장음표시 사용
251쪽
mella. cap. 3. docuit, iis verbis: Quippe in prima accessione incit nante ducendi in balneo omnes sunt: tum pinguiter simul ac molliter fricandi, ij quidem qui ex aliquo, quod cutim adstrinxit, laborant, sicut dictum est. Qui vero ex siccitate, fricandi quidem Mipsi sud par ius,lauadi autem uberius. lia vero illa sint, quae ad
hecticas febres atque ad putridas, extenunc sciret cupio. ALPIN. Vsus eorum balneorum apud eos non unus obseruatur,sed myltiplex, quando alij balneo utantur tepido, alij frigido; eo profecto
modo, quo Gal. hecticos lauandos docere in lib. Io. meth. med. Videtur, attamen illis non valde frigidis utuntur. Tepidum balneum, quo utuntur, alterant lactuca, violis loto AEgyptio scilicetnenu phare, endi uia, s inco,hordeo,coriadro, solatro,malua, foliis Vitium, papauere, aliisque refrigerandi, humectandi facultate , praeditis. Hi vero obseruantes ex his fiebrilem calorem hecticoru
nihil diminui ad frigidum balneum accedunt,s sim ac sensim ad frigiditatem per tepiditatis gradusascendetes; tepido siquidem ad minus tepidum ab eo ad frigidum, postea ad magis frigidum ascendentes, corporaq; tandem tota subitb in aquam frigida injiciunt, ut aeque simul omnes partes corporis alterentur. In putridis etiam febribus apud illos usus balneoru est frequentissimus; eo etenim in omnibus tum continuis, exceptis pestilentibus, tum intermittentibus familiarissime utuntur, non tamen in principiis, sed quando febres statum adeptae sunt, vel declinare coeperint. In his etenim calidis balneis singulis di bus ante cibum aegrotos immergunt, eosque ibi penhoram morari iubent. GUILAND. Corpora cruditatibus scatentia balneis uti non debere, Gai plurib. in locis docuit,pr sertimq; in lib. 1 o .meth. med quando ex balneo crum ditates funduntur ac liquantur, atque facile inuiscera fuere pos
iunt,pr sertimq; si aliqua sint imbecilla. Gal. etenim in balneis tria fore obseruanda praecepit nempe ne qui bai eantur asi quo pacto horreant, secundo,ne ullum viscus imbecillum habeat; demumq; , ne multitudo crudorum humorum in primis venis adsit: Quae ab 'N Ipso in lib. r. meth. med. hisce verbis. docentur: Tribus enim hi in balneo, quod in quacunque febre adhiberis, intentus sis OpOxips: Vm quod citra horrorem sit administratum i Secundo, quod - nullum primae notae viscus sit imbecillum: Tertio, quod multitu-bi do crudorum humorum in primis Venis non contineatur.
mque ut prius dictum. est non solumini endere eam praesen-
252쪽
Liber Tertiar. IIItem febrem potest sed cum non fuit, eam interim excitare: partes ero imbecillae, liquatos iam humores magis recipiunt,quam antequam liquarentur: Crudorum Vero humorum copia in rotita cor
pus digeritur. Horum si niliis obstet, ex balneis duo haec aegro compendia accedant ,& quod redundantiae humorum aliquid vacua- bitur, & quod multum febrilis calor transpirabit. Qi mobrem ex his colligitur, quomodo febricitantes balneis vii debeant, ut ipsi utilitatem afferant ; ex quibus non video, quamobrem AEgyptiis
corporibus, tantopere balnea conducere queant, quado alias ex te audierim illorii corpora fere continub in primis venis multas cru- .ditates habere. ALPIN. Verum est, at quis est putrida febre correptus, Cuius nunquam ad vigorem vel decrementum etiam febris, venae me senterij cruditatibus minime repletae sint 3 idcirco illo tempore balnea neutiquam tuta esse assero: sed ubi illae cruditates consumptae sunt; qua ratione neque in principio accessionis, neque in incremento, quando neque cutis meatus perui) facti sunt, neque excrementa digesta , Gal. aegrotantes balneis uti debere meminit in lib. 2. meth. ita dicens: rationabilius nec in febrilis signifi- recationis principio, nec incremento quisquam aegrotantem lauit: te quippe densata est hoc tempore, coarctat que & cutis ipsa, & quae M sub hac habetur, carnea substantia. At