Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE PRAEPARATIONE

FORNACIS.

Anc quod attinet, cujus etsi nullam

in praefatione mentionem feci, nCnenim animus erat ejus in ultima meminisse parte, quia saltem decreveram agere de instrumentis tam terreis quam vitreis, nec-non aliis rebus necessariis

pertinentibus ad A. illas partes praemissas ; volui tamen nunc in hac parte, quam commodissimum ejus locum judicavi , cui antea alium designaveram , illius naturam detegere mirabilem, quantum fieri quidem licet, in gratiam artificis studios1. Et quamvis hac in parte plures , quam omnibus aliis meis scriptis, cumprimis ignaros& imperitos, offensos iri non ignorem ; non tammen propterea intermittam , mihi certo persuasus , hac ratione me facturum opus, artis & naturae scrutatoribus gratissimum & acceptissimum . Sancte enim affirmo , hoc omnium meorum se

cretorum , spem aliquam mihi sacientium , esse electissimum , in quo mirabilia vidi hactenus, spe fretus benedictionis divinae coelitus impetrandae tandem aliquando in illius practica. Et quod ad structurain e)us, non multum de ea dici potest, quia non ut aliae exstruuntur fornaces, sed ubi Vis. a natura exstrueta reperitur , nullis aliis , quam naturae operibus destinata, menstrui alicu- Aa a a a a jus gra-

382쪽

Fui No R. PHILOSOPHI C. jus gratia nimirum conficiendi , sine strepitu sol

Venti S aurum, argentum dc caetera cuncta metalla& mineralia, lapides pretiosos & alios commune S, nec non Vitrum : cujus origo fornax origo menstrui. Qualis autem & quaenam sit illa fornax producens Menstruum illud Regium a menstruo ipso profecta & quidem facile sine omni labore;

conjecturari licet facile, non es e communem aliquam cujus beneficio res aliae destillantur, elargientem menstruum ejusmodi non corrosivum; quod certe non est menstruum aliquod commune, quia hoc unicum est illud menstruum, quod scio, quod corrosivae qualitatis non particeps, plura praestans quam omnes & singulae reliquae aquae corros vae. Omnes enim quoiqitot sunt corrosivae, utpote aq. sertis: aq. reg. sp. vitrioli, salis, aluminis & nitri ; non valent simul & semel auri & argenti dissolvere compagem, aliorumque durissimorum sub ectorum insolubilium in aquis etiam

maxime causticis,

Quod sane mirum & stupendum , quod res ubivis reperta , vilissima & abjecta tantum praestare pφssit miraculum. Nescio quid me moverit

hac de re scribere, non ignorantem, me ostensurum scientes non modo hac in parte nimis aperte scribendo , sed etiam ignorantes Obtrectatores δίcalumniatores, mendacii me accusantes. Atque hae merito me deterruissent rationes, nisi bonum

opus me facturum scivissem , multos ab erroribus suis reVocaturum. Plerique enim persuasi sibi, non esse aliud praeter praedictos spiritus corrosi

383쪽

vos , menstruum solvens , naturam ignorantes Chymici ; Philosophis tamen unanimiter clamantibus , ferilem perpetrare metallorum solutionem spiritus illos corrosi vos destructores. Testatur enim experientia, solutiones aquae sociis, ®iae, aliorumque spirituum beneficio factas, colorare manus, id quod vera non facit solutio illa Philosophica, & proin testatur illas, manus scit. colorantes non adnumerandas es e verae illi solutioni Philosophicae, sed tanquam malignas contemnendas. Quare instructionis gratia haec scribere volui propter errantes. Nemo igitur persua sum sibi habeat menstruum ejusmodi vile & abjectum minoris esse efficacite spiritibus illis corrosi vis. Ego ipse olim vix credidi tantas virtutes inesse Menstruo vilissimo , donec re ipsa Veritatem expertus. Atque hic idem quod passim &ubique locorum accidit : Mugua nimirum 2θlendida quaeruntur, parva vero ct vilia negliguntur, contra naturae cursum omnia sua opera simpliciter perpetrantis : nemini igitur sit ostendiculo

rei vilitas. Offendebantur quoque Judaei Christi pauperie , qui erat Omnia in omnibus : qui etsi

videbant miracula, quae nemo nisi Messias ede re valebat , non tamen credebant pertinaces

propter simplicitatem spcciei ; quam si non asia

sumpsisset humanam , mediator noster esse non potuisset coram Deo : Lapsu enim illo Adamico a Deo prorsus separabamur ita ut peccatis indu rati , mortis & gehennae mancipia evaderemus &in aeternum maneremus propter Spiritus sancti

