장음표시 사용
61쪽
faciat , ut etiam frigidiora vitia gignat. Ideo cum illorum locorum accolae sobrie vivant, lacte, oleribus, fructibusque vescentes, minimeque in esu carnium, neque in vinorum potationibus delinquant, mirum non est, si ipsorum corpora multum sanguinem gignentia squod in plerisque illorum obseruatur j longam agant vitam. Vinorum generosissimorum usum temperate etiam adhibitum iis posse prodesse non satis mihi constat, quando non calore pleraque ipsorum corpora indigeant, sed frigore, ne amplius nativus calor in biliosis corporibus exoluatur, sed retineatur. atque ne sanguis biliosior magis etiam fiat. Vsus enim illiusce aquae praestantissimae multorum illorum corporum sanguinem, coeli occasione calidissimum , temperatiorem reddit, atque ipsum cohibet, minusque aptum morbis essicit. Hinc Germaniae , poloniae, Galliae , Angliae, Flandriae, Scaliorum frigidorum, locorum quamplurimi, ut etiam dictum est , ob assiduas ebrietates , quibus assidue operam dant, paucis annis vivunt: Multi etiam in Italia quotidie a medicis obseruantur, qui ob crapulas, .& ebrietates, tum pauco tempore vivunt, tum vitam miserrimam quamplurimis morbis continue afflicti, transigunt. Ips0rum alij podagricis doloribus, alij conuulssionibus , vel tremoribus , vel vertiginibus, vel aliquo illorum morborum a caloris naturalis imminutione, atque imbecillitate nascente, fere per to
- a conseruationem aqua Nili luminis
num vino sit utilior, necne . .
ALPINUS. 4 A M A M omnia de longar AEgyptiorum vitae causis te rectissime locutum fuisse , atque plane de his veritatem attigisse certo sciam, nihilominus liceat adhuc mihi, de eius em aquae utilitate dubium aliquod tibi resoluendum Proponere, quando ex iis, .quae nuper in medium proposuist,
62쪽
Liber Primis. arvsus ad corporum illorum calidorum vitam producendam, usu vini accommodatior, atque Itilior esse videatur. Quod iis contrarium omnino Videtur, quae de usu aquae Hippoc. & Galenus literis mandarunt. namque apud eos constat ab aquae potu corpora parum iuuari. ex Galenoque haec in libro tertio de rat. vict. in morb. acutis, de usu aquae leguntur : Tarde igitur iu- re optimo meat aqua, difficulter concoquitur, atque aegre descendit, quamquam alioqui & optima sit, & culpa omni vacet. Hic etiam ex Hippoc. mente docet aquam , quamquam omnium purissima sit, multo tempore manere in ventriculo ue fluctuatione que utplurimum parere , atque in bilioso ventriculo etiam corrumpi, difficulterque in hepar, thoracem pulmones, renesque distribui : ob idque ipsam, neque sputum educere, neque Urinam, neque sudorem, neque aluum ciere, neque sitim tollenei, quod ipsa moretur in amplis ventriculi intestinorumque cauitatibus, nec penitus imas partes permeet, neque eas humectet. neque alere , neque vires roborare. sed hypochondriis valde esse noxiam, praesertim hepati lienique obstructis, vel in tumorem elatis . Quamobrem cum haec de aquae facultate vera utique sint,
quis ille erit, qui non viderit, aut nouerit, Egyptios falio ab aquae etiam illitisce usu fieri longaevos dici posse , quando, ut iam audiuimus, paucissime iis corporibus conducere ac prodesse possist sed potius sit multum incommoda, ac noxia. Quis igitur
audebit affirmare, usum aquae in iis corporibus in potu frequentatum usui vinorum praeferri utilitate debere nemo, ut arbitror, in
medicina initiatus, id affirmabit, quia hoc ex Galeno dissinitum
est in libro sexto epidem. commend. q. text. secundo, hisce utique verbis: Siquidem vinum aquae praestat , non solum ad concoctio- ςnem, quae in ventriculo fit adiuuandam, sed etiam ad concocta qdistribuenda, ad fanguinem creandum, ad nutriendum, ad lo- ς ς tium citandum, & ad corpora dissianda in recte valentibus: Val-