in febris inclinatione inci- ιη'piente, aut iam progressa, nos sepe, & alij medici nonnulli mul- iatos se penumero qgrotos lauantes, non parum his cotulimus. Quctre cum vigyptiis quoque aegrotantibus in primis duobus morbi temporibus, quippe in principio, M au gmento, primaru venarum cru-d1tates quibus M ipsi exuperant, plane digerantur, meatusque cutis &carnis substantiae aperiantur, balnea importuna, & noxia esseruidentur, in aliis vero temporibus ipsa utilissima existunt, praeser-etidique corporibus calidioribus, calidioribusq; febribus correptis, quibus usus illorum balneorum familiarior, ac magis peculiaris ibi
obseruatur. Etenim quamquam his balneis omnes indiscriminatim febricitantes viantur, tamen corpora biliosa atque adusta, quae acrioribus excrementis abundant, igneis febribus correpta magis in familiari usu illa habent. Neque id iniuria, cum si ea temperata adhibeantur, non modo fuliginosorum excrementorum acrimoniam,veru etiam totius massae sanguinis, hepatisque praesertim se
uorem a C acutiem compescant,euacuent, & humectent, cutimque
laxent. re in biliosis febribus, atque adustis illorum balne
253쪽
rum ibi iure merito est frequentissimus usus. Corporaq; illa in primis in aerem temperate calidum paululum versari sinunt, in quo exudsit,atque cutanei meatus laxantur, mox oleo violaceo vel ne . nuptiarino ab eis inunguntur: SI tertio in aquam tepefactam merguntur sinuntque ibi tantisper morari, qudusque aqua balnei omnem calorem amiserit, frigidamque redditam aegri amplius innoxie ferre non possunt: qui e balneo educti linteis absterguntur, atque exsiccantur, in lectuloque positi aliquantisper dormiunt, mox cibo reficiuntur: in intermittentibus febribus, diebus tantum,quibus aegri febre non tentantur, in balneum ducuntur, speciatimque in febribus amphimerinis, duplicibusque spuriis tertianis, quartanis;in iis etenim tempore accessionum a balneis abstinent,in tertia nis vero exquisitis, vel multum ad ipsarum naturai accedentibus, quotidie balneo utuntur, atque aliquando bis ter, in corpori bus graciliori ac squalidiori habitu, temperamentoque exusto prae ditis, quotidie frequentant: neque mirum, cum Gal. de his in pri mo libro ad Glauc. tertianarum febrium curationem docens, di--,, xerit: Balnea vero calida ex aqua potabili prosunt, tum quia ali- ,, quid bilis educunt, tum etiam , quia sua qualitate plurimum iuuant: nam huiusmodi omnia balnea hiumectant, ac potentia refri- ,, gerant: atque haec obiter de usu balneorum in putridis febribus di ι,, ximus, quibus illi nil minus familiariter utuntur ad pliares aliosis morbos , nempe ad oculorum inflammationes : nec ad oculos mota
, , do ipsos, sed ad uniuersum corpus aut corpora e siccent, atqueo, contemperent. Sunt aliqui ' qui pluribus diebus in baneis illi, exudantes, atque hepatis flammeam qualitatem iis contemperantes, a Gallica lue sanari arbitrantur, qui quanto in errore sint,pp-stea cognoscunt, qui intermissa victus sobrietate, & usui balneo crum, quibus ipsorum corpora inaniebantur, ac siccabantur, rUrsum eodem morbo aegrotant, iisdemque symptomatis Gallicis conflictantur. Sed quid dicemus de melancholicis, qui his tepidis
balneis tum in uniuersum corpus , tum praecipue supra capitis su turam coronalem stillantibus perfecte sanantur i de his satis. Acssipi cet hoc tandem sermone diem claudamus. Crastina die politiceor me tibi viro doctissimo omnia tum simplicia, tum compo- .nta medicamenta, quae apud eos in frequenti usu existunt, narraturum. rum historiam non minus, quam caetera hucusque a
nobis tradita, .utilitati, voluptati fore iudico: finem igitur ho-
254쪽
dierno sermoni imponamus. GUILANDI N v s. satis loquendo ambo defessi sua mis, ut nunc consultius sit, paululum quiescere. Libentissime te cras mane eXpectabo, Vt medicamenta, ab ea gente usitata ex te etiam audire queam. Vale.
