De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Cuius morbi exemplum, quod apud nos nouus sit motbus, tibi subjtingere optimum esse puto. Erat enim Cayri Paris Christianus omnibus Venetis mercatoribus valde familiaris, annos natus quinquaginta, temperamento bilioso & habitu gracili, qui una die febre ephimera, cum capitis dolore correptus, sudauit toto corpore multum, excepto capite, quod nihil sudauit, & febre integre est iudicatus. Dolor tamen capitis remansit citra febrem: mane surrexit, solit que munia obiens illa die, circa finem dolore perseuerante, in angulo dextri oculi rubor cum paruo tumore apparuit sine dolore. noctem prae solito dolore inquietam duxit, rubor tumorque oculi euanuit, disparuitque; tamen erat immunis omnino a febre, nullisque aliis symptomatis, quam a nuper dicto dolore ipse conflictabatur,absq;vllo calore febrili, circa meridiem ab assumpto cibo dolor perauctus est, coepit febrire, fer q; continuo vomuit cum cibo multa virulenta, voceque defecit articulata,valde gemebat, non audiebat,no cognoscebat, manuum phrenetica gesticulatio,flocos carpebat,sestricasque colligebat. Respiratio magna, inaequalis,rara per interuallum edita. pulsus inqqualisssimi, durissimi: Hypochondria in principio mollia, mox Valde

tensa. Extrema omnia frigida, minimeque recalescentia, stertebat, conuulsus est, atque subitb obiit. Tempus, quo febriit ante exitium, non excessit duarum horarum spatium. Plurimi sunt, qui hilariter coenantes instar apoplecticorum moriuntur, phreneticorum etiam notis. Notae vero humorum cerebrum laedentium mistae sunt ex his, quae tum pituitam,tum sanguinem,uel bilem significant. Omnesque simul significare videntur cerebrum eiusque membranas inuasisse, tum calidos humores, tum frigidos, esseque ex his factum apostema Quam sane affectionem mistam ex lethargo M phrenitide iudicare possumus, illamq; esse,quam Graeci Thiphomaniam appellant. Q d& nomen non minus Arabi- Cum, quo hunc morbum nominant, explicare videtur. Nam ipsi Ihunc morbum appellant Dem et muta. Dem enim Arabica lingua sanguinem denotat, & muta, aquam, quasi morbum dixerint ex sanguine & aqua genitum. His humoribus coniungitur insignis putredo ac venefica qualitas , quae subitanei atque celarrimi exiiij est causa. Guth AND. Neque mirum videtur mihi in hoc anni tempore, quod est prima aestatis pars, fieri huiusmodi cerebri Milaminationes ex illis humoribus pituitosis ac biliosis, vel ex san-

72쪽

Liser primui

guine, atque ipsas sequi etiam exitium quam citissime. Nam eui medico erit dubium, primae illiusce aestatis partis constitutionem auctorinam, summe calidam potuisse subvehere a toto corpore in cerebrum maximam partem humorum, in illis corporibus exuperantium 3 Quo sane modo Gai .in lib. I. epidem. multos phreneti. cos factos fuisse narrauit ex bile,ab austrina constitutione in caput νι. sublata. Proprium esse videtur austrinorum ventorum subvehere ad caput humores,atque ipsum laedere. ut Hippoc .in lib. 3 . AphO- Aphor.s risin. docuit, cum inquit: Austrini flatus caput grauantes, sen- susque hebetantes ,& reliqua. Cum itaque in illa aestatis parte 'vigeant huiusmodi venti calidissimi mirum non erit,si capita illo rum habitantium quam maxime laedantur,ab eoq; calore infla mentur, multisque ab ipso calore in caput sublatis vaporibus, humoribusque a toto corpore in caput a calore, veluti a cucurbitula attractis,atque insigniter putrefactis ab immodica ambientis aeris caliditate. Exitium etiam tam cito illos sequi, non a copia illorum humorum, sed a venefica qualitate,ab intensissima putredine senita, Vt Gal. in phrenetico ab Hippoc. in lib. 3. epidem. descripto tribus diebus mortuo accidisse, memoriae prodidit. Illiusce vero Vrbis habitatorum corpora succis pituitosis,& multo sanguine, atque amara bile abundare a te superius dictum est. Sed haec obiter dicta a me sint , tu vero ne vacuum tempus demus, pergς reliqua mihi enarrare. A L s 1 N. Recte sane dixist i, ex illa primae

aestatis constitutione austrina summe calida, inaequali, atque ab eorum humoruexuperantia fieri eas cerebri lethalissimas inflammationes, in quibus fit paucis horis exitium, ob intensissimam putredinem illorum humorum, cerebrum eiusque membranas pessime oblaedentem, ita, ut subitb Virtus animalis extinguatur, atque cum ea vitalis, continuo communicata cordi a cerebro laesione.

