Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3os ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE dum involucrum quo caeterae partes coe centur ue ab expansione Vaginae eXternae nervi optici, durae meningis sisb is, conficiatur : in corneam antrorbum abit , quae laevis & perpolita, ratione soliditatis & pel luciditatis sic nuncupata , extis sphaeram prominet : nonnulli Anatomici inter re-ccntiores sibi persuaserunt corneam, ultra circuli terminum non nil ait arcuatam , striae circulari limbo scierotidis insculptae infigi ;quod accuratiori examini adversatur. Selerotidem flaccingit choroides ex altero nervi optici involucro , piae meningis progenie, oriundo, & desinit in foramen rotundum unius aut alterius lineae diametros , papi UVea. dictum. ea etiam nominatur haec secunda tunica, quae duplici lamella conficitur, quarum externa haud ultra scierotidis limbum protenditur 3 altera vero a cornea quasi recedens fibrillis contractilibus , orbicularibus & radiatim dijositis contexi videtur, quarum ope motu quindam spontaneo contractionis & dilatati nis gaudet pupilla. Haec u ae Variegata pars, quae per corneam conspicitur , iridis nomine insignitar : ejus motione constringitur pupilla dc angustatur, si copia radiorum obruatur oculus ; contrarium motum edit, si debilius sit lumen. Lamella exterior choroidis desinit in plexum quemdam Ner veum ciliarem nuncupatum ; e quo Pro deunt surculi exigui , qui lamellam intes nam traiiciendo radiatim inseruntur lentis crystallinae margini, sub proces m tali Retina. rium nomine. Aterrimo pigmento tingi

322쪽

tris uvece superficies interior ue huic intus incumbit retina, quae ex ipsa mei substantia medullari nervi optici prodit : haec membrana mollissima & albicans non solum oculi fundum occupat , sed etiam ad processilis ciliares protenditur. Illud notatu dignum Occurrit quod nervus opticus non subit oculi globum in illa parte ad quam tendit axis opticus 3 sed ab illo puncto paululum recedit versus scilicet angulum

internum.

Praecipuam spherae partem opplet torpus Corpus quoddam vitro fuso haud absimile , hinc vitreum. mitreum dictum ι est substantia splendide pellucens, Vix fluens, tenuissima membrana obducta, e qua prodeunt innumeri processiis, qui diversimode intertexti emormant alveolos qui praedicta subitantia turgent : ejus pars anterior paululum excaVata lentem cristallinam excipit & fulcit ue haec Lens cry- complementum spherae accurate effingens , stallina, sub pupilla sita , iridis faciei internae ap-Plicatur ue hanc processi is ciliares radiatim dispositos suo margine excipere supra notavi ; hisque filialis nerveis alligari, & quasi in centro suspendi obvium est i ob figuram lentis quam accurate refert nomen sortita est ; crystalli instar pellucida variis segmentis perspicuis solidis conflari creditur. Illud spatium, qMod a prominem e cornea formatur , Orcupat humor aq-- , . tenuis & limpidus , qui effusus cito reparatur. Haec sust quae de oculi fabrica breviter nobis uicesila erant ; nunc illius usum superest ut perquiramus, qui ut dilucidius

323쪽

3o8 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE pateat, nonnulla de lumine sunt praemi

tenda.

Lumen. Cum natura luminis in abstrusis lateat . illius duntaxat proprietateS a Variis experimentis & Phaenomenis deducendas exhibere licet. Corpus lucidum in materia tenuissima, ignea, in omnem sensum velocissi mo motu rapta , quae luminis radios quaquaversum emittit, Versari credere par est. Lumen vero pendere a materia qua tam aetherea, tenuissima, subtilissima , & ad motatum summe prona conjicere nil vetat :haec tanta tenuitate pollet , ut non solum. vitra, sed etiam gemmas, adamanteS corpora solidissima & densissima nullo obice

