De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

De cibo de potu bi de Carni bis

1 salubres reponere cibos, cum in patria inter insalubria alimenta numeremitu , quod nimirum in stagnis ac paludibus versaluta, limo ac alga se ingurgi tent. B o N T. fateor & recte: sed hic longe est alia ratio, tales enim aues non hic in stagnis, nec paludibus versantur: sed in profluentibus fluuiis , undei carnes ip is longe meliores:praeterea licet domi ipsus alere orysa ac panis Hi

stulis, actum carnis tam delicatae evadunt, ut cum gallinarum ac caponum carnibus contendere possint. Sunt praeterea hic grues, ac ardeae, quas qu que contemnere non .licet: DV R. quas carnes porro in secundo bonitatius radu locas Θ Bo N T. Caprillas: nam ab ovibus, propter penuriam hic ab sinendum est. Dein vitulinas ac bovinas, & illas quidem praestantiores lia bemus hic feras, ac sylvestres. Bubalinae carnes non sunt omnino contem nendae : se I has iuuenculas intellige: nam vetustae propter insignem neruo

sitatem fortissimi animalis vix ferratos Plautini parasiti dentes admitterent: Dun. Sed quid de ferinis carnibus sentis ξ BONT. Haud male mones, inter has itaque praestantissimas esse puto aprinas, cum & yrci domestici hic optimi sint, ac facilis concoctionis, secus quam in patria : nam & aegris hic suilla caro bene praescribitur. Ceruos denique ut scis hic quam plurimus ha-.bemus,& has omnes ferinas carnes milites, & ciues scio petis a se occisas huc in urbem quotidie venales adferunt. Du R. ita est : sed omissis carnibus transeamus ad pisces. Bosr. ut hoc commodius fiat, distribuemus pisces in mars.nos, ac fluviatiles. Inter marinos meo quidem iudicio praestat iste piscis, quei incolae cacapivocant, qui e cyprinorum saxatilium est genere, quem nostri Hollandi steeη-brae 1 s vocant) quique Iam grandis aliquando cupitur, ut 4casellum callarium aequet. Du R. Habemusne hic asellos maiores istos, quos Cabeliau Belgae indigetantὶ BoNT. Capitur hic quidem species aliqua eorum, quam nautici socij nostri Iacob Eue en vocant, ob nigros inflaua cute sparsos naeuos ac maculas, quales habuisse,quendam eius nominis nautam dicunt. Est: praeterea hic magna quantitas petrosorum cyprinorum, . figura varia, lata, rotunda, oblonga,inter quos ei cellunt ij, qui rubri sunt coloris. Scaros quoque delicatissimos habemus, quos Belirius in obseruationibus suis l. . describit,qui nobis hic percarum loco sunt. Capitur prae-.terea salmonis quoddam genus, quod Ieantanda Malai, vocant,quod Bam densem piscem Iignificat,quod in litoribus eius insulae frequentius capiatur. Certe praeter colorem a salmone non differt qui in hoc pisce albus est,in salmone caro rubra est: sed nostri siccioris sunt carnis, ac proinde salubrioressi credamus, qui omnem piscium pinguedinem profitetur malam e se, praeter Anguillarum, quae sit pessima. DV R. quid de Auratis,corcauadis, Bonitis,& id genus piscibus sentis ξ BONT. Omnes hos pisces esse e thynnorum ac delphinorum specie , tum propter natationis summam velocitatem, qua expansis velis nauigantem nauem tranatant, acetiam e mari exiliunt ad tres quatuorve cubitos in altum , ut venentur hirudines aqvagico

seu pisces volaticos dictos, qui etiam sunt honi saporis, ac demtis alis. Hale cem non male reserunt nec forma, nec sapore. Caeterum inter delphinos istos

palmaen fert Aurata ab aureo colore Dor do Lusitanis dicta, caeteri sunt

carnis

402쪽

carnis durioris ac proin concoctu dissicilioris. Sanis tamen ventriculis bene conueniunt, quum fanis, ut, inquit, Latinus Hippocrates cornelius celsκs, non opus sit exquisita diaeta. D v R. quid de planis piscibus marinis3 an illos

omnino obliuioni trademusὶBONT. immo vero ego In hoc eram ut ipsos hoc ultimo loco reservarem : nam extra controuersiam e saltiberrimorum pis

