Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Ρ Α R s V. 13t colis admovenda, sicuti nonnullorum mos est;

quia ovorum albumen duritiem acquirit a calce, antequam rite uniantur, ac proin adhaerescere ne

quit, sed linteola madefacta prius quam adspergi

tur calx viva, ita ut non immediate vitrum attin

gat calae viva, applicata inter duo linteola.

uomodo retinendi siritus illisubtiles ne

evaporent praeparati. V Itra illa quibus reservantur illi spiritus, communiter obturantur subere vel cera, quibus postea vesicae superapplicantur: quae quidem obturatio nonnullis convenit spiritibus, ceram nimirum & suber non aggredientibus: Omnes enim corrosivi spiritus , utpote vitrioli, aluminis, salis communis, nitri&c. corrodunt suber ; spiritus Vero urinosi, utpote cornu cervi, tartari, salis Armoniaci, urinae , vini&c. liquefaciunt ceram, illamque penetrant. Et si fieri possent alia obtura cula, utrosque spiritus hetinentia, taediosum tamen esset vitra toties cum labore aperire, iterumque occludere: Quare inveni appositam vitrorum speciem , vitrorum nimirum, quorum orificia dii inctionibus praedita apta sint recipere su a opercula ; uti apparet cx delineatione: A. significat operculum. B. vitrum spiritum continens. C. attractorium, cujus beneficio e vitro attrahuntur spiritus tempore necessitatis. Distinctioni in margine orificii, vitri inimirum continentis spiritum , imponitur Mercurius

393쪽

P A R s V. 1scurius currens , atque huic superimponitur oper culum 3 ouo facto Mercurius juncturas utriusque vitri in margine currens exactissime claudit, ita ut nihil omnino evaporare possit ; spiritus enim

Mercurium non penetrant; nisi admodum corro-

sivi fuerint, id quod notandum ) qui temporis

progressu Mercurium in aquam convertunt, sed rarissime ; quare tunc renovandus Mercurius. Sed non opus corrosivis spiritibus tantum exhibere honorem, utpote volatilibus illis non comparabilibus , qui a corrosi vis abstracti Mercurium non aggrediuntur ; atque his multo minus corrodunt

Mercurium spiritus illi urinosi; quorum cum primis gratia haec inventa vitra ; quorum beneficio

spiritus etiam subtilissimi, absque ulla virium jactura, dc quidem pro lubitu quam diutissime conservantur & retinentur. Et quia in casu necessitatis effundi nequeunt spiritus propter Mercurium in margine; oportet ut tibi prospicias de attractorio vitreo adinstar illius , cujus beneficio e doliis attrahitur vinum , magnitudinis autem minoris ; praedito ventriculo cum osculo sive orificiolo accuratissimo. Quo immisso tantum at trahitur pro lubitu , quantum nimirum opus; cujus si digito obturatur orificium , supcrius nihil inde effluit r attractum in aliud vitrum parvulum inde pro usu effunditur: Postea spiritum residuum

in vitro iterum cooperire oportet & toties quoties opus , tantum quantum sufficit cum attractoriolo illo attrahere. Atque hic optimus moduSquo retinentur spiritus subtilissimi : Qui etiam optimo

394쪽

16 FuRNon. PHILOSOPHIC . optime retinentur in illis vitris, quorum obturacula vitrea, attritione laevigata. Sed hic sumptuosior illo retentionis modus, qui peragitur sequenti

ratione.