255쪽
R et o Sole, quando iam in lucum nostris sermonibus
constitutum oportiorne venimus , ne tempus frustra conteramus, cum multa litate de medicamentis ab
AEgyptiis usitatis nobis dicenda supersint , iam de his
ipsis sermonem aggrediare. In primis vero illa medicamenta,quae pro alterandis corporibus,3c mox purgandis ea gens sequitur, mihi prius narrato : spero enim illos medicos aliqua ex illis in usum habere, quorum notitiam,& nouitate rei,& eximia ut litate, mirum in modum nobis profuturam,voluptatique futuram arbitror. Expecto itaque de his nunc, t loquaris. ALPIN. Quamquam nihil fere habeam, ex his, quod tuis auribus dignum este i dicem, nihilominus, ne laborem subterfugere videar, quae per hos annos ibi medendo obseruaui,tibi dicere non recusabo: Qus qualiave sint ,tu quoque facilius coniectura assequi potes. Situs enim locorum, hominumque loca habitantium perspectς ac cognitae naturae, usiim familiarium medicamentorum communi quadam ratione medicis si1gnificare videntur. Siquidem coeli frigidiores plagas habitantes,quod corpora exinde habeant frigidiora, calida medicamenta frequentare obseruamus. Contra, qui sub calidiori coelo degunt, quia calidioribus corporibus praediti sunt, frioida appetunt, ac pro tuenda ipsorum Valetudine refrigerantium medicamentorum usus apud illos est stequentissimus . GuILAND. Verat O- queris: Hiocque Germani, Boemi, Poloni, Angli, Flandri, atque ali) frigidarum region populi, Vsque adeo aromatum usu dele-
256쪽
ctantur, ut maxima piperis, Zinriberis, Gariophyllorum , nucum,
aliorumque omnitun aromatum apud illas nationes copia absuma tur itidem arbitror, ubi hi calefacientia medicamenta sequuntur,ita
calidarum regionum iecola frigidis oblectari ac gaudere, atque
exinde usum praefrigerantium medicamentorum ipsis esse familia rissimum, presertim Vero AEgyptios,Vt ex te alias audiui, ea de causa plus aequo refrigerantibus indulgere. Ex quo etiam massos ibi cum vivetidi,tum medendi usus, Vel potius abusus origine duxisse recte arbitrari possumus. Quandoquidem incolae frigidorum locorum ab usu refrigerantium plusquam opus esset, timentes, usque adeo Prefrigerantibus tum cibis, tum medicamentis cauere, SI abstinere solent,vsque adeoq;vsum calidorum amplecti,ut refrigerantia plane negligant, non tantumq; inutilia, verum etiam sibi valde noxia cesse autument: exindiniae refrigerantia omnia medicamenta ab horreant,ac fugiant,adeoque Vulgo ob eam causam calfacientium
usus receptus est, ut illum immodice sequentes, in causa sit, ut plurimi populares morbi, per ea loca fere assidue grassentur. Plures enim Germani, Poloni, atque alij frigidarum regionum populi ob
eam causam a frigidis cauentes, Vinis generosis, aromatibusque nimium indulgentes, hepar immodice calfaciunt, atque exurunt, ex qua temperie qualia oriri soleant mala, nobis obscurum non cum ab his tamen abstinere nolint, eos breuiorem vitam viuere, mi rum non est. Eodem quoque modo aliti me dixisse memini, ex frigidorumfrequenti, & continuo Vsti, Hgyptios in multos morbos incurrere: atque hanc esse ex praecipuis causis unam existimo, qua
terra Κgypti calidiori coelo Utens, corpora pleraque sanguinea, ac pituitosa gignat,& quod magis admirandum nobis videatur, ea lota
ca populares morbos frigidos plerosque pati ab hisque plusquam a
