi, an . dra.

xx. op ij, dra .X. spicae Indae euphorbij, piretri,an .mitchal. croci. scr. xv. Contundunt omnia in mortario marmoreo, δc mox cum mellis partibus tribus miscent , quo utuntur tantum post sex menses. Bers vero nomenclatura sanitatem una hora tantum durantem,

sonat. Vt turilli etiam aliis compositionibus, veluti eri diamu1cus, philosopha, Theriaca Andromachi Senioris ,-aliis. Nunc vero iis auditis utilius erit,ut ego ad decocta accedam,quae param tur, tum ad corporum tuendam, tum perditam recuperandam sanitatem, ab illis populis usitata, a quibus deinceps de syrupis sermo a nobis etiam erit habendus, ut demum de ipsorum Theriaca quoque loqui possimus aliqua; quam illi ita egregie se componere arbitrantur, ut ipsorum compositionem aliis omnibus praeferendam putent. GUILAND. Recte dicis,&spero etiam Solem non occisurum priusquam omnia, quae supersunt dicenda, plane absolueris; proinde ne frustra tempus conteramus , nunc perge do . propositis decoctis sermonem habere.

De decoctis, quibus tum is sanistis corporibus Qtuntur. Cap. JIL ALPINVS

PAvea sunt decocta, quae frequentare illos medicos noui; :

attamen qualiacunque ea sint tibi etiam exponere minime gravabor. In frequentissimo usu ibi est decoctum , chaoua appellatum, quod ex quibusdam seminibus nigris , fabas imitantibus parare consueuerunt. Duobusque modis ab ipsis parari solet; eorum enim alij decoctum faciunt ex semlaum nuper dictorum tunicis, seu folliculis, alij ex eorundem seminum substantia, quod ex solliculis paratur, efficacius quam ex seminum sub tia elaboratum predicant. Semen hoc bon vocant, arboremq; ipsum ferentem vidi in quodam Turcae Bel viridatio ex Arabia idelatum, quae euonomo maxime similis erat. Illiusce decoctiis. eultas est frigida &sicca, quoad primas qualitates temperata, cui

etiam mista est caliditas, quando iIla semina ex duplici substantia constent, altera crassa, terrea, qua cogunt, v xoborant 1 altor

268쪽

riser turtur. Iu

e,lida in tenui substantia fundata, frigidaque modice prae alenti,

qua calfaciunt, abstergunt, obstructaque aperiunt. Horum decoctum cichorei decocto gustu proximum est, quod tamen ipso valentius obstructa liberat. Cum ego animaduertissem mulieres,quibus coeperint quere menses, ad eos adiuuandos de eo calidiori semper paulatim multum sorbillare,apud illasque omnes adiuuandam eam vacuationem in usu esse frequentissimo, coepi, illa perdoctus experientia, in omnibus, illo uti, quibus aliquam ob causam eorum purgatio menstrua destitisset; quod quidem felicissime multis euenisse vidi, exindeque didici hoc genus remedij pro euocandis menstruis ab uteri obstructis venis, esse praestantissimum : Post

uniuersalem tamen corporis vacuationem, mane ieiuno stomacho

istud decoctum assi impium essicacissime menses prouocat,temporeque quo multis cum vehementibus doloribus minutae difficulter exeunt, eis praesentaneo est auxilio. Parant aute illi hoc decoctum, sumentes nucleorum illorum seminum, a folliculis mundatorum libram Vnam,& mediam, eaque parum igne torrefaciunt, contost que bulliunt in aquae lib.viginti; aliis sinentibus nucleos praedictos torrefactos, ac minutim confractos per diem infusos in aquam manere ; atque ath nulla praecedente infusione eos bulliunt ad con- sumptionem medietatis; percolatumq; decoctum ad usum seruant in fictilibus vasis undique clausis. Eodem itidem modo parant de coctu ex seminum folliculis, in minori tamen quantitate sumptis: Pro quo parando accipiunt alij picedictorum folliculorum sex v cias, atque alit nouem, in librisque viginti aquae fontis ad consumptionem medietatis ipsum coquentes. Hoc decoctum stomacholummopere conducit ; id is valde calidum, & effervescens, ieiuno stomacho paulatim sorbentes, potant ad clathi mensuram, & eo amplius. Vtautem vino in oenopoliis siue tabernis nostrorum mutiti ebrietatibus dediti indulgere obseruantur, sic illi chisua decocto delectantur, eiqueindulgent. Aliud decoctum apud illos usitatum Obseruatur, magi ub, appellatu. Multae ibi medice officinae existunt, quae in ea urhenihil quidem aliud, quam ipsum vendunt,eius quotidie mane ieiuno stomacho semilibra propinant,quod stomachum maxime iuuare aiunt, ipsum calefaciendo, concoctionem adi uando, flatus dissipando, atque obstructa aperiendo. Ipsum par re volentes, accipiunt seminum foeniculorum, radicum glycirrh

