Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ELEMENTORUM PHYSIOLOGrAEssiana. Quoad sensus externos , illos esse exquisitiores & acutiores in nonnullis ani mantibus neminem ferme fugit ; exemplo sint olfactus in cane & Vulture, tactus in

varia Haud intelligitur, ut Verum fatear , quo-eirca ani- modo a materia subtilissima , aetherea , alterius indolis sensationes & pem y reptiones in animalibus suscitentur ; illud sane quidem captum humanum longe sup rat. Clariusne innotescit quomodo ens im- materiale , vel Mima immortalis a corpore assiciatur 3 Nullus tamen sanae mentis, vel sibi conscius hoc inter animam & corpus commercium in dubiurn revocabit. Cur pronum est conjicere Supremum Conditorem spirituum systasi praedicturis characterem impressisse ; quo omnia animalia sui

conservationi invigilando, alia etiam munia unicuique speciei demandata obire valent. Haec anima corporea, in cujus acti ne vitam animalium versari jure creditur,vyie se habet ratione diversi corporis status 3 nec omnibus numeris absoluta videtur ante debitum corporis incrementum , viribus morbo vel aetate deficientibus debilitatur , & quasi a priori natura degener, solitis operationibus exercendis impar eva dit. Haec est genuina causa decantatissimi Instinctus animalium instinctus , quo juxta Supremianima' Numinis placitum variis muneribus incum νψm' , genuini usus ut plurimum nescia. Sic aves nidos stupenda solertia construunt ;sic apes juxta sublimioris Geometriae reginias alveolos conficiunt , sic bombix sob

292쪽

SECTIO TERTIA. 277licritum suum texit ; sic pullus milvum aufugit ; ovis lupum , mus felem : sic mammis inhiat foetus recens editus , suctionis artem apprime callens ; sic quandoque homo de sobole parum sollicitus, & voluptatis Venereae nescius iis amplexus muliebres ruit. In immensum cresceret pagina ,

si quidquid animalia adhibent solertiae ut

se tueantur , aliorumque injurias arceant, huc attexerem : exemplo sint vulpis astutia , & admiranda Respublica apum, quae singulae juxta quasdam leges nec scrjptas , nec promulgatas suis muniis haerent , ut operis rudimentum delineent, illudque inchoatum feliciter absolvant. Licet plura sint animalia quae hunc, ut inquiunt, insinritam raro transiliant; multa tamen Occurrunt quae actiones intricatiores edere valent. Praeter enim ingenitam rerum notitiam qua gaudent, aliam adventitiam vel acquisitam nonnulla obtinent,

qua quandoque si rei naturalis Scriptoribus sit fides in ipsi1usmet hominis solertiam

superant. Praeterea hilaritate & tristitia, amore & odio, delectatione & aversatione , metu & audacia , accepti beneficii memoria & vindicta, ira, invidia, Zelotipia, aliisque , non secus ac homo, afficiuntur Pathematibus varia bruta animantia : amicos colunt , inimicos lacessunt; quae omnia sine imaginatione , memoria, intellectu & quodam judicio haud exerceri nullus sane ibit inficias. Nonnulla erudiri patiuntur & in rerum notitia proficiunt :Varia etiam ardua , disciplina sedulo inse

293쪽

varia dixempla. Nexus in

ter utramque animam.

1 8 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tructae assequuntur belluae. Quis nissi praejudiciis Cartesianis obcaecatus haec anima lia omni cognitione , imo & sensatione orbari contendet i Is adeat Historiae Naturalis Scriptores : Plinium nempe, Solinum, AElianum , Plutarchum , Ald vandum , Gef-nerum, &c. qui de animalium ingenio fuse disseruerunt. Instar omnium sit Elephas