cium sunt genere. Tales inter praecipuos sunt, Rhomboides, Lingulacae ac Rhombi, quorum Rhomboides optimi inter pisces stini nutrimenti; dein lingulaca, ac ultimo Rhombi, qui adeo consueuere in delitiis apud Romanos esse,ut inde materiam coeperit ingeniosus Iuuenatu Satyr. falsissimam in crudelia & nugacia Domitiani tempora eiaculandi. Rayas habemus praeterea clauatas ac laeves, quae quo iuniores, eo meliores concoctu ; a vetustior,hus enim iubeo abstinendum, ut de lamiis ac laris piscibus Ha=eu, qui cum tissimis suis dentibus rastratim stipatis tam multis sociis naualibus temere natantibus exitium intulere. Pastinaca marina ipsis Chinensibus piscatoribus confitentibus venenosum e transuersa cauda enascens telum gerit, quo

abscisso edulis est, sed carnis insalubris, ac fastidiosae, ideo ego Chinensibus

ac Mauris, qui iis avide vescuntur suas delitias reliquerim, contentus supra commemoratis Neptuni pecoribus, ut eos Plautus vocat. D V R AE V s. Ma rinis piscibus videor iam affatim satiatus: velim mihi fluviatiles etiam appo-P3 - BO N T. in me non est mora. Igitur primo loco mihi occurrit carpio, seu J primis rotundus, quem ego carne , ac gustumeliorem e Te iudico patriis,

utpote qui hic in fluuiis, non in stagnis ac paludibus ut apud nos plerumque capitur,& ut quod diximus anates hic praestantiores sunt, sic & hi pisces ob

Phaedicta in causam laudabiliores hic capiuntur, nec enim tam limosum iam piunt. 3Ηi porro tam insigni mole aliquando capiuntur, cute candida, ac carne delicatae, ut iis nil ulterius addi posse confidam. Sunt praeter hos lupi pisces in alueis fluuiorum, quos propterea num inter marinos, auis triliatiles nnmerare debeam dnbius haereo: sed certe magis in mari capiunt ut magna mole,pelle, alba, gustu siue assi1, siue elixi suauissimo. Mugides porro hamder acea piscium species, quam ob eminentiam nasi nasutos appellant accolae Mosae in Hollandia, ac vernaculo vocabulo Ho utim indigetant hic affatim capiuntur,ita ut pauperioribus etiam in cibu cedant .Hae duς piscium species statutis temporibus,ab Octobre nimirum mense,ad Aprilem usq p: in ptζr pluuias qui salsam aqua edulcorant nam hi pisces etiam in alueis flumi-vum capiuntur pingues ac suauissimi sunt. Sicciori vero tepestate carne sunt durioris ac spinosae. Alburni το ornem praeterea hic nostratibus similes hic in fluuiis capiuntur boni sane saporis,ac nutrimenti. Congris quoque insignes aliquando in fluitiorum ore, saepius in mari capiuntur,Vnde eos potius inter pisces marinos locauerim .hisalubriores j a porro pisces enumerare libet,quales sunt anguillae,quae cute Cint supeme nigerrima, subtus foede flaua,tum etiam eum hydris coireTertissimu est,&quamuis plurimi eis silauiterviantur, eas ego tamen ob praedictas causas ac propter nauseabunda illorum

pinguedine facile contempserim.Est pr telea piscis quida durissimis squam- . i. 'bsitus queIcan Cabosch Matiij vocat, ego a figura,& capitis,ac reliqui

403쪽

corporis Mugilem quiliatilem dixerim, qui in limoso haeret fundo, ae ori ginem suam non obscure misit: Habemus hic porro Tencarum Seeli quod dam genus sine squammis pelle laevi, teretes cum duabus pinnis ut anguillae, ac capiuntur hic in magna copia isti pisces quos nostrates a capite busenis Pnytaeis o cant) sed ego, ut muraenas fluviatiles omne id genus cupientibus non inuideam; Possem ego iam alias piscium species enumerare quae plurimae restant, sed quia non historiam: sed tractatum de diaeta Indica scribere gestio: ideo his cancros tantum ac astacos , ostrea quo que , uillas ingentes :tibi iam apponam,quae omnia praeter reliqu1ostracoderma hic delicatissima sunt. Tum testudines amphibias addo, cum ouis suis ac carne suauissima, ut aiunt ij qui de iis millies se gustasse gloriantur: sed credo ego ipsos famem se-

cum, optimum condimentum attulisse , ego testudinum carnes inter medicamenta ista collocauerim,seu mauis alimenta medicamentosa, quae phtiscis, Empyematicisque conueniunt; quia glutinosae cum sint, pulmonibus: consolidandis conueniunt.