calidis incolas vexari. Sed cur mihi cupienti ex te cibos,atque medicamenta,quibus illi utuntur, audire, egomet impedimento sum εArpi N. Ne ab incepto sermone discedamus , dico in primis Egyptios ob multum ambientis calorem, Victum, medicamentinue virefrigerandi atque humectandi praedita precipue consectari. Plerique enim pro victu Ommia edulioru genera, qua exlacte parantur, usurpant, maximeque lac acetosum,quo omnes ibi libentissime,at. que familiarissime vescuntur. Plebsque paupercula lac comedit,cucurbitae, cucumeri,iactuce,endiui ,p.rtulacae, vel aliis oleribus refrigerandi vi pr ditis minutissime incisis,mistum.Oleraque,quibus:
257쪽
eos vesci consuetudo est, sunt Melochia, bammiae, fructus lactuca, en diuia, solacus, coriandrum, portulaca, culcassiaeque radices, quas quis iue ibi familiarissime variis modis paratas comedit. Atque ex fructibus, cucurbitae, cucumeres, mala in una, Melones, anguriar,
Musis fructus ficus nostrates & sico mori, qui sunt nostris latiores, breuiores,atque longe insipidiores, limonia,atque aurantia, dactili, fabae cicer es, atque pisa viridia. Ex radicibus,ut nuper dictum est, culca 1ae est frequentissimus usus. Arundinum quoque viridium, ex quibus saccharum ibi exprimitur, in cibo apud eos usus est fami liarissimus. Propotu pleriq; fluminis Nili aqua perpetuo utuntur; squidem illis vinum lege interdictum est. De medicamelis itidem dicendum est: illa etenim sequuntur, quae refrigerandi, atque humectandi facultate sunt praedita,qualia existut Nymphea, papauera, ipsorum succus, ab ipsis assion Ia Graecis meconium Vatinis optum vocatus. Psylli ruri coriandrum viride, quod etiam in ferculis in frequentissimo est usu. Endi uia, soncus, cichoreum, lactuca,
plantago, Melochia, malua,rosa, sandala, limonia,cytria, atque aca cia. Interim etiam ex calidis utuntur,meliloto, foenu-grcco, amaraco, menta, cam Omelo,anetho,tiquiritia,sceniculo,aniso,atque aliis multis. Berberis fructus in medicinae usu valde frequentant, quos putant cor multum roborare, viresque reficere, ac perfrigerare,sitimque extin guere, in febribusque ardentibus, atque pestilentibus iis paratis uti solent. Horum siquidem libram in vase magno aqua
pleno, vel duodecim etiam aquae libras continente, mitrunt cum
nonnullis seminibus forniculi, vel frusto panis, atque per noctem, vel diem sic manere volunt, deincepsq; de frigida hac expressione,
per colum transfusa, cum saccharo multo rosaceo, vel simplici,vel strupo ex acido citri large aegrotis propinant, qua potione calorem febrilem sitimque extinguunt, viresque reficiunt, atque etiam putredini praeual ide obsistunt. Praestantissimum auxilium ad alui fluxiones apud eam gentem sua adstrictione,habetur,ebque potu ego olim ibi pestifera febre correptus.cum immoderata diarrhea biliosa, libentissime talici cum successu, AEgyptioru medicorum consilio sum usus. Cum autem Volunt, hos fructus non modo roborare, sed etiam aluum soluere, tamarindos ipsis miscent, aut ma
nam, aut terrengibil. Chinae radices ex proximis Indiis delatae usus apud eos est familiarissimus, non tantum ad Gallicam luem, sed ad multos alios innumeros morbos curandos, praesertimque pro emaciatis,
258쪽
emaciatis, atque gracilioribus corporibus. Huiusce radicis recentis ex iure gallinarum nigrarum pinguium decoctum per multos dies propinantes, corpora carne replent,pingui que reddunt. Id etenim, praeterquam, quod corpora pinguia reddit, cutem etiam.