384쪽

6 FuRNO R. PHILoso PHIC. jacturam, quam feceramus. Rore autem illo di vino seu manna coelesti corda sicca nostra coelitus irrorante , verbo suo salutifero sanguineque profuso nos recreante , Spiritus ille sanctus, quem alias nunquam recipere potuissemus, denuo communicabatur nobis. Hinc igitur videre licet, quomodo reconciliati fuerimus per hominem

abjectissimum, atque id necessario. Et sicuti olim Pharisari &sacerdotes pauperie Christi filii fabri illius lignarii offendebantur , ipsum pio Messia

non agnoscentesuta etiam Menstruum illud Uni versale, palam nominatum nemo aestimaturus, utpote abjectum & ubivis in stercore repertum. Noli autem vertere mihi vitio , quod hic Christi allegaverim pauperiem & humiliationem: non enim hic in ejus despectum vergit discursus, sed in ejus summum honorem ; quia ille solus poterat inter filios hominum, quantumvis abjectissimus, epotestate Diaboli liberare genus humanum ;quemadmodum Mercurius ille universalis , subjectorum omnium abjectissimum , a morte superatus, iterum gloriose resurgit in salutem generis

mctallici. Non autem immerito hic locorum introducuntur nonnullae similitudines demonstrantes hunc nostrum discursum ; & quidem primo quo modo duo contraria sive extrema absque medio copulari nequeant: e .gr. Spiritus vini, ut & urinae

subtilissimus, reliniri nequit sali proprio , facta nimirum separatione & purificatione, quantumvis stat unius eiusdemque originis, sine medio,

id est

385쪽

PAns V. Tid est aqua , quae loco mediatoris in hac relinione.

Sic etiam ante lapsum Deus erat cum Adamo, postea facta transgressione mandati divini , divi na illa societate privato , ac proinde variis aerumnarum generibus , aeternae & temporali morti obnoxio , usque ad incarnationem Christi mediatoris , qui nisi utriusque naturae fuisset parti ceps, nunquam nos potuisset reconciliare & resinire ; quemadmodum spiritus ille vini vel urinae subtilissimus nunquam iterum cum sale suo fixo proprio reliniri nequit absque aqua utriusque naturae participe. Et si liceret , utique facile possem comparare opus illud Philosophicum cum incarnatione & nativitate Christi, cum ipsius vita& morte, ut & resurrectione ; sed jam non opus est temporis , sufficit enim hujus rei mentionem fecisse. Utinam liceret terrestria cum coelestibus comparare miraculis , sine dubio Thomas ille incredulus oculos aperturus esset ; sed nunc

non licet; & quamvis Moses, Daniel , Josephus& alii naturalis Philosophiae & Magia , cujus beneficio tam casestia quam terrestria cognoscuntur miracula , non ignari , in suis scriptis hujus rei mentionem fecerint , a paucissimis tamen observatur lectionibus. Analiter Deum Omni potentem , demonstrare scilicet si liceret vel tempus admitteret, non semper grandia aestimare, sed potius ruinam illis minari ; non enim est

personarum sive creaturarum respector , cujus rei multa exstant exempla. Mundus vero omnia

386쪽

modo splendida; id quod non curandum. sempercnim Maxima perpetrantur fere a minimis. Potuissem plura alia addere de origine nimirum Menstrui illius Universalis abjectimini,de viribus ejus & virtutibus amplissimis, cuncta solventis radicaliter metalla , mineralia & lapides sine strepitu, unientis & figentis , cujus solutio manus non colorat; conjunctio inseparabilis , & fixatio in combustibilis ; nisi me deterrerent incommoditates , quas mihi hac ratione ipse procurarem, invidia quoque aliorum & odium. Et si enim ali quis cogitet artis δc naturae possibilitatem detege re ; pauci tamen illa contenti, desiderio flagrantes omnimodae revelationis, quorum, si iis non gratificamur, odium & invidia nos sequitur e vestigio ;qui longe aliter sine dubio judicaturi essent rem, si modo aliquam haberent laborum nostrorum experientiam. Contentus igitur esto nunc , benevole Lector, hoc discursu, tibi indicante artis

di naturae possibilitatem & diligenter ipse quaerito in timore Dei, & sine dubio labor tuus non

erit incassum.

De Exstructione Fornacum. QVo modo fornaces illae, Primae & Secundae

Partis exstruendae & conficiendae ex argilla dc lapidibus , non opus es: multa dicere, quia multi extant libri hac de re copiose tractantes , haec tamen cautela esst observanda in exstructione for-

'acum , fornaces nimirum illa: in quibus igni

387쪽

Ρ. A R S V. si vehemens , non accenditur, muris non indigere

adeo robustis, quemadmodum illae in quibus igne destillatur, sublimatur& funditur fortissimo. Et quidem quod attinet Fornaces sublimatorias &destillatorias , poteris illas erigere e lateribus illis vulgaribus coctis optimo luto rite junctis, robustissimis muris cinctas , caloris gratia diutius retinendi ; alias enim continuo habes quod agas in illis emcndandis rimisque claudendis, ignis regimen impedientibus : quare recte annulis sive copulis ferreis cinguntur ne fatiscant ob durabilitatem nimirum. Quod vero attinet fornaces fusorias , lateres illi praedicti nihil prosunt in con structione fornacum illarum, quia non durabiles in igne liquescunt': quare alios conficere opor tet e terra optima & in igne fixa, qualis est cruci bulorum&c. de quibus postea ; beneficio typo rum aeneorum vel ligneorum formandos de cre mandos , & quidem vel rotundos vel quadratos, habita nimirum ratione Fornacis, quorum 6 vel 3faciant unam positionem . Sed non opus est to tam ex ejusmodi lapidibus erigere fornacem, suseficit enim, si carbonum locus ex illis conficiatur saltem, reliqua autem fornacis pars e lateribus vulgaribui