de itaque hinc dubium videtur, quod aqua ad potum assidue usitata possit corporum conseruationi conferre, quinimo magis contrarium facere eius usum, ut apud Galenum nostrum nunc legimus , aqua vinum praestare. neque immerito dictum esse, quando aqua neque concoctionem adimare possit, quod frigida ipsa existat, atque a calidis omnis coctio fiat; neque concoctorum
63쪽
distributionem, cum minime tenuissimarum sit partium, dissicis terque ac tarde viscera permeet: neque sanguinis procreationem cum ipsa fiat a calido, sanguis enim S ipse facultate calidus dicitur : neque nutritionem, cum ipsa non alat: neque urinarum, sudorumque excretionem, neque correrum dictationem, quia vi: nuperrime etiam dixi, tenuissima substantia non constat, quacit facileque corporis partes penetret, atque transeat: Atque si optimam haec facere aquam verum sit, quid de mala dicendum erit nonnisi pessime conferre ipsam nobis posse. .m multos enim morbos, euissimosque ex earum aquarum ustioriri, in libro de praeuidendis morbis a me dictum est. Sed cum haec vera existant, quaeso, quomodo poterit*sus illiusce aqua: AEgyptiorum longaeuitati conducere 3 Cupio itaque hac in re me valde ancipitem
tuae sententiae acquiescere, quam nunc audire expecto. G v I - D. Neque omnibus corporibus aquam improbandam, neque laudandam iudico quinimo magis credendum, atque affr- mandum existimo aquae usum multis proficuum esse , dc multis etiam noxium : Hinc in quibusdam corporibus aquam vino utilitate esse praeferendam , in quibusdam vinum aquae . Calidioribus si quidem corporibus, cui dubium erit magis fore proficuum aquae, quam vini usum. quoniam a vini potius caliditate laederenitar, quam iuuarentur. m rem non ego, sed Galenus tuus docet cognosci, ac obseruari pro corporum temperaturarum , laabituumque varietate Oportere : quam ob causam, vinum damnat, tum in pueris, tum in iis, qui sunt calidi humidique temperamenti: quibus aquam multum conferre assirmat , ipsamque pro iis su mme laudat, ut apud ipsum in primo libro de sanit. tuenda cap. undecimo, legitur: apud diuinumque Hippocratem non minus in libro sexto epidem. comment. q. text. II. his pro- . fecto uerbis: Percalido natura refrigeratio, potus aqua, qui L' cere. Et Galen. in eius commentario, dixit Hippocr. eam sententiam fore intelligendam de summe calidis corporibus. quod clarius explicauit in libro quinto , de sanit. tuenda cap. n. cum
dixit: Vinum autem frigidis siccisque naturis utilissimum esse, , , prius dictum est. An vero calidis, omnibus idoneum non sit, sed utilior his aquae potio sit, sicuti in libro de popularibus morbis, siue Epidemion legimus, nunc existimandum. Fortassis enim
64쪽
absurd iam omnino cuipiam Videbitur iuuenem, qui athleticus vel militaris sit, aut etiam fos , messori te, aut arator vel denique qui robustum aliquod opus exercet, aquae tantum potione uti: at- que in hoc falli Hippocratem, cum calida temperamenta aquae potionem poscere, absolute pronuntiet. Mihi vero Hippocrates non absolute id, sed de naturis summe calidis quae utique propter intemperiem tales sint, dixisse videtur. Et si quispiam contradi xerit nobis, quod ei non videatur aquae potu corpora iuuari posse, quia ipsa quamquam omnium aquarum sit optima, multum inventriculo moretur fluctuetque, M tarde meet per corpus, iecur que atque lienem obstructos vel tumefactos adaugeat , inutilisque obseruetur ad omnem corporis euacuationem , scilicet ad sputoriam eductionem, alui, urinarum sudorumque excretionem adiu- Uandam, atque non minus ad concoctionem & distributionem concocti alimenti, demum quod etiam ipsa minime corpora alat: Respondebitur , hoc plane