trajiciat. Has moleculas sphericas esse &diversae sortis docere videntur varii effectus ;nec concipi potest alia figura donari irae mobilissima materia. Lucis radii fere in in ' finitum extenduntur ; illud arguit immensa stellarum distantia , quae non impedit quominus luce vividissima micent , iquesque spatium stupenda velocitate percur- Iant , quae nullo, ni fallor , calculo subjici potest ; de quo tamen vide Acta Academ. Regiae Scientiarum anni 17 I9. An materia lucis ab igne haud discrepet dubitare licet ,

cum corpora intensius calefacta, & urentia nullam lucem emittant ; e contra V

ro adamas, aliaeque gemmae , phosphori , lignum , caro , Pisces putrescentia , muscae. Volantes , aliaque corpora frigidissima in tenebris luceant ; praeterea radii e luna emanantes , speculo ardente collecti, nullas in foco lucidissimo caloris notas Praebent,

324쪽

SECTIO TERTIA. 3O'Juxta solitas motus lages reflectitur succesi Lucis re- sive mota lucis materia , ubi ita solidum opa cum irruit , perspicua & diaphana corpora libere trajicit; sed illa intermeando refringuntur radii & inflectuntur , a recta scilicet via detorquentur . si oblique in illa impingant , quod sane aperte demonstrant notissimae catoptrices & dioptrices leges. Haud una est vis, nec idem est motus in materia luminis , quae pio Varia indole Vari asa refrangibilitates patitur, diversisque gaudet proprietatibus ; exin oriri colorum differentias jure tradidit clarissimuS NeuMton , . Chillus

sententiam ambabus ulnis amplexi sunt prioris notae Physici. Lucem igitur omnium colorum esse aggeriem haud falso conjicitur : luminis radii in corpora irruentes reflectuntur in eum angulum in quem inciderunt , adeo ut anguli incidentiae & reflexionis sint aequales ; hinc patet cur reflexi radii e superficie sumna e perpolita, concava & sphaerica ad certam distantiam coeant, & huc denso agmine collecti ignis viridioris vim assequantur. Ubi integri radii cujusvis sint sortis a corpore quod in Colores resiliunt, corpus dicitur album ; si a certapororum dispositione omnes incidentes radii absorbeantur & quasi extinguantur, corpus nigrum audit: hinc obvium fit qua ratione corpora nigra solis radiis exposita ci-tilis incalescant quam alba : quod variis experimentis novit clarissimus Leibnitet,ius. Ubi vero a certo particularum essentialium ordine: vel pecti lari pororum configuratione irruentes radii partim reflectantur &

325쪽

3io ELEMENTORUM PHYSio LOGIAE

absorbeantur , pro materia radiorum refleatorum simplicium vel compositorum in numeri se praebent colores, qui licet plerumque sint mixti ad primarios, respectu materiae praedominium obtinentis , facile referri queunt. Scitur, uti jam supra notavi , nonnullos solo tactu discernere potuisse colorum differentias , a certo scilicci laevitatis & asperitatis gradu. A varia igitur radiorum certi generis reflexione , ratione habita corporum superficiei, diversi deducendi sunt colores , quorum primitivi laocordine numerantur ; ruber nempe , luteus

duplicis sortis , nimirum aurantius, & vus 3 caruleus 3 purpureus & violaceus ; quos pendere a lucis vario refrangibilitatis gradu in medium adduxit Muruton ; hos nullam

mutationem pati nec a refra tione, nec a reflexione innumeris experimentis a solertissimis Viris tentatis , extra Omne dubium probatur : ex horum heterogeneorum miscella innumeros oriri colores compositoscqnsectarium est. Hos sic dispositos colores Iris praebet; illos sub eodem ordine colligit trigonum vitreum . Tot esse radios quot numerati colores unicum duntaxat arguit experimentum. In cubiculo clauso lux Parmvo foramine Per trisonum admittatur Icharta perforata quivis color, coccinei

nemPe, luteus , &c. alio prismate excipiatur ; intacti radii illud traiiciunt, nec alium colorem prae se ferunt: imo si tertium Vitrum trajiciant, haud aliter succedit expers

mentum quod sane ultra omne dubium evin

cit colores praecipuos a peculiaribus radii.