Lutum pro fornacibus erigendis.

ifariam hujus rei causa parari potest ar ' Vagina, aliter enim atq; aliter hic vel ille suum praeparax lutum. Alii admiscent argillae cribrayge A a a a g s capil-

388쪽

capillos pulsatos vaccarum, boum & cervorum ;vel paleas hordei, floccos lini, tomentum, fimum equinum & similia , argillam retinentia & rimas prohibentia ; quibus quandoque aliciunt are nam cribratam si nimis argilla pinguis , mixturam subigentes aqua, & ad justam consistentiam redigentes. Estque haec optima mixtura rimis non obnoxia , fragilis tamen, quia temporis diuturnitate comburuntur pili & paleae , quare ra- rescit fornax fragilisque redditur. Alii omittunt combustibilia , & argillam una cum arena mi scent & temperant muria, pro exstructione for-l nacum suarum. Atque haec optima mixtura, quia non ut illa combustibilis ; nec rimis obnoxia propter salem : cui negotio etiam inservit sive conducit muria carnium Sc piscium salsorum, quia sanguis copulationem aluvat : sed si caput' mortuum vitrioli vel aquae fortis aqua mollifica

tum , admiscetur argillae & arenae, tunc rectius proceditur : hoc enim lutum rimis non est obnoxium prorsus , sed fixum in igne Sc permanens. Hoc luto commode lutantur sive loricantur retortae, cucurbitae , muniuntur quoque juncturae retortarum & recipientum : quod mollificatum

linteo madido applicato separari denuo potest δίauferri, sicuti & illud cui sal admiscetur : reliqua

autem non item sale carentia , cujus rei gratia saepe franguntur vitra. Quare in defectu capitis

mortui tempera argillam & arenam cum muria.

Caeterum alii admiscent ferri scobem , vitrum pulverisiatum, silices &c. sed non opus ad exstructionem

389쪽

Ρ ARS V.ctionem fornacum , nisi ad loricationem vitrorum quorundam separationis & destillationis gratia , quia ferri scobs adjuta sale arctissime vincit &copulat.

De clausura juncturarum impediente θirituum subtilium evapora

tionem.

SUssicit predictum lutum claudendis juncturis

primae Fornacis , ubi spiritibus non denegatur aer , non autem Vasiorum secundae Fornacis, ubi destillantur spiritus subtilissimi, quos retinere nequit penetrantes cum jactura melioris partis ; quare eligendum aliud; nis1 ubi probe rectetque exaruerit ipsi illi natur mixtura cum penicillo, facta e calce viva subtilissime trita & oleo lini; quam argilla porosa attrahens fortificatur ita ut spiritus illos subtilissimos retinere possit. Sed hoc lutum vix iterum separari potest , quia aquam re 'spuens mollificari nequit , quare argilla saltem albumine ovorum temperanda, & cum linteolis applicanda. Oportet autem linteorum impedire combustionem ob nimium colli Recipientis te stum, interpositione alicujus tubuli vel colli ter- rei vel vitrei fortissimi, nimirum inter recipientem dc retortam, ad prohibendam spirituum evaporationem ob luti destructionem. Juncturae quoque recte clauduntur vesicis bubulis albumine Oforum humectatis 1, item cum amylo aqua

390쪽

temperato, si aliquoties applicatur papyro illitum. Hac enim ratione facile retinentur subtilissimi illi spiritus sed non corrosi vi , quibus magis convenit illud quod recidit in compositione caput mortuum aquae fortis quod postquam exaruerit illinendum migiura facta ex oleo lini calce

viva.

Atque horum lutorum varia habentur genera diversis usibus destinata.

Aliud lutum vitrorum fractorum.

ACcidunt quandoque vitreis vasis ut pote Recipientibus & Retortis rimae, illaesis alias &integris; quae majores redduntur vitris illis denuo ignis calorem sentientibus , qua de causa tandem rumpuntur & franguntur Vitra cui rei sic praevenire licet: fac lini mentum sive lutum tenue ex oleo

lini, calce viva & minio ; quod linteolo illitum applica rimae, cui ex arefacto applica aliud: quod si rima ingens, poteris applicare I. vel q. linteola,

majoris assecurationis gratia. Vel poteris ovorum albumen conquassatum applicare rimis cum linteolis, & superadspergere calcem vivam cribratam subtilissimam , atque hanc illis sortiter manu imprimere : quo facto alia linteola in album in e ma defacta superimponere, atque his iterum adspergere calcem vivam : quod ubi exaruerit lutum optime retinet spiritus ; citius tamen priori corro-sivorum spirituum corrosioni Obnoxium.

NB. Calet viva non cum album ine mixta linteolis

SEARCH

MENU NAVIGATION