DI ALOGUS III.

DV R AE V s. Quoniam in his locis oryza coista plerumque pro panzmur, velim ut mihi narres, quid de hoc nutrimento sentias; praesertim cum cibus sit solidior, & quae tanquam basis sustinere debet reliqua alimenta, ne in fundo ventriculi quinient ὶ Boset . Certe si id quo d res es fatear. Si tritici ut soletὶ copia nobis e Iaponia & Zuratte aduehatur, oryza libenter carere velim, cum e farina tritici panes hic consecti patriis bonitate non ce- dZnt, & melioris smeo quidem iudicio) quam oryga sint nutrimenti: sed si tritici adsit inopia, tum oryza ista eligenda est ; quae colore sit candidissima

& quae manu contenta bene ponderet, & colore quasi perspicua cernatur: sed cum excocta est, antequam ea utare expectes oportet, donec refrixerit1 nam experientia constat cesidam or7Zam non solum noxiamesse ventriculo, verum cerebro, ac uniueasb neruorum generi: hinc quoque sit a vaporibus crassis & siccis ex hoc cibo in cerebrum eleuatis neruos opticos sepe in tantum obstrui, ut caecitas inde oriatur, de qua, dc de eius cura latius in methodo mea medendi Indica ex profesta egimus: hinc etiam non facilla videas Iam uanos,ac Malayos edere calidam oryzam,quia Indi si quae gens alia) sanitati conseruandae suae sint apprime cutio si , inde sobrij existentes semme e X 'istam diaetam obfetuant. Du R. sed heus tui nimium siccum in pictura con uiuium apponis, & interea. Nos miseri aremus , nec quod potemus habemui Velim potum nobis praebeas. BoNT. haud male in ones, namec mihi loqHen

do fauces solito sicciores sunt, verum de avente licet nobis accipere, qRψ'

404쪽

niam alterius liquoris hic nobis nun est copia, ac primum de aqua purissima, ae simplicissima secundum elementum suum 1ratiuum agamus, namque haec potio etiam nobis cum reliquis animalibus est communis. DuRAEus. Quid igitur de fluuio hoc Batauiam nostram interfluente censes Θ B o N T. aquam eam qualitate quidem non esse malam,si altius E flumine petatur: nam in oressuuij propter afiluxum maris salsedine imbuitur: & haec est illa causa, quod

cum anno 1 Iavanis Maiarannensibus arcte obsessi essemus, & propterea ex fluuio altius aquam petere non auderemus, multi e potu salso in dysenteriam inciderent, addito etiam insuper hoc, quod cadauera Iauanorum a nobis quotidie excursionibus occisorum in summo natarent ac aquam non

solum tabo descendente flumine ; sed & aerem, putrido halitu inficerent: D vR-vs. sed licet nobis hic potum factitium bibere,quid tu de eo sentis Bo NT. Quoniam ceruilia nobis deest, non quod coqui hic non possit: sed quod propter calorem ris , citissime acesceret, alioqui non minus bona, quam in patria parari praset: nam tui dixi triticum, e Sirate nobis abunde

subvehitur, tum quoque ex oryga, non decorticata istud frumeti genus com 'mode confici potest,quod Mouim patria vocamus Cuius rei exemplum vi dimus apud Mareschallum mercatorem bene cognitum, qui in hac Vrbζζ praedi sta materia certi istam coquebat, nulla ratione Hollandicae cedentem, quae non secus ac patria quoque cerebrum tentabat, ac gustu non deterior erat: sed durabilis non erat propter silminum in his locis calorem, ac cito

acescebat: sed hunc potum Iahibrem minime hic esse certum est: sed salubris iste est potus, qui modo sequenti parat Uir. sume vasculum ferreis vinculis bene cinctum, triginta, aut amplius pro familiae magnitudine ) amplior 'xum, quod imple aqua fluviatili pura, cui sacchari Iauanici nigri infunde lib.