faciei sic pulchram essicit, ut si illiusce vires nostrae mulieres recte aliquando experientia didicissent, huiusmodi chinae radix apud nos cariori pretio, sine dubio venderetur. Raro ligno Indo, vel
salsa perilla ij utuntur, eius regionis merito calorem timentes .. Mulieres pauperculae sumptum pro aliis ferre nequeuntes, Vulgares hermodactitos, quibus communiter nostri pharmacopolae
utuntur, modice contostos,aeque atque nos castaneas edimus; multos unica vice, ad impinguescendum, deuorant, ex quibus neque aluus aliquo pacto turbatur, neque aliud quippiam mali accedit. Hinc nostri pharmacopolae scire possunt, quantum illis, pro Vero hermodactilo utentes,hactepus errauerint. Ego que hos non parum admiratus sum, quando Egyptiae mulieres earum radicum quas
sine dubio, si moὸo Dioscoridi credendum sit Cholchici esse quisque herbarum materiae peritus fatebitur in per multos dies ad de cem , & plures etiam euntes dormitum sumpsisse, instarque castanearum comedisse,sne vlla noxa ibi sepius compererim. Est etiam
illis in usu frequentissimo semen illud bon ab iplis appellatum, Mquo illud decoctum parant, de quo posterius loquemur. Huic
omnes non secus quam nostri in publicis tabernis, vinorum potationibus, operam dant. De eoque singulis diebus siepe admo- in calenti interdiu, sed maxime mane ieiuno stomacho large bibere consueuerunt. Siquidem ipso ventriculum calefieri , roborarique apud eos compertum sit, non minusque etiam viscerum obstriictiones tolli, quotidie experiantur: Mulieribus adraiocandos menses praesentaneum est remedium, apud easque in usu est frequentissimo,quibus diminute fluentibus, eius decocti probe calentis multum epotant, paulatim modicum sorbitantes. Sic enim in usu est apudomnes, ut paulatim ipsum deglutiant. In usu etiam satis frequenti sunt semina lactucae,Altheae,maluae, cucumeris, melonis,abdellaui vocati, papaueri'; utriusque. Albi quidem semina
sanitatis tempore libentissime, largissimeque comedunt. Vtunis tur etiam fruticis cuiuspiam goribus, salicem aemulantis, quem athban, alij calas appellant , ad multos morbos, praesertimque ubi cors titur; nam aiunt, cor iis maxime roborari expertum esse satisque
259쪽
valenter excellentiori putredini obsistere febresque delere. Hincque eis ad pestferas febres utuntur Dequentissime. Flores etiam, alterius fruticis ellian ne dicti, qui est Alcanna Avicennae, maxime frequentant,ad dolores,caput ex frigida causa infestantes. Et quos praeterea ex cassae arbore colligunt, pro omnibus leniendis doloribus , maximeque in podagra habent itidem in usu. Vtuntur freta queptissime & seminibus psylli j ymaximeque in febribus . ardentibus , quorum infusum , seu mucilaginem, in his febribus tutissime propinant aegrotis: Ex quo prospicitur errare cum Dioscoride omnes, qui psyllium venenum esse scribunt; quando ibi tutissime nemine ab eo unquam laeso, psyllium assumatur. Opobalsami quoque, quod illuc ex faelici Arabia legitimum,ac sincerum defertur, ad multa mala usus apud eos est familiarissimus, praecipuusque ad mulieres ex uteri frigiditate,atq; humiditate steriles, per clysterem intra uterum iniecti. Expertum est sepissime,ipsum ad id magnum auxilium esse, quibus imbecillus, laxus quippe,ac frigidus est Ventriculus, id per os sumptum maximii esse adiumenti. Eius si quidem
calorem valde fouet, auget , ac roborat: ex quo ad iuuandam concoctionem caeteris omnibus sine dubio praestat. Opij,quod ij affore nuncupant, utuntur hi frequentissime, cui longo tempore sic illi