verum non esse , quoniam aquae repe riuntur, quae concoctionem adiuuant, non minusque alimenti dustributionem, cito viscera permeantes, sanguinisque generationi fauent, atque nutritioni , non minus, quae adiuuant omnem corporis etlacuationem. ALPIN. Quo pacto id esse poterit, quando aquae facultas frigida sit, quae semper concoctionem, sanguinis procreationem, nutritionem , quae omnia a calorore fiunt, imp diet, & substantia praeterea eius crassast, difficulterque corpus permeed, qua Utique euacuationes promouere posse non videtur, quando si haec praestare debeat , necessarium sit, ipsam tenuium esse partium, ut angustos meatus membrorum peruadere queat tGVILAND. Aquae optimae reperiuntur,quae neque insigniter frigidae sunt,quaeque dulcesexistunt,quales esse coelestes Hippo .in lib. de aere, locis, & aquis, c. q. memoriae prodidit; qui de his ita scripsit: Aquae igitur leuissimae, & dulcissimae,5 tenuissimae ac splen . didissimae sunt.Non minusque aquae nuper dictet Nili fluminis cla resectae dulces,tenuissimςque,splendidissim ,atque leuissimaeexistunt. sane omnes prςterquam quod ex dulci sapore non valde frigidae esse creduntur, sunt etiam tenuissimae, ita, ut celerrime corporis viscera permeent. Audio erenim quod olim,cum Cayri moram facerem, etiam obseruaui m sngulis fere corporibus ab
ipsis epotis aquis statim vel copiosaS Vrinas, vel sudores, vel per
65쪽
aluum deiectiones obseruari, atque in hypochondriis nullam stu-istuatio item ab ipsis ostendi, loquor dς iis, quae Cayri habentur, Apotantur, quando Alexandriae aquae constent substantia crassiori, quae pessimae existunt, tardissimeque viscera permeant. A L p I N. Confirmo tuam sententiam atque me in omnibus corporibus obseruasse, citissime illas aquas Cayri clarefactas, Vel per aluum, vel per urinam, vel sudorem eMisse, non secus quam serum lactis ac aquq thermales facere obszruantur. Omnes aduenq,cum Cayrum
statim venerint, in primis diebus semper, ob illiusce aquae potum, diarrhaeam pati soliti sunt. Mihi vero aquam illam per urin am, Ἀ-que sepissimae per sudorem exire contingebat. In aestiuis caloribus nocte qualibet lapissime ob sitim intensissimam, qua omnes tunc temporis ex calore ambientis cruciantur, largissime saepissimeque ex ea aqua bibebam, a qua semper in copiosissimum sudorem statim erumpebam , ita ut quoties ex ea ebiberem , toties semper exudarem. Hyeme vero, atque aliis anni temporibus non ita calidis, non per sudorem, sed per aluum, atque vesicam aquam illam
epotam fere totam sexcernebam. Non omittam tibi narrare, me huiusce aquae largissimo potu usum, a dolore renum vehementissimo atque acutissimo ex calculis orto sanatum fuisse. Porro cum
interim illo iam dicto renum dolore afflictus valde sitirem, multa vasa fictilia frigide ac purissimae illiusce aqui; plena in ferratis meis senestris auri exposita prospiciens, uno ipsorum auidissime arrepto, item altero, atque mox tertio, totam aquam deuoraui, quae ad
minus sex librarum ponderesuerat. a qua assumpta somno, labore doloris defessus capior, quo paulo post expergeractus minxi, cum multa copia assumptae illiusce aquae quinque lapillos phaseolorum magnitudine, quibus excretis statim a dolore liber euasi . GUILAN. Perplacet exempla, successusque hos audiuisse, quos utique veros esse iudico, cum ea aqua sit tenuissimarum partium, neque multum frigida, sed potius concoctam esse omnes pro certo habere deberent, cum Nilus totam illam mundi partem permeet, quae omnium orbis terrarum,ut nuper etiam dictum est, calidissima est, atque terram habet pinguissimam cuiusuis frigoris expertem . Itaque cum haec vera sint, quisque nostrum poterit assirmare, epotam eam aquam posse optimi sanguinis procreationem adiuuare,