'ij. Thamarindonim unc. 1 v. Citreorum malorum dissectorum No. iij, bene obturata haec reponantur loco frigidiore a solis radii s libero,hqc fermententur simul per et . horas,&quod miror,hic sine subjecto igne ebulliut,ut eminus astantibus exaudiri possit sonus, non secus quam valido igne coquitur ceruilia nostrapatria, tum feces in altum ejicit, quas aperto operculo abji-xcimus. Hic potus noster est quotidianus gustui incundissimus, ac visceribus minime ut praecedens grauis. Et certe illi qui nouiter huc e patria peruenς re a me ridendi gratia decepti d is cessere putantes, me iis Anglicam vel Martiam ceruiliam propinasse, cuius saporem magis aemulabitur, si manipulum cariophyllorum in vas conficias. Dust. Sed quid de potu isto existimas, qui hic ex aquae partibus sex, & vini duabus eodem modo sermentando in ca

taris Hollandicis lapideis angustioribus conficitur 3 B o N T. limpidus fateor ac frigidus hic est potus: ideoque etiam tempore cibi sumendi utiliorem esse puto: sed altero utendum censerem interdiu, quod hic pectori paulo sit infestior nesebo quid acidi penetrantis sapiens. D v R. sed utrum vinum hic salubrius esse existimas, Gallicumne an Hispanicum 3 B o N T. sent qui Gallicum praestare putent: sed meo quidem iudicio hallucinantur, sanius enim credo in his locis vinum Hispanicum esse vel Creticum: DVR. attamen hoc rationi plane contrarium videtur, quod sub clymate calidissimo, calida

405쪽

De potionibus naturalibus, oec.

vina, ac polygophora exhiberi velis. B os T. ubi rationem audieris mirari, desines εἰ nam cum calor hic interdiu, praesertim a decima matutina usque a1. pomeridianam tertiam horam , admodum sit vehemens, necesse est homines multo sudore diffuere, unde quoque calor nobis ingenitus debilitatur, proin partes naturales coctioni ciborum inseruientes, ac chyli debito frigi diores remanent, secus quum in partibus septentrionalibus accidit, ubi exi Hippocrat. decreto ventres hyeme sunt calidiores, ratio est: quod per antipeat ristasin externus aer internum calorem augeat. Huic quoque argumento fi dem addit experientia mercatorum per deserta Arabiae in Persam , aut Turciam iter facientium,qui in summis caloribus sitim optime sedant hausto spiritu vini,vel sortissimi vini Persici, vel Hispanici : nam si ob inexplebilem si i tim assiduo aquam ingererent,in caehexiam proculdubio, ac in ventris insignem tumorem, ac ipsum denique hydropem inciderent. Adde quod vi num Gallicum, quod huc e patria adfertur, cenopolae apud Hollandos liberalius isto suffumigio imbuunt, quod luchi vocant'uod cum arsenico sui phure,& colophonia constet, vino perniciosam ae causticam qualitatem: inurit, quamuis effciat ut sapor diutius illi incorruptus conseruetur. Vndei ego hic aliquos vidi ex solo Gallici vini potu largiore in ibilialem dysente-iriam incidisse. DUR. Ex praedictis apparet te etiam a vino adusto , nec Arac Chinense abhorrere; BONT. usum commendo,abusum abominor : si quis igitur mane, aut vesperi ventriculi roborandi gratia unc j. aut unc. iij.astius liquoris sumat,haud male, me iudice, fecerit : sed si id vinum ditillatum habeari potest,quod e Gallia venit,non est quod Arac hic confectum desideremus: sed si eius copia hic non detur i, quod hic conficitur e liquore nuce Indica . contento, ac ex ipsa arbore distillato eum oryza eligendum est: at cane peius& angue vitandum est, quod Chinenses auarissim, simul, ac inutissimi bipe

dum mixtis holothuriis in mari fluistuantibus parant, quae excrementam aris Belgae qua stem vocant, eaq; tam exurentis sunt caloris ut solo, attactu vesicas in cute excitent,atque hinc exulcerationes pulmonum, sanguinis sputa,tabes ac mors ipsa adueniant, atque hoc est quod ut Plautus ait, homines hic tam ιbreuem vitam colui, crim instar strigilum intesttha abradant,ac exedant.

De Potionibvinaturalibus ex arboribM depromptis in India Trip) at,ae: Saguo dictu, tum de livore nuce indica contento.