singulis annis semel Egyptij hoc malo conflictantur. aliquibus annis plus, ubi plus a Campsinis Ventis molestantur, atque ubi muniis ij perflatu, minus etiam id morbi genus ipsi patiuntur, quo innumeri semper intereunt. Eodem etiam tempore grassantur in pueris plurimae variolae pestiferae, contagiosie, quae oriuntur a v neficis vaporibus in aerem tunc a putrida aqua riui fiuminis, C leg vocati, sublatis. Singulis etenimannis octo eo gumine ad arutitudinem decem&octo cubitorum, aqua ab ipso in riuum C iri vocatum ingressa, perque ipsum transiens, totam urbem per

73쪽

δε Medioma AEgo priorum

meat, fluitque semper per ipsam a tempore, quo Nilum nuper dicta altitudine auctum esse dixi,quousque flumen ipsum crescere desiit quae, finito augmeto fluminis, in alveo Caleg remanet, pauloque post stagnans facta, putrescit, viridisque primo cernitur Mmox nigra, admodumq; foetida apparet. Cuius putredo contracta in ipsa quando fluminis augmentum terminetur mense Octobri, vel ad summu Nouembri, S Iunio rursum mense augeri incipiat

adueniente prima aestatis parte, adhuc magis augetur, intenseque putris reddita, halitus in actem exhalat corruptos valdeque Veneficos, a quibus aer infectus, pueros omnes partem riuo proximam

habitantes in pestilentes eos morbos incidere est causa. Quam ob causam omnes ciuitatis habitatores illam riui partem habitare timen*s, ne ipsorum filij ab illo venefico aere moriantur, alio confugiunt. Haecque sunt mala,quae Cayri epidemice gras ari solent. Multa alia existunt,quae sparsim multos offendunt,quales sunt leprae,elephantiastis, herniae arthritis,catharri maligni ad pulmones, phryses, viscerum obstructiones, inflammationes, S scirrhos tumores, stomachi cruditates flatus hypochondriaci, melancholiae,

renum Vesicaeque calculi .Lepra atque Graecorum elephantiasis in multis pauperibus semper cernitur. qui inopia aquam coenosam, semiputridamq; epotant, atque pro victu carnem bubulam, cammelorumq; & pisces salitos semiputres, in stagnisque & lacubus captos. caseumque quenda immodice salitum ac semiputrem est enim is omnium ciborum pauperibus familiarissimus, tum quia ob insignem salsedinem illorum appetitui sit acceptissimus, tum etiam, quia ibi vilissimo pretio venditur. hunc Gibnelialon appellant.) Ex quo victu ipsorum corpora multum sanguinis foecu lenti,perustaeque nauat bilis & pituitae crassis viscidae, salsuginosae

generare ac coaceruare, necestarium est. a quibus humoribus, ad Cutim protrusis eos excitari morbos cuilibet nostrum manifestum est. Vagatur & altera elephantiasis, ut nuper etiam dictum est, qua correpti, pedes multis magnis duris Rumoribus tumidos, majgnos, atque deformes habent pedibus elephantium maxime similes, cruribus tumefactis etiam coniunctos; quibus tamen aeger nihil doloiissentit, sed ad ambulandum ineptus redditur. Multos vidi ipsorum, qui ipsi pedibus calceorum loeo ligneis capsulis indutis, incedebant passu lentissimo ac dissicillimo. Hoc morbo εorrepti multi Cayri cernuntur ex malo victu,quem assedant cirlicet

74쪽

Liber Primas.

