Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

se uiditur in margine foramen cum adamante, late ris unius , magnitudinis pisi majoris, cui applica tur cochlea stannea; postea exactissime ubivis locorum clauduntur juncturae luto optimo appropriato : quo facto circumcirca applicatur fascia argentea vel cuprea, vitra illa strictissime continens sive complectens , ita tamen ut pedi accommodari possit instrumentum. Quibus omnibus rite peractis separantur iterum sive abscinduntur

fla illa fortia, quibus in principio colligabantur

vitra, prope nimirum fasciam illam cupream :postea infunditur aqua vitae clarissima per infundibulum , quantum nimirum requiritur repletioni. Instrumento repleto clauditur cochlea, quod ad usus suos reponendum. Praestat autem hoc idem instrumentum, quod speculum concavum; cum primis si in diametro habeat latitudinem unius pedis& adbibeatur picturis perspectivis, egregie exhibet & repraesentat illas & multiplicat,

Cui si a tergo collocatur candela tempore nocturno , tantum lumen δc splendorem dat in conclave, ut a sole profectum esse putes. Praestat etiam alia , quae hic ceu supervacanea omittuntur. Potest quoque ejus beneficio nocturno tempore lumen cisperium ex aere colligi, ita ut etiam scripturam minutissimam legere possis. Talia & alia plui a hujus fornacis beneficio perpetrari possunt, quae omnia dc singula apponere non opus, ob nimium libri incrementum. Reliqua de metallorum fusione, examinatione & purificatione, forte dabuntur alibi.

372쪽

Accipe igitur nunc benevolo animo, Lector, quod tibi datur. dabitur aliquando melius ; & noli in sinistram partem vertere mea scripta, ac si reprehenderem Veterum metallorum examinationes, fusiones dc separationes, qui saltem meam ex perientiam communicare volui , ansamque dare rem altius perpendere. Non enim ignoro mineralium tractatores minoribus illis nimiam fiduciam adhibentes probis,quando nimirum nihil inveniunt,mineras com temnere ceu steriles, abundantes saepe auro & argento : Cum tamen M.Johannes Mathostas perhibeat eae presse in sua Sarepta, mineras sepenumero in parva quantitate probatas nihil auri vel argonti dare, quae tamen in majori abunde elargiantur : Quare non semper adhibenda siducia Probis ejusmodi , decipientibus

saepenumero teste experientia. Non autem solum hoc accidit in mineris illis quae effodiuntur e terra cavernis; sed etiam in mineralibus il lis argillosiis de arenosis, flammis aureis& argenteis abundantibus; e quibus nec minoribus nec majoribus probis, nec ablutione nec per Mercurium , aurum dispersum , rarum & sam meum vix elicitur cum fluetii; quod tamen via taciti sine igne elicitur benescio aquarum quar-dam. Scio nanaque , reperiri talia prope plurimos

Germaniae , aliarumque nationum Europaearum

fluvios, e quibus facile honestum lucrum sine magnis sumptibus nimirum de laboribus impetrari potest. Nec sunt somnia, quae dixi parabolice de Metallorum perfectione,postabile enim per artem juvare

373쪽

juvare naturam in rebris perficiendis. Nulla igiturre magis opus quam scientia; cognita igitur metallorum natura, cognitisque proprietatibus illorum , facile separantur illa , purgantur & perfi

ciuntur.

Quod autem de Medicina illa Vniversali stripserim , feci propter causas & rationes praedictas, quae me talem esse credere fecerunt; non ut professor artis. Reliqua de vitris illis coloratis spe culis propterea addidi, quia facile per hanc parantur fornacem, utpote quandoque necessariis in quibusdam laboribus. Caetcra de Metallorum tractatione non sine causa omissa nunc. quae forte se tuito aliquando dabuntur alibi. Quare finem fa

ciem US.

FINIS.

374쪽

INDEX

RERUM

PRAECIPUARUM

Partis Quartae,

E Eorussione fornacis. 3

3 Defusione metal κώm cs mineralium. Is De siparatione metallorum viliorum. ZI

Gid de emendatione metallorum sentiendum

Asia Demonstratio per viam ccam. 3 uid de Philosophorum Lapidestatuendum. φVtrum mineralia utpote Antimonium, Arsenicum, uripigmentum, Koboltum, Zinc um

Sulphur, sec. Convertibilia in metalia, o qualia 48, 49,

De Tincura solis o limonii. 14 Alia auri tinctura es Medicina. F 9 De Speculis. 6o De Vixtura metasiorum requisita ad specula con scienda. 6 De Lvigatione speculorum. 68 De Ama is, sive metustorum vitris. 7 o

375쪽

INDEX.

De coloratione masse praedicia, qua similis redditur gemmis. 76

Depraeparatione colorum colorantium massam

silicum se cogasiorum. 7

finis Partis Quartae.

379쪽

FORNACUM

PHILOSOPHICARUM

PARS RV I N T A. Ubi agitur de natura miniae Fornacis

mirabili; ut & de instrumentorum & mainterialium ad praedictos . Furnos pertinentium, praeparatio in

ne facili. Villisenia Medicinae Hermetica pecta

SEARCH

MENU NAVIGATION