qui aliqua disciplina edoctus iussa exequitur. Mutianus asserit quemdam Elephantem didicisse Litteras Graecas: AElianus unum vidit recto ordine scribentem Litteras L, tinas. Eorum ingens proceritas haud impedit quominus Varios motus edant saltantium modo , quibus delectari videntur amdito sono tibiae. Magistrorum cura mansueti, mites & obsequiosi fiunt, omni ferit, te expulsa. Plinius refert Elephantem ingenio tardum , aegre quae tradebantur accipientem , Verberibus eXceptum , eadem noctu meditantem repertum fuisse : de alio idem asserit Plutarchus. Mirum quod scripsit Acsa de quodam Elephante cui commissa fuerat lebetis reficiendi cura, qui eum emanibus artificis aerarii acceptum , dubitans utrum etiamnum pertusus esset, aqua hausta probavit. Innumerae alite recensentur hisitoriae non solum de Elephante , sed etiam de Cane , Simia, Equo , Vulpe, &c. equibus luce clarius patet belluas praeter instinctium aliquo judicio gaudere ; & variis discendis aptas esse , quibus vix sussiceret

intellectus humanus.

Haec est igitur anima corporea , qua Suspremus Parens omnia beavit animalia ἰ

294쪽

SEC Tio TERTIA. hoc est omnium functionum instrumentum, quod in actionibus voluntariis mens hu

mana regit & moderatur. Anima immo

talis huic arcte haeret & intime sociatur, ejusque liberis facultatibus praeest : haec ratione praedita ad sublimiorum veritatum . An irae speculationem adducitur; & ad entia im- materialia conceptibus metaphysicis,ab omni tantia. sensatione externa liberis provehitur : ideas simplices componit; compositas dividit ut hinc verum eruat: a sensibus minime edocta ad altiora acccedit ; demonstrationes Mathematicas proprio quasi lumine comprehendit : virtutis amans & cultrix vitium

odio prosequitur & ad Divinae Sapientiae praecepta se componens animam cor

poream ad turpissima proclivem domat &reprimit. Hinc liquet animam immortalem , divinae aurae particulam , longe discrepare ab anima corporea & sensetiva ; easque intime sociari : adeo ut una nusquam deficiat , altera superstite in corpore humano : haec tamen prim 1m embryonis corpori, imo &vermiculorum spermaticorum corpusculis infunditur; in quibus animam immortalem admittere absurdum vel impium foret. De

tempore quo mens humana foetus corpori inseritur dubitamus; cum circa hanc rem altum sit silentium apud Sacrarum Litterarum Auctores. Nec minus latet ustis animae in tenello foetu intra uteri ergastulum recondito , vel etiam nato : haec, aliaque bene multa atra caligine obruta attingere minime licet. Inter affectiones quae animae corporea refe- Sympa-S iiij thia.

295쪽

18o ELEMENΤORUM PHYSIOLOGIAErunti Ir , jure recensentur 1Fmpathiἁ & an tipathisi, quibus homines, non secus ac bestiae , obnoxii sunt ; hae tam alte inssident praecordiis, ut illis amovendis impar sit anima rationalis. Mirari profecto subit viros, alias perspicacissimos , amasiam nec forma nec pulchritudine conspicuam , quasi fascino allectos perditissamo amore prosequi ;adeo ut nec ratio, nec Vitae genus , nec amicorum vel parentum convitia eorum

lymphatam mentem sanare valeant; & ab amoris objecto nulla arte divelli patiantur. Hic stupendus sympathiae effectus a quadam spirituum animalium affinitate deduci debet , qua fit ut in utroque subjecto emergat quidam inter mentis operationes consensuS.

Antipa- A diversa spirituum indole contrarium evenire evidens est : hinc haud aegre concipitur cur varii homines alias bonae mentis , nusquam inter se congruere valeant: sed abstrusioris est indaginis causis antipathiae quae versatur circa res ex sese insontes, vel plerisque hominibus gratas. Nonnulli angue pejus fugiunt felem ; aliis invisa est aranea; plures anguillae terrent; alii murem pavent : sunt qui vulneris conspectum missime ferre valent; vel quibus aversa est sanguinis fusio : nec desunt qui ab inspecto medicamine cathartico alvi fluxum patiuntur : varii vinum , caseum , aliaque innumera a majori hominum par te expetenda abhorrescunt; plurimi occurrunt qui non solum res intuitu , vel odo