seet ex piscium Nili, ac multorum lacuum stagnantium, semita putridarumque aquarum, & colocas Siae radicum, bammiae, melochiae olerum usu, quo multam pituitam crassam, lentamq; gignut, quae ad pedes defluxa illos scirrho sos aedamato sesque tumores petadibus creat. Nbn minusque multas carnosas hernias parit. Atque ab hac eademque causa innumeris fieri viscerum obstructiones, tumores'; scirrhosos arbitror. Hermarum omnes species ibi semia per vagantur, plurimaeque magnae anguriae magnitudine cernuniatur. Autumant, aquosas oriri ab usu assiduo illarum anguriarum, quas appellant Batechel muta. Haec anguriarum species intra cor

licem, n5 pulpam,ut in aliis visitur, sed solam aquam dulcissimam cum seminibus obtinet: quarum aquam, cui in illis calori b. omnes libentissime indulgent, assidue ebibitam ad testes descedere

ob partium ipsius tenuitatem, atque scrotum implere aiunt. Ex flatibus non minus multae herniae obseruatur ab imbecillo calore stomachi,ab usuque leguminum ,radicum,fructuumque,a quibus multi crassiores flatus ortum habent, qui multis hypochondria quoque tendunt, atque alias etiam partes. Ab usu assiduo aquae in potu,& crudorum frigidorumque fructuum, olerumque,& ab im modica venere,vsuque frequenti dulcium balneorum,& ab intensis coeli calorib. plerisq; stomachus frigidior redditur. Hincq; multi illorum assiduas stomachi cruditates patiuntur, quorum numerus fere infinitus Cayri conspicitur. Ego enim cum in via sui apud ipsos consuetudo est, ut semper cum obuiam alicui medico fiunt; ipsi brachium porrigant, Vt pulsus tangat, etsi sani omnino etiam sint,atq; ab eo intelligant ipsorum statum Vel sanu vel aegrotum in

mihi aliquando necesse fuisset cuiuspiam Turcae Domini pulsus

tangere, ut ei corporis statum detegerem, hac arte sum usus, ut quando omnes fere eius loci homines opinetur, pulsus obseruatione medicum posse, usque etiam annularem,ut ita dicam; digitum manus, dolentem dignoscere.) semper inspecta facie naturalem. iuum colorem,habitum, figuram habente,postquam pulsum recte

tetigissem, dicerem illu recte se habere quoad sanitatem uniuersi corporis, sed tantum omnium ipsius corporis partium stomachum non omnino sanum, sed saepe a cruditatibus laesum, qui frigidior imbecilliorque sit, neque laque cibos omnes probe concoquere. semperque hac arte usus plurimum honorem apud ipsos sum Consecutus,qui me optimum medicum inde crederent. Arthritici

75쪽

De Medicina AEgyptiorum

, multi ibi existunt, ex multis humoribus crudis, quibus ob victi unpler hae corpora abundare superius dictum est, x a multis etiam frigidis flatibus in articulos decumbentibus,a capitisque distillatio-n1bus creberrime ab inaequalissimo, tenuissimoque aere caput maxime laedente, excitatis, ad articulos delabentibus. A qua vero causa multi habeant articulos imbecillos, atque ad suscipiendos immota res faciles,non est scitu dissicile, quando illi utuntur immodica venere, & frequentissime dulcibus balneis, quae quanto articulos debilitent, atque laxent, tu recte nosti. Accedit etiam multa hyemalis aris frigiditas,quae ob tenuissimum, siccumque,inaequalemque aerem vehementior quam sit, a corporibus sentitur. Demum consuescunt etiam multi vestibus iisdem tantum uti hyeme, quibus utebantur per aestatem, de multi nudis pedibus tota hyeme ambulantiquae omnia articulos laedere scimus. Renes permulti contraxerunt ex im modica venere valde calidos, ac debiles,in quibus cum multa confluat ea, qua corpora illa scatent, cruditatum copia, non erit mirum eos i epissime calculis conflictari, dc ulcera etiam in iis pati Calculorum etiam maxima iis occasio esse solet, aqua non recte purgata, clarefactaque, quae quia diu retica est, facile ad renes permeat, terramque secum ducit, quae amplius calore siccata,in calculos mutatur. Hique morbi omnes exictunt, qui sparsim per urbem illam semper vagantur. G v IL AND. Scio etiam ibi multos melancholicos reperiri , quos sanctos multi esse autumant. A I p I N. In numeri ij propemodum existunt, qui vitam agere omnino a peccatis immunem profitentur, sanctitatemque habere existimantur.