assuescunt, ut mox, vel trium etiam drachmarum pondus aliqui tuto per os assumere audeant, eo homines duarum horarum interuallo hilares fieri arbitrantur, promptioresque in obeundis ipso rum muneribus, maximeque ad bellum, atque venerem: Ibique xulgus fabulatur, milites in bello, qui eum succum sumpserunt, omnes belli timorem deponere, sicque ferociores ad subeunda'
pugnam fieri, ut quaelibet belli incommoda fortissime ac strenuissime deinde ferant. Non pauci etiam sunt, qui eum actimentes . opinantur, se per somnum varia pulcherrima, amoenissimaque Viridaria , atque amatas puellas visuros , seque cum iis oblectaturos. G VILAND. Nescio unde affirmes, eam gentem opto; Graecis me
conio, atque ab ipsis assion dicto, tuto vel innoxie uti, quando tu ipse in libris de praeuidendis morbis , Lle olim conscriptis, plurimma saeuissimaque symptomata ex usu huius succi concitari scriptum reliqueris: atque ab omnibus tum Gr cishum Arabibus me 'dicis meconium, seu opium, seu aMoti in numero frigidotum memdicamentorum recenseatur. ALI IN. Haud esse absurdum ut homines aliquorum venenorum usui assuescant, tibi plane notum est
260쪽
praesertim, si quispiam eo Vti a minima quantitate incipiens, paula, tim ac gradatim ad maiorem quotidie ascendat. Quod Anus re Atheniensis, Galeno his verbis in lib. 3. de alimen. facul. docente, in cuius percelebris memoria est feci se dicitur, etenim ea a minima cicutae portione auspicata, nullo detrimento ad permagnam pro- gressa est copiam : principio enim paucum exiguitate ipsa deui- ας ctum est, at consuetudo naturale reddidit. Multi Agyptiorum in ista erronea opinione adeo permanent, ut ab assumpto opto multa se per somnium spectare imaginentur, atque pro certo habeant omnes optum per os sumentes multa optata viridaria, puellas alia id genus esse spectaturos. Qimi desti ramenta lasa imaginatio aliquando in homine pariat , neminem medicorum latere arbitror. Mirumque idcirco haud erit, illos ea imaginatione, quod omnes usu op ij multa videant, deductos, eo deuorato, somno grauiori captos, quippiam rerum desideratarum ipsorum imaginationi obiectarum, somniare. An vero vere quicquam eis opij Vsus conducere possit, non est, quod tibi persuadeam,quando te laonia teat, ipsum praeualidum venenum esse, ac nullo pacto iuuare, Momnino homini nocere. Negandum tamen non est , quamplures iEgyptios optum quotidie sumentes , nullam noxam sentire, eo longa scilicet consuetudine a natura superato, & in alimen tum quoquo modo verso. Hinc que fieri puto, eos qui ipsum quotidie
deuorare consueuerint aliqua die intermittentes, hora, in qua assumebant, in grauissima symptomata incurrere. Animi siquidem de
liquio fastidiosissimo ipsi tentantur, nulloque auxilio sic tuto liberantur,quam rursus optum deudrantes. Multos ab h c seruitute liberatos vidi, si in hora, qua soliti sunt ipsum capere, largius ex vino
cretico, pipere, atque aliis aromatibus alterato potent. Verum etst ij affrment eo usu recte se valere, minimeque laedi, tamen eorum
corpora valde frigida redduntur, functionesque deteriores fiunt, ebriique, atque torpidi fere perpetuo apparent. Singula, quae sunt a me xisse, ex opij usu sympto imata, in libris de praeuidendis morbis in AEgypto memoriae proditis, extant, ad quos, qui hac de re plura scire volunt,nos remittimus. Sed ad rem modo redeo,reliquinue medicamenta ab illis usitata persequor. Habent siquidem alia mutita composita medicamenta, quibus animi gratia utuntur, veluti de opto nunc dictum est. A quibus per os sumptis inquiunt se multas, er somnium videre, de quibus , nisi nunc multa decocta, qua
