장음표시 사용
301쪽
ΕLrMENTORUM pHYsIOLOGIAE iine fugit cos qui profundis meditationibus indulgent. Moleculas spirituum aethereas repetitis motionibus incoalescere haud falso lconjicitur : ab intensiori calore imminui tur vis electrica qua toti individuo limebant ; hinc minime mirum si soluto illo nexu propria levitate per patentes solidorum porulos exitum sibi parent. A certa spirituum indole, atque peculiari cerebri l& nervorum fabrica pendent illae ingenio-
Ingenium. Ium dotes, quibus nonnulli aliis praecel- llunt : quo agiliores sunt spiritus animales & fibrae cerebri ad vibrationem proniores , eo vividiores & accuratiores delineantur rerum imagines ; eadem causa felicius absolvuntur mentis operationes ue hinc ingenii perspicacia : si contrarium occurrat , . ingenium tardum esse , & obtusum evidens iest. Nec minus obvium est cur ingenia cum
aetate mutentur. A cauSa morbosa obtunditur quandoque mentis acies, & quidam 'animi torpor inducitur auxiliis medicis plerumque excutienduS.
Animi Ε variis spirituum animalium motioni- , pathema- bus ex objectorum consideratione oriundis, animi, ut inquiunt, emergunt pathemata; l, quae Vel grata , gaudium nempe , amor, desiderium, spes, &c. vel ingrata, ut ira, tristitia, terror, invidia, &c. Quandoque spiritus ab interioribus, a cerebro nempe,
ad reliquas partes summo impetu ferun- stur, ut in ira 3 excandescentium enim corpus rubore & calore suffunditur , oculi fiunt ignei, vultus horrendus , subsultant musculi, cordis & arteriarum motus cele'
302쪽
rior , respiratio citatior , & sanguis tape 'saepius ab ore & naribus prosilit. Inm tardiori gressu feruntur spiritus animales , fibrae flaccescunt, earum tonus frangitur ; hinc virium defectus, inappetentia, alvi fluxus, &c. in terrore retrogradum qua-s1 motum patiuntur spiritus ; sanguis intra cor & pulmones congeritur ; hinc anxietates & palpitationes, facies pallida , motus partium tremulus, pulsus debilis, &c. Si ab spirituum penuria partes haud solito inflexu irrorentur,& quavis alia causa paululum sufflaminentur praedicti spiritus, in somnum Adelabimur ; sic anima quiescit & feriantur spiritus animales , quod tamen intelligendum de materia sentienti, non vero de alia spirituum parte, materia scilicet movente, quae vi quadam mechanica, favente organorum fabrica, actiones uitales obit ue hinc motus cordis , arteriarum, respirationis , aliaeque functiones internae quae a motiΟ- ne illius materiae prodeunt, tempore somni libere exercentur.
SE N s Us externos in organis huic usui dicatis exerceri jam supra notavimus. Latex nerveus in ultimis fibris nerveis hisce prospicientibus reconditus objectorum im- Pressiones excipit, & toti individuo spiritali communicat, cujus beneficio illas percipit mens humana : adeo ut sensus externi sint quasi animae exploratores & nuncii, quorum auxilio rerum quae foris geruntur
303쪽
,88 ELEMENTORUM PHYsi OL G1 AEnotitiam assequi Valet. Sensationes externa quinque vulgo numerantur, Tactus scilicet, Gustus , Olfaritas, Auditus dc Visus, quibus ad dere libet illas quae a Fame , Siti & Venere
excitantur, quaS tamen consulto praetermittimus , ne recoctam crambem appona
TACTUS.TAc τυs est vis dignoscendi attrectata corporum crassiorum & sensibilium discrimina : hanc sensationem solo contactu , cutis beneficio exerceri neminem fugit. Haec per totam cutem diffunditur nervorum ministerio , qui in ejus superficie externa , post solitas divisiones, abeunt in Papillae exiguissimas papillas sub cuticula latentes, sisy apicibuS digitorum pro genuino tactus dula u organo habendis ) praesertim conspicuas :tentes. facile etiam deprehenduntur in lingua , labiis , vola manuum , planta pedum ; in utriusque sexus genitalibus, in mammis, aliisque partibus exquisitiori sensu donatis.