D Vst. In omnibus his mihi abunde satisfecisti, iam sententiam tuam ex plices velim deliquoribus istis potulentis,qui vel ex fructibus arborum

vel ex ipsis arboribus depromuntur. S ciendum itaque est, tres huius potus esse species; primam, quae continetur in nucis Indicae cauitate ; secun dam,quae e floribus eiusdem arboris elicitur , tertia, frequens est in Banda ac

reliquis insulis Molaccis, qua distillat ex arbore non absimili palmae indica

406쪽

, De Aromatis de I

ξ ire potus indigenis Suaguer Vocatur, hae tres potus naturalis specios per totam Indiam admodum familiares sunt. Ac hoc in genere de iis dictum sit, ipsos frigida qualitate excellere,ac proinde netrinis eue infestos, si quis nimia

quantitate iis abutatur, praesertim corpore per exercitium aut solis ardorem excalefacto : non secus ac vidimus saepe in patria nostra, si quis arilate, vel Oriente cani eula, cursu defatigatus, ac sudore perfluens,intempestiue nimisi

avide frigidum, vel lactis pressivum hauriat, ipsum in momentaneam moratem incidisse, vel summum vitae periculum. Itaque potu ex his arboribus, parcius est utendum : nam constat frequenti illorum usu, praesertim liquoris. Saguer dicti, non solum diarrhaeas diuturnas ortas: sed & paralysin beriberii dictam hinc natam esse. Hinc est, quod in Banda, caeterisque Moluccis insulis, praesertim quae nostro subsunt imperio, plerique homines cachectici sint, ac foedo colore ad luteum vergente, & vix unus, aut alter e nostirs Batavis paralysin praedictam effugit, quod & norunt Lusitani, qui non solui in hoc potu: sediti reliqua omni diaeta temperatiores sunt,quam nostrates.

De Aromam, ac de asu istorum, Vbi quaedam a Garcia ab ortu, ac cateris aromatariis scriptoribis' non satu liquido

tractata explicantuν DIALOGUS V.

R AE v s. Cibum iam ac potum' nobis affatim in pictura apposuists; LI sed simplicem , ae nullis condimentis imbutum, cum tamen nullibi copiosius aromata proueniant quam in Iada. Bo N T I v s: quam tu delicatus es t an nescis natura simplici victu e se contentam :veruntamen ne videamur earum rerum per negligentiam curam non gerere, in hoc te non deseram.

Ac de aromatu dicam non quod auditu percepi , sed quod sensu proprio ac visu verum esse didici. Ac piper primum attingamus, cuius qualitates cumpe totum orbem notissimae sint, non est quod pluribus de eo hic lagamus. Certe conuoluuli est species si modum crescendi respiciamus, nam arbores

ac bacillos eodem modo, quo conuoluulus scandit, condiuntur huius virudis racemi nam viuuat Corinthiacae, crescit muria ac aceto adorexin excitandam, ac cum carnibus Assis aut elixis hic apponuntur: eodem modo hic incola aeondiunt radices recentes 2 ingiberis , Galangae, cum fructibus manga, carambola, billingbing, curcuma, carambola, tum cucumeribus prumum adolescentibus , melonibus insuper ac peponibus, quae nobis hic capparum vicem supplent ac olearum, quanquam & hae delitiae nobis non de Ciciant , cum quotannis eas desiderantibus satis opiose huc e Persa, & Sira te aduehantur : ridiculum porro est quod Garcias ab Orta peculiari cap. de pipere refert, de opinione Lauanorum ac Indoru de piperis qualitate, ipsum nimirum effefrigidum. Credo ea ratione, qua quidam sophistae olim ignem

407쪽

. De

sii glchim , ac glaciem, ac niuem calidam esse affirmare ausisunt: quibus ego cum Aristo tele responsum velim, sola experientia contra hos ineptos asseratores esse disputandum misi forte velint catorem natituam, nimio eius usu foras pelli, ac intus debilitari, ac hoc modo corporis temperiem versus frigidam mutari. Sed Indi credo tam alte non philosophantur. Idem quoque inde de Cario phyllis eodem modo conditis sentiunt. D v n v s, quid de maci& nuce myristica condita sentis r B o N T I v s: iis ego dico parcius in his regio pibus esse utendum: nam ventriculum sua oleo sitate ac pinguedine grauant, tum vaporibus ad cerebrum elatis somnolentiam ac stupiditatemi inducunt, immo ego vidi ex nucis myristicae nimio usu, aliquot non partim