uomodo obturacula vitrea attritione Lui-

ganda , ad diritus retinendos in ubi reis suis retinaculis

FAc primo ut habeas lagenas vitreas vatias ma-JOres nimirum & minores , collis & orificiis robustioribus, cum obturaculis suis vitreis , quae attritionis beneficio laevigata arctissime claudunt orificia lagenarum: Laevigantur autem hoc modo. Applica obturaculum torno , ligno aliquo exceptum & ipsum in gyrum agito , satirite &aqua humectatum , orificio lagenae admotum; ita ut in ipso orificio lagenae circumgyretur 9 quam saepe auferre ab obturaculo torno assigo oportet, crebrioris hume istationis gratia, quae sit cum mixtura illa smiritis praeparati & aquae, beneficio penicilli vel pennae 3 atque id toties &tamdiu donec obturaculum arctissime claudat la- genae orificium: quo facto absterge simi ritem cum linteolo ab obturaculo & ex orificio lagenae; postea ipsum obturaculum nimirum denuo illine lini mento faeto e terra tripeta vel alia lota subtilissima & aqua vel oleo, iterumque in lagena Ο-rificio in gyrum agito , saepiusque illine recentem mixturam; donec nimirum obturaculum exacti se

395쪽

P A R. S V. λγsime sit laevigatum, quod postea lagonar propriae alligandum ; id quod etiam de cancris omnibus

intelligendum, ne unum loco alterius substitua tur ex c. Et ne opus habeas tantum in laevigatione ab obtura culis & lagenis auferre, fac ut habeas typos cus reos pro obturaculis adhuc calentibus, mollibus δί recenter e furno tractis excipiendos, justae rotunditatis gratia, nec non alios cupreo Stagenarum orificiis adhuc calentibus & mollibus imponendos , rotunditatis melioris gratia; quo postea facilius citiusque obturaculo aptitudinem adipiscantur exactissime claudendi orisi ci a lagenarum. e.

gr. A. est obtur culum. B. vitrum

sive lagena ) Si

rite tractare no-

Veris , cito dc facile sibiinvicem accommodari pos

sunt.

In defectu torni sequenti procedas

modo , tardiore quidem sed tutiore ; quia in torno saepenumero vitra incalescentia franguntur ob nimiam festinationem. Nimirum ut sequitur : fac ut habeasr ecepta-

396쪽

culum ferreum vel ligneum lagenae vitreae dedi catum Recipiendae , qua imposita linteis obducta, caute & leniter copula utram qne receptaculi partem cochleae beneficio, ne frangatur lagena;& quia scamno affixum cochleae beneficio instrumentum illud,sive lagente receptaculum, moVeri non potest. Postea fac quoq; pro obturaculo aliud instrumentum ligneum e. gr. A. obturaculum cum tuo Recip. B. vitrum cum suo Recip. in me

397쪽

PARS. V. I9dio separabile, & retini bile cum cochlea post impossitionem obturaculi; quo illito mixtura praedicta smiritis S aquae; accipe instrumentum amba . bus manibus, & collo lagenae admove obturaculum circumcirca & circulariter hoc illi attcren

do & quidem continuo , sicuti fieri solet a cu-prariis doliorum vini & cervisite laevigantibus epistomia ; atque id tamdiu donec obturaculum

rite conveniat lagenae: Postea eundem laborem reitera cum terra tripola usque ad perffictionem ;& non minus accurate obturabit , quam torni beneficio paratum obturaculum. Hac etiam ratione elaborare Oportet recipientes illos vitreos majores Primae Fornacis, ut

absque lutatione sibi invicem accommodari possint. Obturacula etiam phiolarum pro si xatione hac elaborantur ratione; quae loco lutationis orificiis phiolarum imponuntur, quibus superimponuntur pileoli plumbei ; quo ncccsstatis tempore paululum elevari possint, spiritibus nimirum malo ignis regimine nimirum excitatis &rarefactis , propter periculum Vitrorum frangendorum imminens, iterumque reponi in phtola rum orificia, obturacula illa vitrea pileolis plum beis aggravata exactissime obturantia. Atque hic occludendi modus melior illo, qui fit cum subere, cera, sulphure, aliisque rebus: qui a m malo ignis regimine administrato, & pcr consequens errore commisso , vitra servare licet clevatione obturaculorum , spiritibus nimirum nimium ex citatis. Et quamvis hic melior vulgari illo Obtum