Commune nervorum involucrum exuunt
praedictae papilluia Dramidales, e quo emer git corpus reticulare simillimum , quoad fabricam, illi qui in lingua bubula ob servatur. In his papillis tactus sensationem exerceri liquido patet ; ad pressionem dc elongationem referri queunt modi quibus assiciuntur : hac distractione imprimitur hos pitanti lymphae nerveae motio quaedam, qua excitatur senslatio. Epidermis has papillas obducens arcet , & praepedit vividiorem sensationem
304쪽
S E caelo ΤERTIA. 289 sensationem , quae doloris esset particeps ι quod observatur in iis quibus per vesicantia ablata , exusta, aut corrupta fuit cuticula : e contra imminuitur & aboletur haec sensatio ubi crassa , dura aut callosa oc
Pro vario modo quo assiciuntur Quali.
nerveae , Varii emergunt sensus, quibus no- tates corbis innotescunt diveris corporum affectiones, Vel qualitates , ut inquiunt, tactiles ; calidum puta , frigidum, humidum , s1ccum, molle , durum, laeve, asperum , figura , motus , quies , &c. Ubi 1 particularum insensibilium & cuncta permeantium objecti tactilis j motione assiciuntur explorantis papillae , corpus dicitur eialdum : illud obiter notare expedit caliditatis sensiationem non solum a rebus externis excitari, sed etiam a causa intus latente : si haec motio cuti impressa mitior sit, suavis fit sensus, si Vero vehementior , aestus , quem excipit dolor , percipitur. Ex earumdem molecularum motus remissione quidam torpor hospitantibus spiritibus inducitur ;liquidaque partem irrigantia languidius moventur & quasi cohibentur ; constringuntur solida ; e quibus contraria emergit sensatio , quae frigoris nomine venit. Quod Vero tactui cedit, & organum madet , humidum audit; si organo minime haereat, illiusque humiditatem removeat ac detergat, siccum nuncuPatur. Laxius cohaerentia side liquiditate , mollia vocitantur ; dura Vero , quae firmiter compacta & ad tactum renitentia observantur. Si concretorum superficie nulla
305쪽
Σ so ELEMENTORUM PHYsIOLOGia prominentia aut QVea exasperetur, iamia aut glabra dicuntur ; si vero haec Observeniatur , aspera & scabra. Eodem modo dig-
Tactu, noscuntur Variae corporum configurationes , subtilitas. motus, quies, &c. Tactus organorum habitu& exercitatione ita perfici potest ut omnium superficierum discrimina , quae visum acutissimum fugiunt, assequi Valeat : neminem sane fugit quam plures esse qui solo tactu colorum differentias indicant, imo& eorum gradus haud cunctabundi'dis cernunt. Illud addere lubet, a blanda scilicet applicatione corporum nasci sensum aliqua titillatione sociatum , & quandoque jucundum , qui ratione objecti voluptas quandoque dicitur : ubi vero durius vellicantur & assiciuntur papillae nervere triotis & molesta emergit sensatio a tactu plane distincta, quae doloris nomine Venit.