326쪽

SECTIO TERTIA. 3II oriri S aliosque vero innumeros a Varia radiorum miscella prodire. Si enim colores, ut inquit Caristus , a recto & circulari radiorum motu orirentur, nusquam incolumes praedicta vitra trajicerent. Haud felicius collineare videtur Meseis che qui varios colores a plurium , pauciorumve radiorum vibratione deducit ; sensim enim immutaretur color in allato experimento , si a m jori vel minori radiorum copia emergerer. Nec magis nobis arrident radii luminosi 5ctenebrosi quos nonnulli commenti sunt

Physici , qui nusquam cum praedictis experimentis congruere Valent.

Radii e corpore lucido prodeuntes, vel Visius ab objectis visibilibus reflexi , in corncam quomodo illapsi ea excipiuntur; ut ad retinam transimissi rerum imagines inibi delineent & pingant. Ex Physicis scitur luminis radios pellucida trajiciendo refringi, incurvari, & a recta linea deflecti : si densius corpus subeant, ad perpendicularem accedunt ; quod evenit quoties lumen ab aere aquam vel vitrum commeat. Ubi vero a solido in rarius transeunt, contrariam patiuntur refractionem , a perpendiculari scilicet recedendo :ex quibus facile innotescit usus corneae Scrystallinae lentis. Cornea excipit radios a corpore lucido actos , vel a quoViS corpore reflexos; illosque ad prunellam cogit :lens co serilina densius illos colligiti & demum Per corpu) vitreum , quod illos sustinet ne plus aequo convergentes citi tis coeant, ad retinam transmittuntur, in qua

sit objecti propriis coloribus ornati accu-

V iiij

327쪽

3Ir. ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE rata delineatio, licet inversa. Ut igitur dis tincte percipiantur objecta , requiritur ut

radii e quolibet puncto objecti, pyramidum instar quarum basis est oculi pupilla ,

reflexi ita a lente cristallina refringantur &cogantur, ut in totidem puncta coeant in retinam ; adeo ut objectorum imagines citra ullam confusionem in fundo oculi depingantur. Atra fuligo haerens choroideos lamellae internae absorbet luminis radios retinam subdiaphanam permeantes; ne intempestiva reflexione imaginum nitiditatem obscurent. Varia εκ rerum eXtra positarum imagines exa.

roauuiup rantur in cβmera obscursi , lumine per exiguum foramen admissb. Idem dicendum de laterna magica & oculo artificiali. Licet inverso situ pingantur objecta in fundo oculi , illa ad genuinum locum , &verum situm referimus; non secus ac coectis decussatis baculis dextro percipit quae ad sinistram , & sinistro quae ad dextram :adeo ut illud vitium, si sic loqui fas sit, judicium emendet. Idem dicendum de magnitudine apparente Objectorum', quorum imagines eo minores imprimuntur, quo

magis ab oculo distant; sed habitu & experientia edocti haud fallimur, & de illis habita ratione distantiae recte judicamus, Ab alia causa deducenda est Solis & Lunae

Prope horizontem mUnitudo , a montium& camporum remotissimorum interpositione forte orta ; clim ad genuinam & soli' tam molem redigantur haec corpora, si

illa per tubum intueamur,

328쪽

SECTIO TERTIA. 3I3 Ex praehabitis patet debitam corneae &lentis figuram requiri ut distincte cernantur objecta : complanatae enim hae partes minus cogunt radios , qui plus aequo divergentes uitta retinam coeunt , Vel potius ab ca excipiuntur priusquam ad focum pervenerint ; hinc confusa objecta. Aliter 1e res habet de objectis remotioribus quorum penicilli minus, ut inquiunt, habent divergit,& quali paralleli emittuntur ; . e longinquiori enim loco prodeuntes minus dis . perguntur, hinc facili is coeunt : quod sane norunt senes qui conspicillis convexis sibi accommodatissimis utuntur ; quorum ope colligunt dispersos radios. Si vero e contra plus aequo promineat cornea , & lens crys. tallina magis quam par est distet a retina penicilli radiorum colliguntur antequam ad retinam appellant ue hinc obscura rerum

visibilium impressio : cur objecta propius

admovent Oopes, ut penicilli latiores altius colligantur : illis ideo prosunt vitra concava quae disipergunt radios, & penicillorum opticorum basim divergendo dis

trahunt. Sed haec , de quibus Physici ad nauseam , forte fusilis dicta sufficiant.