quae summum biliosorum illorum corporum heyatis calorem
66쪽
obtemperando, causa est, Vt non bilis multa, sed multus temperatus sangliis gignatur. I abit non minus concocti alimenti distri butionem, ob eius partium tenuitatem, qua quascumque partes corporis penetrat; qua etiam substantiae tenuitate minime in veniatriculo, aut hypochondriis moratur, neque fluctuationem parit,
neque hypochondria laedit, quinimo iecori lienique inflammato auxilio est. Experientia didici, potum eius aquae valde conferre melancholicis ab hypochondriis effectis. Hac eademque ratione
ado, mes excrementorum excretiones Vtilis est. An vero nutriat,
quando latissima sit apud omnes medicos sententia, aquam non nutrire,videtur 5 ipsa ad nutritionem inutilis censenda. Sed AEgyptij affirmant contrarium verum esse, quia hi omnes aquam illam totam in sanguine in nostris corporibus mutari arbitrantur, ac pro certo habent. Vimque gignendi sanguinem aiunt obtinuisse,postquam, Dei concessione,aMose aquae in sanguinem olim fuere mutatatae. Confirmantque hanc sententiam,vbd cernant corpora pleraque illorum incolarum habitu bene carnoso,copios temperatique sanguinis obseruari. Non minus'; etiam quod pia dulcis exi stat. quem saporem,rem haud plane a nutritione alienam significa re dicunt. Sed utcunque sit, hoc unum scimus, eius aquae usu corpora illa optime, ac salubriter vivere. & ob id falsam iudico Gale
ni sententiam,qua omnem aquam noxiam potius,quam utilem aBfirmat. si enim hoc verum esset, quomodo tot infinitarum regionum populi vivere utique possent, continue aquam potantes. Infiniti propemodum sunt populi tum in Africa, tum in Asia aquam solam potantes, qui rectissime Valent; Corporaque habent boni, tum succi tum habitus .prqsertimque in locis calidis, atque in summe calidis corporibus aqua: Vsus est saluberrimus. Sed non modo in sanis,at in aegrotis non minus aquae Usus adprime opportunus ac
utilis obseruatur. Cum omnibus fere 'grotis aqua in potu pro vino is abstituatur. Plures existunt, qui Vini Vsu omnino omita, aquam frequentantes in potu, a podagra, aliisque multis morbis praeseruati sunt. mobrem, ut ex dictis conclusionem colligam . dico aquam optimam dari, quae neque admodum frigida est,& quae tenuissima substantia constat, quaeque Vtilissima erit corporibus calido temperamento rofertis , Veluti frigidis naturis eadem ratione incommoda, atqueinutilis erit iudicanda, in quibus ipsum vinum
praeferendum absque dubio erit. At ' satis. Ad alia enim a te r
67쪽
. transeundum puto, fortasseque his hactenus auditis non foret inu.
tile, neque nostro ordini auersum, te nunc eorum corporum morbos recensere, quando nunc aeris, ipsorumque temperamenta, Mvictus rationem omnem audierimus. A LP IN. Recte suades, atque nunc tibi morem geram. niam haec, priusquam praesidia apud eam gentem usitata tibi narrare incipiam , nos nouisse utile erit.
De morbis patriciis , s epidemicis, φιi apud ptios
IC G Ys TIO RVM corpora haud multis malis esse obn ia/T,cogito , quod ipsa aere fruantur sicciore , qui pauciorum morborum solet esse causa.atqueetiam quia eos populos sobrie viuere nuper dictum est,quem victum corpora ab qgritudinibus prς-
seruare quisque nostrum non ignorat. ALPIN . Aliter euenire audies , quando ad gignendos morbos plures aliae etiam concurrant causae, neque omnes eius regionis lastitatores aeque viuere possi