re perceptas fugiunt, sed ab iisdem abditis

296쪽

SECTIO TERTIA. 28 I& latentibus pallent, & animi deliquium patiuntur ; quod ad emuvia praedictorum

corporum, Vel ad causiam mere physicam referri debet. Ex eodem fonte peti debet ratio depravati Virginum & Gravidarum appetitus ; quae, etiam reluctante animo, rerum absurdarum , imo & horrendarum desiderio inexpugnabili flagrant. Si praegnantium anima corporea aliquo terrore assiciatur , vel quidpiam denegatum expetat; spiritus animales in foetu eadem turba corripiuntur , qua tenellae ejus parteS quamdam mutationem pati valeant ; hinc eme

gunt naevi & sigmata quibus signantur foetus & deformationes partium nulla arte emendandae. De aliis stupendis imaginationis viribus nil addimus ; cum innumerae de hac re prostent historiae in Libris Physico Medicis, & illius phaenomeni causa ex mox adductis facile eruatur. De nostalgia,

aliisque phantasiae laesionibus idem esto judicium. Ex praehabitis colligere datur animam compoream singulis animantibus a Supremo Conditore concessam in decantatissimorum spirituum animalium systasi versari; hancque omnes functiones , si rationem excipias , per se exercere s suique conservationi& speciei propagationi peculiari instinctu

invigilare. Sed nullius imaginationis & intellectus capax , ni prius sensibus externis edocta fuerit; adeo ut de brutis duntaxat Verissimum sit illud axioma phys1cum quo dicitur nil esse in intellectu quod prius non metit in sensu. Aliter . se res habet in ho-

Naevi &stigmata

foetuS. Animae corporeae vires.

297쪽

is1 ELEMENTORUM PHYSIOLOGramine qui metaphysicarum cognitionum est capax ; quae nusquam a sensationibus exter nis tradi valent. E quibus liquet tralatitias mentis operationes ab objectis externis sensuum organa assicientibus oriri : ex motione fibrillarum nervearum hisce prospicientium spiritus animales inibi hospitantes peculiarem motum tremulum concipiunt, quem toti individuo communicant ; hinc exoriri voluit Supremus Parens sensationem quae pro ratione objecti & organi summe variat. Si blandus & placidus sit spirituum tmotus , grata excitatur sensatio, cujus ul- Voluptas timus gradus voluptas audit: si inordinatus& dolor, vel efferus sit spirituum motus ingrata &molesta emergit sensatio , quam excipit

dolor.

Ideae. Sensivum organa a Supremo rerum Aia tore stupendo artificio contexta motiones ab objectis impressias accipiunt; has ad sensorium vommune transmissas mens percipit, hinc oriuntur ideae magnitudinis, figurae, motus , duritiei , mollitudinis, liquiditatis , asperitatis , laevitatis , frigoris, caloris , colorum, saporum , odorum , soni, &c. quae siluit simplices vel compositae; prout simplex corporum attributum exhibent, Vel pluria simul comprehendunt. Haud intelligitur quomodo a simplici organorum mo' tione tot emergant plurimum inter se disicrepantes sensationes ; nec magiS Ob'vium fit qua ratione tantus sit consensus inter animam & corpus ; cujus causa la

tet in Obscuris , & forte a fila Supremi Architecti vol late pendet. Etsi major

298쪽

SECTIO TERTIA. 283 cogitationum & perceptionum , quas ideas

nuncupamus, pars ab Organorum motion,

bus pendeat; alias tamen , uti jam innui, sublimiores haud juvante sensuum externorum commercio, o attingere valet intellectus humanus, quo homines caeteris animantibus praestant. Has mentis operationes in cerebro exerceri nullus est. dubitandi locus ; hinc obvium est illud viscus genuinam esse animae immortalis sedem. Anima vero corporea si1ngulis partibus haeret, Variaque exequitur munia , quoad motum &sensus externos, incogitante si sic loqui fas sit) anima, vel alio intenta, adeo ut Objectorum quae organa feriunt impressiones minus animadvertat. Aliter sentiendum de functio. nibus internis quae nusquam absolvi possunt in cerebro, inscia anima immortali Icet quandoque, uti supra notavi , hac invita vel