etae contusarum, an. Vnc. it. S. cucumerum. s. Altheae, an . dra. θ

269쪽

kiiubas nu. quattuor, aquae fontis lib. 3. bulliuntque omnia sinulad consumptionem medietatis, & colatum cum saccharo exhibent. Habent quoque ij nonnullas sorbitiones, quae refrigerant, nutriunt, obstructiones tollunt, ac roborant. Harumque omnium haec est illis familiarissima, quam mastahaleb vocant, quae quidem in febribus omnibus praestantissimum est remedium, maxime vero ad sitim extinguendam, caloremque febrilem minuendum, atque non minus ad urinam prouocandam. Hanc potionem in lateris inflammatoriis doloribus maxime frequentant, quam sic parant, sumentes seminum melonis,abdellaui vocati,unc. . haec etenim caeteris omnibus plus refrigerare creduntur, semin. anguriarum, cucurbitarum, cathe cucumeris,an. Vnc. I. liquistitiae mundatae radicis sacchari candidi, an. unc. t. s. semin. sceniculorum, vel anisorum, dra. 3. contundunt in mortario minutissime omnia,quae petia linea ligant, ex qua aqua rosacea irrorata lac exprimunt, quod aegrotis propinant. Hoc genus potionis sic communiter omnes parant, cuius facultatem Variant, variis additis medicamentis, prout variorum morborum, & causarum ustis poscere videtur. Siquidem i n ardentibus febribus, in quibus maior refrigeratio desideratur, praedictis addunt semina endiuiae, lactucae, psyllij, portulacae, alborumque papauerum ; atque ubi etiam simul flatus distatuere cupiunt,addunt, coriandri, dauci, foeniculi;-a nisi semina, atque alia etiam, quibus flatus dis oluere datum est. Itidemque dolores

mitigare volentes,mastahaleb cum seminibus etiam althee,malua rum meliloti,foenu-graeci, lini, sesami, melochiae, bammiae, parant Ad eosdem quoque dolores mitigandos decocto ex camo meli meliloti ,ban,cassiae fistulae, atque aliorum fioribus parato utuntur. Masta haleb etiam faciunt saepissime, priori addentes micam panis, vel lac amygdalarum dulcium ex Gaza aduectarum,quia eas quam aliorum locorum amygdalas minus calfacere Opinantur, vocantque ipsa lauE Gaetaui ; quam potionem in acutis morbis pro cibo multi frequentant. Aliam parant,quae nutrit, ac refrigerat sumentes furfuris tritici pugi 3. quam ter aqua abluunt, eamque ab)icunt Wirsum in nouae aqua ipsa eodem modo lota, aquam cum modico 1acchari candidi, ac aqua rosacea parum bulligit ouam si e paratam calidam febricitantibus bis in die pro prandio,& coena exhibente alij addunt lac variorum seminum refrigerantium, prout usus ex

Postulat. Alij eam in aurora modo serapiorum sumunt , haec alit,

270쪽

Liber si uar . t Ia testigerat, ainergit,aperit sitimque extingiuit. Est alia Tatuina ab

iis vocata, quam parant capientes fermenti tim1 ex farina triti iaceasem clam, atque aquae rosaceae sibilam, quasti ad sed

candi do aut lacte amygdal. Vel seininum frigidorum, panam ebulialientes, parant. Est etiam sauicli apud omnes familiarissima potio

pro alendis febricitantibus; quam etiam hoc modo parant, accipientes modicam farinam ho rdei torrefaisti, quam cum aqua rosa-cea di lutam multum bulliunt, cui postea saccharum candidum permiscent. Non pauci in victu utuntur farina amygdal. dulciunt cum aqua rosacea bullita. Superius quoque dictum est illos in febribus sequi berberorum decoctum, vel infusum, cui interim addunt pulpam tamarindorum, aliaq; semina, prout varius in iis medendi usus expostulare videtur. Non ininus etiam in ardentibus febribus seminum psyllii, atque citoniorum mucilagine uti solent.

Pro potu vero non in aegrotis modo, verum multo magis in sanis corporibus hanc potionem frequentant, quae sitientibus est iucum dissima, quam farbet, quasi potum per excellentiam vocant: illudetenim nomen, potum, simpliciter explicat: ipsam parant, in aqua multa saccharum distatuentes, eique admiscentes tantum limonum succi recentis, quantu modice aquam acidam reddere queat. Hanc aquam in aestiuis ealoribus omnes libentissime potant, tum ad sitim extinguendam, tum ad refrigerandum. Nobiles AEgyptij ; & Turcae addunt modicum moschi, vel ambrae. Pro aegrotis

febricitantibus in aqua interim rosacea, Vbi febres non carent malignitate, interimque in aqua en diuiae febribus ardentibus obseruatis hunc potum parant. Antiqua consuetudine ibi nobiles fgy piij, ac Turcae suis in domibus aduenaS honorare volentes , perinde ac nostri Lombardi vina optima, sic ipsi iam dictium potum pro pinant. Ibi etiam in usu frequentissimo sunt angiariae vel naui, vel

halech elmula vocatae,quae nihil praeter aqua, S semina continent. Domini, vel primates magnam, ac optimam anguriam accipiunt, in ipsaque foramen faciunr, per quod muschum, ambram, cum modico rosaceat aquae dissolutam intus injiciunt, aquaeque angu mae permiscent. Haec aqua mirae Voluptatis est omnibus sitientibus:

febricitantibusque iucundissima, atque Villissima, quia refrigerat,

humectat, aperit,urinamque Valenter mouet. Hac in renum, iecinorisque caloribus omnes Vtuntur. Hoc tamen mali iis , qui eam/Sequendint , iacere obseruatur, quippe aquosas maximas hernias

SEARCH

MENU NAVIGATION