lint. Multi enim inopia coacti, quorum numerus ibi fere est infimitus, pessimis, tum cibis, tum turbida ac putrida aqua ali coguntur. Multi etiam ibi reperiuntur qui vino utuntur, non modo eX christianis &Hebraeis, qui omnes virium vi nostri affectant,sed ex Turcis etiam aliqui,praesertimq; milites, etsi lege interdictius apud omnes Mahomeli asseclas vini usus ssit, non tamen a vino temperare possunt , sed longe Germanis, Polonisque magis vinovi ebrie itatibus operam dant. Cayri quotidie Turcae vino ebrios ab asinis domos suas portari conspiciuntur. Vinis Vero plerique tuntur e Creta insula, Rhodo, Cypro,asportatis,quae omnium sunt gemerosissim : omnia enim alia ex Italia, Corcyra, Zacyntho , adue- .cta, prae nimio coeli calore, acida fiunt. mobrem cum ibi muliti malo victu utantur, aerisque inaequalitate , dc venere immoderata,non erit mirum, eos quoque in multos morbos incidere .Proinde non expers morborum AEgyptus erit, sed quamplurimis, diuersisque ac periculosis morbis semper scatebit. G1LAND. Suntne
opud ipsos multi morbi proprij, vel patrij, quos en dimicos Graeci appellant ALPIN. Multi sane, quales sunt oculorum lippitudi-
68쪽
nes, quas Graeci optataimias appellant, leprae, Elephantiases,phrenitides exitiosissimae,homines paucis horis perdentes variolae pestilentes in pueris , articulorum dolores , Omniaque genera moriaborum quae a capitis defluxu ad inferas partes excitantur, herniae, renum S vesicae calculi, phlyses, obstructiones, hepatis lienisque stomachi imbecillitates, febres tertianae , ardentes, hecti cae M pestilentes . GuILAND. Non arbitror patrios iis solum eos morbos dici debere, cum apud alias quoque nationes ipsi observentur, namque in multis aliis locis omnes nuper dicti morbi obseruantur. A L p IN. Verum es eosdem morbos aliis non minus populis esse 'infestos sed non perpetuo tempore,ut apud iEgyptios . Apud mul tos enim populos opthalmias vagari aliquibus temporibus reperiemus, non tamen semper. Semper etiam homines herniosi, te prosi, atque elephanti asi correpti,eaque praesertim,qua pedes Vere pedibus elephantum omnino similes habere cernuntur. Neque exitiosissimas phrenitides paucis horis aegrotos perdentes ubique reperiri arbitror . quando Gal. in lib, 3. epidem. dixerit, nunquam vidisse phreneticos mortuos ante tertiam diem. nihilominus tribus, quatuorqsinoris multos periisse phreneticos vidi,quorum casus posterius suis locis tibi referam; Neque singulis annis, ut alibi sit, bis in anno in pueros pestifer variolae vagantur, neque conti nue arthritici quamplurimi homines,quales ibi existunt,reperiuntur, neque renum vesicaeque a calcitiis laesi, neque singulis annis Certo tempore vagantur febres pestilentes exitioste plurimae, neque innumera hominum caterua a cruditatibus stomachi ubique affligitur, ac vexatur. Ob quam morboriim nuper dictorum familiaritatem, ni Hgypti proprios vel patrios eos appellare volueris, dices tamen iis populis ipsos esse admodum familiares. G vr fANd Vaganturne per eam Vrbem Cayri isti morbi quandoque epidemici AIp13. Ophlalnuae, febres pestilentes ; nuper dictaeque phrenitides; variolaeque pestiferae epidemicae grassantur. Alij vero morbi sparsim per urbem obseruantur, quos sporades Graeci nuncupant ; quod sparsim, & non gregatim homines pervadant. etsi omnes, quasi endemij etiam sint , siue patrij, quia caeteris aliis morbis nuper dicti iis populis sint magis familiares. GuIIAND . Cu . pio te nunc illos rursium mihi clarius dicere, atque ipserum cauris. ubus a te narratis de peste, quae saepe eam gentem infestat se-uissimeque deuastare solet, te sermonem habit tuum cupio, quod
69쪽
illud morbi genus, quo tempore in regione moram traxisti, Cayrum inuasisse, multumque deuastasse, audierim: ob quam rem te de eo morbo admodum scite ac distincte loqui posse iudico. De patriis itaque, vel de iis populis familiaribus morbis, qui tum epi-demice , tum sparsim grassari per eam urbem solent, nunc si videtur, edissere.