398쪽

randi modo . adhuc tamen mclior est ille qui sc- quitur, quo facile retinentur spiritus vitris illaesis, i vel absque periculo vitrorum. Fac nimirum ut habeas fistulam vitream incurvatam secundum fguram appossitam s cujus ventri imponendus Mercurius vivus ab unc. I adunc. I. vel circiter, atque haec postea fistula ventriculata limponenda phiolae materiam figendam continenti e. gr. A. fistula illa ventriculata. B. est phiola & ldenuo A. significat pileo tu illum plumbeum praedictum cum phiola B quarum junctura postea luto obducenda; & lnunquam obnoxia lexit phiola periculo

fractionis,NB. Sunt quidem lpraedicti illi modi sobturationis optimi, quibus vitrorum fra- ictiones praecaven tur , in errore ni mirum adhuc Ver

399쪽

P A R s V. 2 r& laboribus figantur, non tamen promissis satisfaciunt, quia ejusmodi figationes sunt violentae &coactae, & per consequens naturae contrariae : infructuas a vero illa spirituum figatione non item, ubi naturam sequi oportet, non autem fortunae

se committere in suis laboribus. Soli enim in si pientes frangere solent vitra in putatilia sua Tinctura ; Philosophi vero non item; siquidem Omne

violentum inimicum esse naturae ; omnesque naturae operationes sunt spontaneae. Errant igitur, nec ad optatum perveniunt finem , qui violentas tentant figationes. Persuaderi nequeo, corpora mortua vel semimortua mutuo misceri, nec per consequens ipsorum multiplicationem esse possibilem : crediderim autem facile, conjunctionem viri dc foeminae unius ejusdemque speciei, salu-btium & salubribus cibis nutritorum natur lem, spontaneam speciei suae facere propagationem &multiplicationem; permanentium nimirum simul

in bona& adversa fortuna, in vita & morte ; mortuorum autem conjunctionem esse mortuam δίsterilem. Considerate modo tot & tam varia instrumenta aurea, argentea, cuprea, ferrea, stan'nea & plumbea ; nec-non terrea, vitrea , lapidea aliaque aliorum materialium vasa, hactenus in

venta & excogitata solius Mercurii fixandi gratia

cum auro & argento, sed frustra., quia nul lam ha bent affinitatem mutuam. Et si enim Mercurius adhaeret metallis, vel metalla ipsi, non tamen id sit propter assinitatem aliquam , nec multiplica

tionis & porsectionis gratia : patet enim pereX

400쪽

perientiam Mercurium in igne avolare , & deserere aurum, argentum dc caetera metalla; unde liquet nullam esse illorum affinitatem mutuam ad mei liorum multiplicationem requisitam , nec unquam possibilem : Affinitatem enim habentia mutuam , sese mutuo amplectuntur δc simul permanent in perpetuum , quantumvis volatilia, nunquam sese deserentia ad instar Auri & Mercurii, quando uniuntur nimirum durissimo vinculo ligata, ita ut nunquam separentur igne etiam violentius m O. Quare cautela adhibenda in figatione rerum copulatarum; quae si habent mutuam affinitatem mutuo sese amplectentur & retinebunt, absque adminiculo vitrorum curiosorum collis oblongis praeditorum. Quarum rerum si es ignarus , absti ne ab illarum tractatione, utpote tibi magis noxia quam proficua, teste experientia quotidiana propria & aliorum. Sed ut melius percipias, quaenam sint illa mutuam inter se affinitatem habentia, arrige aures paululum. An- non cachinnis exciperetur,qui auro, argento, aliisque metallis aquam pluvialem communem affunderct fixationis gratia, ob stultitiam commissam Θ Maxime & quidem omnium, stultis exceptis. Ecce igitur imprudentes actiones in re

tam ardua plurimorum Alchymistarum avarorum , tempus in nugis terentium, ac proin messe

se in facientem segeti conformem, opusque tandem incoeptum, frustra ex antlatis sumptibus&

laboribus in foetore , vigiliis & curis, inutile de

SEARCH

MENU NAVIGATION