periclitatos esse, qui per diem unum atque alterum, non secus ac caro correpti immobiles, ac muti iacuere, certissimo indicio, cerebrum ac neruos non parum male affectos esse. Porro e corticitas viridibus nucis myristi eae in Banda insula coquunt pultem, ac saccharo condiunt, ac tum saporem re- ε ferunt acidorum pomorum sic coctorum cin patria. Sed&nos hic iii Iana ex corticibus salitis eiusdem nucis, primum aqua maceratis, non insuauiter simile condiment tura conficimus : sed experientia,quoque constat somnum aceersere, ideoque cautius eo utendum censeo. D vR-us, itaque ut audio nimium in cibis aromatum usum non landas. B o N T. ita est. Cardamomo excepto, quod blando suo calore, ac naturae nostrae familiari, masti- . catum nullum empyreumavisceribus inurit. Crescit copiose haec planta in Ialia, ac lieribus Malaicis frequenti in usu est , condiendis piscibus, ac carnibus elixis. D v R v s . calamum aromaticum, qui hic tam familiai riter crescit, nonne in usu hic in culina esse autumas Z B o N T I v s, & quidem commodissime, quantius sarcias ab Orta illius ut δί iunci odorati, nullum eorum in India usum agnoscit, quam substernendis equorum cubilibus, verum si tam diligens fuisset in rimandis aromatum qualitatibus, quam perspicax fuit in legendis Medicis Arabicis, non debuisset commoditates earum

plantarum ignorasse, nam per totam Indiam vix pisces coquuntur , aut carnes, quin fasciculus calami aromatici, aut junci odorati iis iniiciatur , ad gratum saporem, ac ventriculi non leuem corroborationem: idem de nardo, quae hic in montibus crescit esto iudicium. Haec quoque aceto infusa per aliquot dies, ut flores calendulae exsiccatae apud nos, putredini ac corruptioni humorum egregie resistit: ego viridem nardum hactenus non vidi:

quia montes hic inaccessi nobis sunt propter Tygridum inibi frequentiam,

ac praedones Iavanos. D V RAE V s, dixeras antea etiam cur climae radiceni

Ancoqui cibis. BON T 1 Vs : & recte quidem &hanc radicem G arrias ab Orta vocat crocum Indicum, non quod Croci Britannici filamentis similis sit : sed quod flauo colore tingat. Easdem radices quoque crestentes sui3 Carcias non vidit, putare se ait sine noxa intra corpus sumi posse, eius rei

audacter sponsorem me ei do, nam ego qui plantam millies vidi, & alibi . largius descripsi, non solum cibis utiliter incoqui assimo, sed egregios

etiam eius usus in medicina alio volumine ostendi: atque haec de aromati

dicta hic susciant. D v R v s, persaepe ego miratus sum Malayos,ac I

408쪽

nos, tum Chinenses quoque M ndragorae istius fructu , quam Lusitani P0 mo doro vocant, tam avide Vesti, cum in summo gradu sunt frigida3B'os et 1 vs: Bona verba qr se, an nescis eos addere fructum ricini Ameri

eant, quod lada Chili Malaij vocant, quasi dicas Piper e Chile Brasiliae con

terminae regione, ita alterius summam frigiditatem, alterius excelvus calo re temperant,at aceto, ac oleo superinfuso non male cum carnibus, aut piseiabus assis comedunt: sunt qui masticationi istius ricini ita assueverunt, non secus ae sumigatores istinicotianae: quantum ad me eo tamen ego libenter caream, nam dum animi gratia idem tentare aggressus essem,totum mihi pa latum ac linguam excoriavi, a caustica istius Ricini vi hinc videre est quam Otum faciat consuetudo.

De Fractibus, ac omnigenis oleribus , ae acetariis bὸ bis in Iaua.