De morbis AEnpriis familiaribur, deque ipsorum
N S XAN D R ia Autumno grassantur febres pestilentes multae, lethales , quae fere quamplurimos inuadunt, cum urinis, pulsibusque & calore febrili usque adeo parum a naturali statu mutatis, ut sepe medicos atque aegrotos decipiant. His vero notis pleraeque dignoscuntur: in principio enim vomitus multi bili si, ac virulenti obseruantur, a quibus cibum assumptum continere nequeunt, assiduisque corporis agitationibus inquietudinibusque vexantur, stomachique angore anguntur. In plerisque etiam ob seruantur multae symptomaticae deiectiones, liquidae, biliosae, V riae, admodu aegreolentes,siue foetentes. Plures cibum abhorrent, neque valde sitiunt, etsi linguae ipsis sint siccae,asperae,& nigrae. Incolae quam aduenae dissicilius corripiuntur, atque ab his intereunt. De harum febrium causis illiusce urbis medicorum variae sententiae obseruantur. Siquidem aliqui ipsorum aiunt, a ventis nasci,quia proximo urbis laeu spirant.prope ipsam a meridie positus est Mareotis lacus circuitus, ut audio,tercentu mille passuum. Hi etenim venti vim habet putredines insignes gignendi,quod putres veneficosque e lacu halitus Alexadriae populis ipsi inducant. Aliqui earupestiferarum febrium ortum referunt potius in putridos, veneficosque halitus, qui a subterraneis Vrbis locis, cauitatibusue palustri ac pessima aqua plenis aeri tunc permiscentur. Urbs etenim haec tota super columnas marmoreas numero ferme infinitas posita, S: fundata est, ita, ut fundamenta hae solum omnium domorum sint, quae uniuersam omnium aedium basim substentant. Ideo loca urbis omnia subterranea, inania, ac peruia existunt, ut
70쪽
,sfirmant aliqui: quod ea causa factum fuit ne urbs terr motibus
foret obnoxia: vel aliis ita putantibus, Ut aquam a Nilo flumine per rivum in urbem manatem populus copiosissimam in subterraneis illis magnis cauitatibus ad Vsum per annum conseru ret. Singulis annis peraucti fluminis illius riuus, Caleg vocatus,in eas urbis c uitates copiosissimam aquam euomit, quae sequenti aestate fere totaeta absumitur,paucissimaq; remanet, quae coenosa, palustrisque retadita, corrumpitur, Veneficaque euadit, ex qua tunc multi vapores
sursum eleuati aerem inficiunt, qui pestiferarum illarum febrium causa existit. Qu'd neque credendu est, quia eo tempore ad paucam eam palustrem aquam corruptam multa noua ex riuo nuper
dicto tunc aucti fluminis accedit, atq; ei permiscetur, quae utique antiquae vitium, malamque qualitatem corrigit. mobrem veriorem causam illarum febrium esse autumo, ut multi alij quoque confirmant, usum eiusdem nuper dictae antiquae aquae in potu & cibis. Quae sane quousque nouae confluxae aquae qua ipsi ad cibum& potum tunc uti incipiunt,permista remanet,antiquaq; recte noresidet, neq; ab ipsa noua illuc confluxa recte expurgatur, semper usum Cispectum ad eos saeuos morbos reddit. Ideo antiqua aqua palustris ac putrefacta nouae permista, ad potum & cibum usitata insignes parit in corporibus putredines, a quibus eae pestilentes febres facile fiunt. Ηyeme oculorum lippitudinesibi multae Vagantur. Plurimasque Cayri eastemque per omnia anni tempora homines inuadere ob nitrosum puluerem, qui continue oculos habitantium mordicat, &calefacit, obseruatur, longe maximeque in aestatis prima parte, quo tempore calor ambientis summe calidi oculos inflammai: taliumq; morborum numerum auget. Sparsimvero per urbem toto anno hae oculoru inflammationes vagantur;
atque epidemicae plurimae in prima aestatis parte calidissima, inaequalissimaqι ob vehementissimu Meridionalium ventoru calore,
atq; inflammatarum arenaru coeam, quae ab iisdem ventis asportantur. Eo enim anni tempore e centum hominib. quinquaginta saltem lippientes obseruantur. Multi praeseruantur ab his inflammationibus oculorus pius in die algida aqua large oculis lauatis, vel rosacea, vel aliqua stillatilia, vel Nili fluminis clarefacta. ΕΟ-dem etiam tempore vagantur ibi epidemicae febres pestilentes multae, atq; ille apud eam gentem horrendissimus morbus, Dem
muta ab iis appellatus, qui paucissimis horis hominem perdit: G iii '