atque vivunt in locis asperis Deo seruientes, mox ue Heremitarum. Hique in summo honore, apud omnes Maho metis asseclas habentur. Diuitias spernunt, A mundi voluptates ac commoda fugiunt ; abhorrentes vitam inhonestam, caelibemque amplexantes. Humanissime cum omnibus cuiusuis religionis se gerunt, errores omnes acriter accusantes, mundumque homini esse miseriam prae

dicant. Moesti semper existunt, a Deo multa supplicia ob mortalium flagitia expectantes. Habent corpora nigra, squalida, gracillima mumiarum arefactis corporibus omnino similia. melanch lica existunt, consumpto calore naturali ob immodum ambieniatis catarem, Sc tenuissimum victum, assiduis vigiliis ac laboribus multis. Sed his nunc finem imponamus, quando opportunum

tempus sit , de peste illorum locorum nunc losui, de qua nihil in

76쪽

arnarrandis morbis Egyptiorum mζminimns. saepe tamen ipsa ea loca, Cayrumque maXjme trocissime deuastat, ipsorumque geniatem depascitur.

Dὸ ρ liti spe sica Agχpti invadit, atque

at seme deuastat. Cap. XV.

AT GYprio RVM loea lapissime a peste atrociter deuastari,

multis notum est, atque illam ex proximis finitimisque lota eis saepe in illa asportari, in ipsisque sponte rarissime nasci, neque multos latet. Sed tu de ipsa verius, qui ipsam recte obseritasti, loci quere. A LPI N. Illiusce gentis pestem aliis omnibus saeuiorem, atrocioremq; esse existimo, pro erronea Turcarum AEgyptiorumque credulitate, qua omnes pro certo habent, singulis a Deo prae constitutum esse exitium, exitiique qualitatem, ita, ut, in bello morituros nullo pacto a peste interimi posse arbitrentur. &s 1m'

peste eos mori posse, quibus quidem ab ipsa exitium 'aefixum sit.

vana credulitate omnem pestiferum morbum negligunt, a que parui faciunt, nil aitque ab eo timent, pro certo credentes, stillis vitam eo morbo finiendam destinatum sit; qtun ab eo morian itur,nullo pacto ipsos posse effugere, neque in bello,neque in mari,

neque alio modo mortem sibi pertimescendam. Atque hinc pesset yptum depopulante, Urbem C rum saeuissime depascente, . nemo ipsorum in ipsa fugam arripit neque una cum peste infectis versari timet, neque vestibus,siisque laneis; lineisque pannis ire ius contagio insevis Vti: abhorreti Vestes enim aliaque peste interemptorum delanctorumque suppellectilia , subito in emporiis publice vendutur, & quod magis minim Videtur, quisque ea emit absque ullo pestilentis contagi, timore. sane lues nullo pacto ab iis formidata,cum de ipsumcontagio nulla habeatur ratio apud ipsos, fit vehementisiim aevi armaque per. niuersam urbemaei tissime expandrtui: Ss diiserrunisurψtantamq; Wrannidem in ipsos ac stragem exercet,eius contagio ob hominum hac in re negligetiam, in plurimos propagato, mirumque etiam in modu aucto, ut Caytianno irginistiatisimae parin septemve tanta

77쪽

mensium spatio quingenta milli ili ininum, ut audio, peste perierint. Hoc boni habent ibi peste infecti, atque aegroti, quod a nullis deseruntur, quin imo medici omnes peste correptis libere, non secus, quam aliis in omnibus morbis, medentur, citraque ullum timorem astantes ip'rum curam habent, non secus quam aegrotis ab alio salutari, minimeque contagioso morbo facerent. G v I LAND. Mira loqueris, at suae ignorantiae a peste exitium subsequens illis poena fit, ac supplicium. d stultius esse potest, quam

oculis cernere pestilenti contagio plurimos interemptos esse, a que non credere, vel dubitare saltem sibi ipsis idem contingere pusse, quasi credere nequeant ignem omnia combustilia combstere posse t Certe stultillima ea est opinio, planeque erronea ac falsa, quam non immerito apud eam stultissimam gentem multorum hominum strages, ac ruina sequitur. QMdetenim, nonne naturae etiam repugnat,dicere quoslibet homines ab excellenti aliqua pulcedine assici non posse,quamquam non aeque omnes corripi ab ea possint. praedestinatamq; cuilibet exiiij qualitatem esse, liberaque non esse animalia, at ad particul3rem moriendi modum praedestinata ξ Caeterum haec omittamus , quando huius disputationis hic non sit Iocus. Nunc ex teaudire pio, illorum locorum pestilentia a qua causa fiat,atque utrum ab aeris putridi inspiratione exstagnantibus lacubus, vel ab insigni, vehementissimoque calore corpora, ob prauum victum pessimis multis humoribus scatentia insigniter putrescaei, vel demum si pestis ali de contagio illuc potius asportetur. ALptN. Plerumque pestilens contagium in AEgyptum ex multis locis peste infectis asportari solet. Rarissimeque ab aeris vitio pestis illa nascitur. δί hoc nonnisi ubi Nilus immodice ea loca