lingua admota , hanc assiciunt, & cxcitant quamdam sensationem , quae gustμ dicitur. Linguam genuinum esse gustus organum nullus dubitat ; licet , ut verum fatear , suum symbolum conferunt palatum , & viciniores partes quae illius sensationis haud omnino expertes videntur : legitur in Ephemeridibus Germaniae historia pueri elinguis qui omnia saporum genera
Linguae recte discernebat. Lingua, praeter musculos
fabriςδ, qui eius basi inseruntur, e multiplici fibrarum carnearum serie contexta se Praem
306쪽
SECTIO TERTIA.bet, quarum ratione varias motiones edit inimirum panditur & explicatur , constitn- gitur & colligitur , atque in Omnem sensum flectitur. E dorso , lateribus & apice linguae exsurgunt multiformes papilla ner--ae, quae linguae superficiem exasperant, & ad tria genera referri valent ; primae scili- icet angustiores & conicae pyramidum iras tar in acumen abeunt ; secundae ex angus ta basi in latum caput, fungulorum inctar, explicantur ; postremae Vero compressae& complanatae patent, innumeris forami- nulis sat conspicuis perviae. Has papillas excipit & sustinet suis foraminibus corpus
reticulare : membrana demum eXterior ,
oris tunicae soboles , totidem scrobiculis admittit hos processus nerveos , illosique obtegit & defendit a nimia vellicatione ,
quam asiperitas, acredo , calor, &c. assumptorum excitarent. Nervi linguae prosi picientes oriuntur a ramo quintae conjugationis, & nono pari ; primos motui exercendo dicatos ; alios sapidorum impressionibus excipiendis aptos ex eorum situ conjicere licet. Ad gustum promovendum requiritur ut sapido- corpora sapida linguae admoveantur, prae- rum Vix dictaeque papilia titillentur & feriantur. Hoc munus jure tribuitur spiculis salinis quae ob innatam rigiditatem apices nerveos ferire valent. Flexilia sulphurum ramenta , aquae laeves &Perpolitae moleculae, crassiores & obtuta terrere partes , Particula: igneae , aethereae , aliaeque volatiles substantiae hisce adimplendis muniis impares omnino censeri debent.
307쪽
191 ELEMENΤORUM PHYSIOLOG in Haec corpora salina saliVa, aut convenientiliquido distisivi debent, ut suum effectum
exerant. Pro Varia eorum figura , motu ,& cum aliis materiebus admistione, qui bus diversimode demulcentur , titillantur, vellicantur , punguntur , sΡlVuntur & lacerantur papillae linguales, innumerae emergunt saporum gratorum vel aversorum dita ferentiae; hinc dulce , austerum, acidum , acre , salsum , amarum , &c. Haud similem sensationem movent eadem sapida in
omnibus subjectis; quod a peculiari organi fabrica , e consuetudine, aetate, si Xu, morbo , &c. peti debet ; cur vanas & futiles esse de gustu altercationesisset recte dicitur. Praeterea neminem propria experientia edoctum latet gustiis sensationem vario modo se habere respectu salivae copiae & indolis, quibus viget, languet, deficit vel inquinatur. Dubitare licet utrum An sube' sapidorum tenuiores moleculae linguae ,
sturie, aliarumque Oris Partium Eorulos subingre-R diantur ut sanguini aliisque laticibus subitb immisceantur : neminem ferme fugit quod ab haustu generosi vini, aut alterius liquoris spirituosi subitanea fiat virium refectio, & instauratio in syncope laborantibus : an sola vellicatione papillarum linguae , qua languidi & sopiti spiritus in actum cientur , uti plures haud inferioris Ordinis existimarunt ; sed utrumque modum admittere nil vetat
308쪽
SECTIO TERTIA.ο L FACTUS. Us TUI cognatus est olfactus, quo judice raro in salubrioribus eligendis Oihahum
eduliis fallimur. Nasus illius sensationis Organum septo quodam osseo & cartilagineo bifariam dividitur , in nares puta , quae inferi is cartilagineae & mobiles peculiaribus musculis dilatantur, & constringuntur. In partem narium superiorem hiant s1nus frontales sub superciliis si1ti , in posticam sinus in osse sphenoideo insculpti ; sinus vero
maxillares juxta latera in eorum caVa aperiuntur. Posticam narium partem occupant
quatuor Ossa , latioribus, tenuioribus &quasi papyraceis lamellis conflata , quae ratione modi quo turbinum instar convolvuntur, ossa turbinata audiunt : praeter has caVernulas aliae occurrunt specus labyrintheae , in osse ethmoideo insculptae, quae cum praedictis cavitatibus communicant. Hos omnes anfractuosos sinus obducit &investit membrana quaedam crassa, mollis, innumeris vasis sanguineis utriusque sortis instructa, quae ob mucosam pituitam qua madet, pituitaria vocitatur : huic prospicit primum nerVOrum par , quod in varia fi-lula divisum per foramina ossis ethmoidei traducitur : totam hujus tunicae substantiam penetrant hi nervi olfactorii, & perlatiorem ejus superficiem accurate disperguntur. Alii occurrunt nervuli a quinta coniugatione oriundi qui huic membranae im- Plantantur ; hinc affinitatem notam inter
309쪽
α94 ELEMENTORUM PHYsIOLOG inguriis & olfactus organa derivant Anatomici.