V Ic bE v s. Qimniam conuiuium nostr im iam ad finem tendere vides It tur, sine bellariis credo hoc non dimittes BONT. Nullo modo, itaque a fructibus incipiamus, quorum non paruus est habendus hic delectus , op timi enim inter eos sunt, qui gustu sunt astrii, gentis, peiores, qui saporem dulcedine fallunt: sed vi de singulis aliquem sermonem gustemus. Priminobis occurrunt Manga dicti fructus, qui in altissimis ac expansis arboribus

crescunt, quae forma quercum nostratem non male aemulantur, qui, dum

immaturi sunt, acidissimi sunt saporis , unde nobis hic demptis corticibus & nucleis in medio puls coquitur sapore acido poma acida, ut uuas criCpas coctas referens, ut quis vel exquisitissimi gustus, saporis differentiam vix agnoscere se fateretur, atqui fructus Manga hoc modo praeparati ventriculo ac intestinis corroborandis conueniunt,maturi non tam sunt salubres, sed tamen si quis iis parcius utatur, nullam noxam inferent. Du R. de Durionibus,Iaacis, ac caeteris echivatis fructibus quid sentis 3 BONT. Duriones ob foetorem allium referentes,primum gustantibus fateor fastidiosi sunt ac na stabundi,tamen inter fructus saluberrimos Indicos eos merito reponor nam diu retici sunt,ac sudores eliciunt, tum flatus discutiunt,tamen si nimia quantitate eos quis sumpserit propter calidam ac siccam, qua praediti sunt qualiatatem inflammant knguinem ac hepar, ac pustulas in facie excitant, itaque eos reponamus inter medicamenta alimentosa de quibus in method. Indicarnea medendi. Du haud dissiculter mihi persuades: sed quo gradu loca,

Annanasse iactus sapidissimos ac odoratissimos BONT. Si qualitates caetere supradictis a te responderent, nobiliorem fructum in toto orbe terrarum non nasci contenderem: sed tam erodentis porro sunt qualitatis ut succus eorum chalybem, ac ferrum erodat, unde nisi vino, aut aqua per aliquot

409쪽

tempus maeerentiir palatum, ac linguam excoriant, ac horribilem cholerari ac lethalem pe dysenteriam creant. D V R. Iaacas puto sapor dulcis com virendabit 3 B o N r. immo ego illas maxime insinybres esse puto, cum car- nis sint tenacis ac durae, & quae incoctae ac crudae,Vt Ore assumuntur fere per aluum deiiciatur: unde etiam cruditates in Ventriculo, si intestinis pignunt, quae molestas ac diuturnas diarrhaeas creant, dein tenesum, cui Me siue cedit mortifera dysenteria. DURAEvs. qui fructus sunt ergo quos mox ob alti ictiorem saporem commendabas Θ B o N T. ij sunt primum Iambos fructus vocati pulcherrimo ex albo ad purpineu verpentes colore: sapore sunt ferme, ut capreae vitis , ut bene monet Christoph. a Costa, astringunt vehe menter, ac proinde dysenteriis ac choleris accommodatum est remedium de quo alias. Adsertur ad nos praeterea fructus quidam Lances vocatus, qui racematim ut uuae crescit, rotunda plane figura, magnitudine pruni, intus nucleum habet,qui vestitur carnealba, ac saporis vinosi, qualis fere est inutiis ursinis in patria. Huic consimilis gustu est fructus Iavanis Boa Rana-po ut vocatus, quod crinem significat, quod cortex externe fructum ambiens multis capillamentis sit praeditus, nucleus plane similis est praedicto

Lanctum , ac qualitate frigida conueniunt; cortex Lancium tamen siccum' iacteum emittit qui amarus valde ac corro suus est. Est hic praeterea fructus

Billi in bing indigenis dictus, forma adolescentis primum parui cucumeris, adeo acido sapore ut acorem ipsum dicas, in quo illud miri obseruatur, quod si ab aliis acidis fructibus cuipiam obstupescant dentes, isto fructii

comeso statim acor abscesserit, credo ea ratione, qua in affectibus praeter naturam maior dolor minorem obscurat. DuR Eus. Quid tibi de ficu-bus nostris Indicis videtur 3 po N TIvs. hos fructus Prosper Alpinas ducam vocavit, Malaii Banana indigetant, Iavani Pysang. sapore quidem grato sunt ac pyro nostro aemulantes, quae obdulcorem Bataui Mycher peren vocant, hi fructus si crudi comedantur flatuosi admodum sunt, &nauseabundi,unde insolitis stomachum subuertunt: sed melius comeduntur cum pane ac oryza cocta, juncto caseo, alias quis sicile in gysenteriam , ac ipsi congenerem choleram inciderit. Non secus ac si in Gallia, aut Hispania quis, qui recens istuc aduenerit, uuis sine pane se affatim ingurgitet, nae ille certo cer lius in fluxum dysentericum incidet. Hi fructus cum ouis fricti in sartagine multo salubriores simi,& xum phtisicis,asthmaticis ac caeteris malis pecto. ris admodii utiles sunt, tum extris imposti inflammatorios tumores quo