reluctante exerceantur. Absit tamen ut credamus animae essentiam positam esse in cogitatione , uti praedicavit Cartesius, quod pace tanti viri falsidamum est: quis enim , ni praejudiciis obcaecatus infantem in utero haerentem , vel natum cogitare contendet 3 Nonne quotidie incogitantes nos experimur , praecipue tempore somni Nonne δε-pe saepius loquimur, scribimus, Vel quasi inscii Instrumentorum Musicorum fides perite pulsamus ; quod sane motu quodam mechanico absolvi consipicuum fit. In quanam cerebri parte mens haereat docet Analome, quae exhibet cerebri meditullium

a nonnullis centrum ovale Vocitatum , equo prodeunt nervi qui vera sensationum

Mentis

humanae sedes.

299쪽

Imaginatio. Memoria. Somnia.

Σῖ ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE instrumenta audiunt. In illa medullari cerebri parte sensus internos exerceri evidens est; hinc jure dicitur sensorium commune. Ex ideis compositis aliae ortum ducunt mentis operationes ; imaginatio nempe, memoria &judicium , quae omnes absolvuntur in illa cerebri parte quae medulla oblongata ab Anatomicis nuncupatur , e qua oriuntur nervi,

& natales sumit medulla spinalis; nec dis-Crepat a sensorio communi, in quo residet mens humana , sola ad Veritatis inqui11tionem prona. Ab spirituum animalium motione insculpuntur rerum imagines in medullaribus cerebri fibris, quae impressa objecta menti repraesentant, & hanc sensationem excitant quae imaginatio dicitur. Ubi vero fibrae hince impressionibus insculptaea quavis causa vibrationis motum suscipiunt, has ideas iterum menti offerunt,& fit memoria ; qua primi conceptus denuo mentem subeunt, quibus repetitis habitus comparatur : hinc patet eb vegetiorem esse memoriam, quo proniores admotum sunt fibrae ; & loquendi facultatem a promptiori rerum reminiscentia oriri. Acerto fibrarum cerebri tono acceptae ideae altius memoriae infiguntur ; a contraria indole facillime oblitterantur. Si fibrae rigidiores ab inordinato spirituum motu feriantur , Variae emergunt inter dormiendum cogitationes inconditae, quae somnia dicuntur ; haud aliter fere se res habet in delirantibus qui a morbosa fibrarum medullarium motione delusi varia confusa cernere & audire opinantur. Si has ideas recens impres-

300쪽

sis vel in memoriam revocatas conferat

animus, illasque componat & diVidat, ju- Judietum.

dicare dicitur. Praeter enim ideas concipiendi vim, qua pollent animalia, alia facultate gaudent homines divinitus concessa, qua a collatis inter se & comparatis rerum ideis ad alias notiones provehuntur, quibus non solum res corporeas & extensas concipiunt ; sed etiam entium immateri, lium notionem assiequuntur ; adeo ut innumera ipsis colligere dentur, quae caetera animalia Plane fugiunt. Apprime nota, Voluntas. intellectus beneficio, rerum natura, proficuum & bonum exoptant, & prosequuntur homines ; nocuum vero & malum aversantur & fugiunt : hic liber mentis humanae actuS dicitur voluntas 3 qua etiam

gaudent belluae, sed praevia duntaxat obLcura & intricata rerum corporearum notitia. Has operationes obscure exerceri in bru- Spiritis , atque habitu & consiletudine, disci- tuum disiplinae auxilio , paululum extricari eX prae- habitis sat obvium est , nec dilucidiores iis oper fierent in homine, ni entis immortalis ama- tionibus. tu proprio lumine fulgerent. Mens tamen humana, dum repagulis corporeis coercetur , nullam actionem per se edere Valet, ni certa impendatur spirituum copia ; cur fit ut diuturno studio , vel intentis cogitationibus plus aequo incumbentibus vires deficiant. Illud notare expedit quod maius fit spirituum animalium dispendium

in mentis exercitationibus quam in moribus corporeis ; quod sane quidem mini-

SEARCH

MENU NAVIGATION