inundat. A qua etenim longiori tempore terram occupante fit, ut

uniuersum illud solu lacus inuadat palustris ac stagnans, qui accedente primae aestatis calore austrino 'multo insigniorem recipit putredinem. Vel aer illorum locoru suapte natura calidus , & siccus fluminis larga Nili inundatione perseuerante, immodice humidus reddituti quod aeris temperamentum ad gignendam pestilentiam esse valde opportunum ac facile Gai. in s. lib. de tem p memoriae prodidit. Ab halitibus vero putridis ac corruptis palustrium loco xum AEgypti, lacuumque aquarum corruptarum singulis annis simulti essentiquales sequi solent immodicas fluminis inundationes

abquando ibi factas, pestis annis singulis ibi ex aure fieret. Exca-

78쪽

Liber Princius. 283iditate aeris immodica pestilentiam obortam suis e nemo liactenus ibi vidit. Obseruatum vero est, ab insigni aeris calore potius

omne pestiferum contagium eXtinctum esse. trianquam tamen a ca

lore primae aestatis, quda sua inaequalitate, atque calore sus cante potius putrefactionis generationi non parum faueat. Plerumque igitur id genus morbi ibi contagio ex aliis locis asportari solet, ratarissimeque ab aeris vitio. Neque minus verum est, per septennium ibi pestem nasci,vel reuiuiscere. Ex tribus vero locis praecipue pestis in AEgyptum acceditscilicet ex Graecia, Syria,& Barbaria.

autem ex Graeciae, Syriae locis illuc vehitur, Cayrumque corripit, satis mitis, & minus fera pauciores homines interimere obse uatur, breuique tempore tollitur : Sed quae a Barbaricis locis in eam urbem inuehitur, omnium est perniciossissima, ciuissima, longissima, plurimos populos depascens, atque stragem multam ipsis inferens. lis fuit, quae Cayru, ut superius etiam dictum est,anno isso. ex Barbaricis locis mense Octobri inuasit, sieuiitque per Universam eam urbem atrocissime, tantamque stragem intulit, ut ad Iunium usque mensem quo tempore pestis contagium,qualecumque sit, desinere consueuit) perijsse dicantur ad minus quingenta millia hominum. GVI LAND. Forsitan id contingere maioris minorisque illorum locorum ab urbe ista distantiae ratione dicendum erit. Quando Barbarica ea regio R gypto, tum proxima,tum contigua sit. aliaque loca Graeciae & Syriae, praeter quod distant, Qtiam ipsa ab AE gypto, mari quoque separata sunt. ALPIN. Minime profectb huiu sce rei causa est, locorum ab urbe Cayro distantia, quoniametsi urbs Bizantium, Qua saepissime peste infecta pestilens contagium asportatur, ab ipsa AEgypto multum distet, tamen,ut tu probe nosti, Syria multo propinquior est, quam Bietantium. Cur itaque contagium pestilens Cayrum ex Barbaricis locis asportatum diu affictet, miserrimeque urbem hanc diruat, devastet, eiusque omnem fere populum depascatur, atque ex aliis locis nuper dictis asportatum minus situ ire sit obseruatum, breuiusque tollatur,& minorem stragem pariat ex te nunc audire desidero, qui altioris in abditis naturae arcanis contemplationis te nouerim. Ideo istuc ex te discere expecto.

79쪽

Cur pestis contagium ex locis Barbaria Corum ini- portatum, diutum sit, re magis exitiosium experiatur eo , quod ex aliis omnitas locis prouenire obseruatur. Cap. XVI.

GUILANDINUS.