da , quibus conflantur animalium cor-POra , innata quadam vi resiliunt in liquida quibus trajiciuntur : haec est: modulata Partium ratio ; hic solidorum & fluidorum consensus, e quo recta pendet cerebri, cor

malis con spectus.

329쪽

31 ELEMENTORUM PHYsIOLOGIAE dis, pulmonum , aliorumque Jiscerum cono titutio. Suis obeundis muniis impares essent fibrae quibus coalescunt viscera, ni indesi nenti spirituum irradiatione instaurarentur: hic est latex inconspicuus quo turgent cerebrum , cauda medullaris, appensique nervi ; qui singulis corporis functionibus prae- est : objectorum ambientium actione inmotum concitatus refluo vel undulatorio quodam impulsu irruit in fibras cerebri , quae ratione peculiaris fabricae quasdam excipiunt impressiones , idearum nomine notas. Nec haec sola ipsi demandata sunt mi nia ; sed ratione exiguissimorum elateriorum , quibus scatet, cordi, musculis , caeterisque partibus lacertosis motum vitalem , tonicum & voluntarium conciliat ;quibus exequendis major elateriorum impenditur copia , quae indesinenti ferme actione, vel iteratis nisibus attrita a genuina indole recedunt , & a congeneribus moleculis solvuntur , ac proinde a praeterfluente insensibilis perspirationis materia rapiuntur & in auras abeunt. Vigiliae. Ubi haec juxta voluntatis nutum sic se habent, homo vigilare dicitur. Hunc corporis viventis statum in debito spirituum Proventu , in vi systallica partium solidarum, ac demum in certo fibrarum cerebrie latere 'ersari nullus sane ibit inficias; adeo ut vigiliae nomine intelligi debeat hic corporis status quo sensuum internorum & externorum, motuumque voluntariorum exercitium viget. Hisce constitutis, appellens succus alibilia in genuinum nutrimentum

330쪽

SECTIO TERTIA. 3IFfacessere Vix valet ; quin potius continuo tritu ulterius propellatur . perspirationis vehiculo rapiendus : hinc sensitia conquassatae fibrae flaccescunt, cerebri massa quasi in se concidit ; spiritus animalcs torpidi ac languentes ad solita obeunda munia impares evadunt & sponte in somnum delabimur, qui niti aliud est quam motionum voluntariarum, functionumque animalium intermissio vel quaedam feriatio , qua tenemur , donec reicillatae fibrae vegetiori oscillatione gaudentes spirituum systasi requisitum motum concilient , illosque excusso sopore ad solitas excubias cogant. Hae sunt genuinae somni cause , quae a naturae norma haud devire eumdem semperexerunt effectum ; his addere licet visciditatem spiritibus conciliantia , crassitiem sanguini inferentia , solidorum elateria frangentia , quae totidem censeri debent causae somnum promovere solitae. Hinc patet cur laboribus fractos tanta urgeat dormiendi necessitas : spiritus animales laboris exercitio exhausti , sanguis fluidioribus mole-culis halituum dispendio orbatus , flaccida

compressa nervorum oscula impediunt

quominus musculi d bitum succi nervosi proflavium excipiant ue vel potius remissius

exercetur spirituum motus undulatorius quo vigent sensus externi , & in actum cientur motionum voluntariarum instrumenta sunde impediuntur sensationes , Obruuntur vires ; solutum lacertosium genus appensis demittit vectes ; nutat cervix ad ponderis

libitum ue connivent palpebrae, gravioresque

Somnus. Dormien

di necessi

SEARCH

MENU NAVIGATION