plagian Moleculἡ corporum tenuiores, quae ratia eia tione volatilitatis densiori agmine in auras vid elevantur, olfactus objerium censeri debent :has particulas oleoso - salinas esse docentChymici , quorum experimentis patet eo fragrantiora esse concreta , quo majori salium & sulphuruin volatilium copia scatent. Aeris inspirati beneficio ad expansam,& per omnes narium cavitates late diduactam allidunt haec corpuscula odorifera ne vos huc distributos movent, afficiunt ; &modo pluries expos1to excitant olfactus sensationem, quae ratione indolis particinlarino mixti essentialium, & volatilium ,
nunc grata, nuncῖadversa percipitur. Gustum haud eodem modo se habere in diversis subiectis supra notavimus ; idem dicendum de olfactu ; adeo ut corpora quae Odorem jucundiorem spirant, grave olentia a nonnullis judicentur. Impares essent feriendo organo volatiles fragrantium corporum moleculae, ni aeris inspirati beneficio in haec spatia adigerentur , & eo vividior est earum impressio, quo peculiarinarium fabrica latiorem superficiem praebet
membrana pituitaria, caeteris paribus. Naturam mixti e quo emanarunt retinere haece via ex sequentibus conspicuum fit. Tubera in terra latitantia quae sus olfactu detegit , hanc pecudem ad investigationem cogunt profluvio substantiali. Haud ex alio fonte peti debet canis venatici stupenda fagacitas. Abiimthiuna quidpiam amari redO-
310쪽
SECTIO TERTIA. 29slet ; excitat scilicet eamdem sensationem in utroque organo. Non solum fibrillas ner-veas vellicant haec effluvia odora, sed etiam porulos vasorum sanguineorum nasi, oris& pulmonum subingrediuntur , & latici coccineo immiscentur ; quod sane haud fugit eos qui medicaminum praeparationi incumbunt, qui tape tapius a catharticorum pertractatione alvi fluxum patiuntur : narrat Bois nonnullos a contusione & tritu
Hellebori nigri pluries deiecisse , non secus ac ab hausto medicamine purgante ridem notavit Sennenus de colocynthide :nec desunt qui moventur a solo rosarum pallidarum odore. Nonnulli in praeparandis narcoticis in somnum delaberentur , ni ab eorum effluviis caverent. Scitur quotidiana experientia vires excitari & refici a solis odoramentis naribus admotis ; neminem fugit eorum esse latissimum usum in affectibus histericis , soporosis, &c. Si a particulis illis odoriferis, vel crassiori quovis
corpore vellicante , certo impetu feriatur organum , motu quodam sympathetico excitatur sternutatio , qua eVerruntur narium sordes , & lacessientia corpuscula tunicae narium haerentia : illius consensus ratio peti debet a nervo intercostali musiculis insipiratoriis prospicienti, qui e ramulo quintae conjugationis ortum quasi mutuatur.
AUDITUS. SO N i perceptio auditus dicitur ; aurem