NΕ videar nunc propositae dubitationis laborem velle subter

fugere, etsi rectius ad te is sermo attineret, qui in iis locis longiorem quamego moram traxeris, nihilominus non desinam tibi satisfacere, de propositi dubi j causa meam sententiam in medium proferendo. Causam itaque cur pestis ex Barbaria illuc profecta, sit diuturnior,saeuior & exitiosior, existimo esse praestantiam excellentiamve pestilentis illiusce putredinis, cuius contagium vestibus lineis, laneisque multis pannis quas merces plurimi ab

iis locis Cayrum saepe aduehunt 3 asportatum , ob eam: causam eX-cellentius esse, atque citius eos inuadere, multamque in ipsos tyrannidem exercere, diutiusq; vigere posse ratio expostulat. putredine igitur pestis Barbariae locoru existente praestantiori, venenosum ipsius contagiiimasportatum validius saeuiusque eos populos inuadere, quamex locis Graeciae Syriaeque illuc profectum, quodque fiat in his locis pestis, eiusque venenum non ita excellens,non est mirum. A L p IN. Veram sane nuper propositi dubij causam dictam ex te fuisse existimo sed nondum tamen dubium explicatum ac resolutum esse videtur. Undo non demonstraueris quam ob causam pestis Barbaricae putredo vehementiorsi dicenda ac iudicanda illa, quae in Graeciae, Syriaeque locis obseruatur. Mutatoque magis, quod facile aliquis dicere posset, Graeciae&Syriae, pestis putredinem Barbarica maiorem potius iudicandam, quoniam Hreque haeregiones aere utuntur minus calido, multoqὼ humi diore. m quidem aerem ad excitandam pestilentiam esse aptis senum & facillimum Gal. in i lib.de temp.& in primo de difffeb. testatum reliquit. Hinc Aristoteles in libro 3. de hist. animai. dixit,corpora sanguinea, quod aliis sint temperantiora,facilitis com-,νh6 . putrescere. & Hipp. in 3. lib. aphoris. docuit putredines humidi,

temporibus M pluuiosis fieri, atque videri. Quas quidem aeris

80쪽

Liber Primus. λ'

qualitates magis habere Greciam,atque Syriam, quὶm Barbariam multi nouerunt. Nam scimus, Barbariae aerem coeli calidissimi ratione calidissimum, atque siccissimum esse, & Graeciae, Syriaeque illo temperatiorem, atque humidum magis, ob id eorum locorum corpora ad putrescendum erunt valde apta, & facilia, atque ipsorum non minus putredo illa erit excellentior quae in Barbariae corporibus excitatur. quia ut etiam nuper dictum est, sicciora illa sunt corpora, minusque ad putrescendum apta, quinimo magis Vt putrescant valde difficilia. Gv1LAso. Hoc tamen non est ita facile credendum, quando calidioris sicciorisque corporis putredo longe multo difficilior, mea quidem sententia, ea sit iudicanda,quq in corporibus minus calidis & humidis, ad putrescendum facillimis ac aptissimis excitatur. Quae res tibi clarior videbitur, si me altiori magis stilo ipsam contemplari siveris. ALp1N. Nihil est, quod ego nunc libentius magis faciam, quam te de eadem re loquen

tem,audire. sermo etenim tuus mihi semper non minus pro tua d0ctriRa Vtilis, quam gratus esse debet. Gui LAN. Neminem nostrum esse arbitror, qui ignoret, pestem siue pestilentiam esse corporum ingentem ac summam putredinem,perniciosissimi veneni qualitate praeditam, quae saeuissimam stragem in loca ab ipsa infecta inducit, .m duplicem habere causam, ex qua sit, cognoscitur, scilicet putrefaciens, atque putrescibile, siue causam efficientem, materiam. Qus efficiens sit causa,non est scitu admodum difficile,

quando omnes medici affirment, ipsam, esse calorem non natura lem, siue extraneum, nasurali contrarium, planeque inimicum.

Naturalis enim calor corpus conseruat,& quicquid in ipsum agit conseruationis causa agit. Extraneus vero, innaturalisque ad corruptionem omnia operatur, atque hic est, qui putredinem efficit, naturalem calorem corrumpendo ac dissipantii, cum ita comparatum sit, Galeno in 4. lib. de simp. med. facult. docente, ut res requaelibet in propria seruetur natura ex calore proprio, quo dissipato necessaria sequitur corruptio, cum humores nequeant proprio calore destiituti, imputres manere ac seruari, ut in lib. 1 .de diffseb.

Gal. scripsit, inquiens: Neque enim fieri potest, ut aliquis quispiam

ex humoribus talis permaneat, qualis erat ab mitio , nedum qui ita deprauatus, ut naturae cultum non amplius suscipiat, sed altο- rum omnino sequitur, ut scilicet coquatur, apponatur, assimiletur

solidis partibus animalis , aut corrumpatur. de putre fiat. Qualis

SEARCH

MENU NAVIGATION