e inque ad maturitatem perducunt. Du R. Ast ubi relinquis Mango stan, Iambos,ac Cydonia ben galensa λ B o N T i v s: Ego ea pro bellatiis reseruabam, ut simul cima Chinensium potu The vocato ,&Tchia Iaponibus dictaeonuiuium finiremus, & quod hic moris est ut Syrii pynang vobis apponeremus. Iambo igitur primum arbor est magnitudine pruni, & nisi quod paulo acutioribus sit foliis , ipsi planὸ responderet, flore est rubro, fructu pulcherrimo & candido purpurascentis coloris: gustu sunt astringenti, ac sapore ferme vitium capreolas referunt, sapore itaque minus praestat, quam Colore promittunt, frigidae sunt naturae, ideo aestuantibus utiles siue ab

410쪽

exercitio , siue a calore sebrili, Cydonia Bengalensia describit sarcias ab Orsis , lib. 2. cap. I . Itaque de iis hoc tantum addemus, quod his pyris seu

1rialis cotoneis eximant nucleos, ac totos saccharo , vel muria, & aceto

condiant, quae ad nos ex interceptis Lusitanorum nauibus quae Malaccam versus nauigaiit, a Zirate, ac ora Clior mandet. Nam nulla gens in mundo ita assueuit condituris eiusmodi, quam Lusitani, ita ut per totam Indiam in prouerbio sit ; Indos odoribus, Lusitanos condituris rem disperdere. SDpore aemulantur pyra ista, autumnalia grandia nostratia, quae vulgus et vina ter peren vocat, fructus porro Mango stan dicti tam excellentis sunt saporis, ut mea quidem sententia omnes caeteros in his regionibus fructus anteeant,

cortex plane mili granati cortici similis est, nisi quod in superiori parte

coronam habeat ur papauer,cuius quot sunt radi j tot nucleos intus habebis, vestitos carne niue candidiori , sapore ex dulci vinoso, superante fragra, ac Annanas in India. D vR Eus: memineras de Chinensium Thee vocato Potu, quid tu de eo sentis 3 Bou Tavse herbula unde hoc The conficitur belli disseti consolidae minoris folia refert, cum paruis in ambitu incisuris, huius foliorum exsiccatorum manipulum in feruentem lebetem ad hoc paratum conjiciunt ae ad sufficiens tempus ebullire sinunt, ac hunc liquorem qui sapore subamarus est, calidum sorbent. Hunc porro potum tanquam sacrum Chinae obseruant, & hoc venientes, hoc abeuntes hospites excipiunt, & non creduntur ius hospitalitatis implevisse nisi tibi hunc potum propinauerint, non secus ac Maho metani iuum Caueali existimant. Exsiccantis est qualitatis, ac somnum prohibet, dum vapores e ventriculo in cerebrum ascendentes absumit, praeterea asthi naticis, ac suspiriosis prodest. Quid iam postremo tibi memorem mala aurea, citrea, granata, A caeteros similes fructus, quorum hic si amma est copia, cum ista in nostra Europa notissima sint, & nos hinc Sympos conficiamus , quique sitientibus aqua mixti julapii locum insanis, ac aegris obtinent 3 Vites taceo, quae si diligentem putatorem,ac cultorem nanciscantur,quater in anno maturos suos

fructus proserunt, itaque si diurnus calor hic non adsit, propter perpetuum virorem semper hic ver, ac veri hesperidum horti.

De oleribvi , ac legum bM in Indiis de radicibiu quibusdam edulibM.

DIALOGUS VII.

DVRavs. Finito iam imaginario tuo conuiuio , domum remeantes saltem aliquid olerum in vespertinam coenam colligamus. BONT. Dic modo quid primum expediri velis. D v R. Radices eas narres mihi velim, quas Balatas hic vocamus. Bo N T. Pleni quidem eas nutrimenti esse, ἀζῶ mensuccum melacholicum producere, non secus ac castaneae in Europa,

SEARCH

MENU NAVIGATION