Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

serentium. Vidi enim saepenumero qui etsi non

communem elegerint pro menstruo aquam , rorem tamen majalem , nivem vel pluviam in Martio collectam, aquam e nostocli seu stellarum excremento , vegetabilibus & animalibus destillatam elegerunt pro solvente, in quo oleum & operam perdiderunt. Sicuti enim praedictarum rerum cum metallis impossibilis radicalis unio ; ita etiam in aeternum

nihil boni producibile inde , ob nimiam illorum

discrepantiam. Merito vero tales comparantur

illis, qui altissimam multis gradibus praeditam scalam adscensuri, statim ab infimo ad supremum Volare conantur gradum, id quod impossibilesta

etiam fieri nequit conjunctio rerum maxime dis . crepantium, Sed sicuti alimmam scalam facile ascendere licet gradatim, ita etiam extrema quod tamen non opus o conjdngere licet gradatim , adjiciendo primum rem omnium proximam Uni extremorum, atque huic denuo aliam sibi proximam & sic consequenter donec. perveniatur ad alterum, id quod longissimum requirit tempus& sine lucro opus est. Et si res conJunguntur a Dfinitatem habentes proximam, altera laetabitur altera: alteramque amplectetur altera, superabit δί iretinebit. Ex. gr. Datur sal quoddam certum & unicum, coagulans & in corpus sibi simile convertens quamvis aquam communem ; quod fixari lpotest una brevissimo temporis spatio cum δchper unicum solummodo aliquod minerale admodum volatile. Possunt etiam mineralia fixari

402쪽

a FuRNOR. PHILOSOPHIC . per metalla, & metalla id quod nondum probavi) per rem aliquam metallis praestantiorem, sine omni dubio. Sed propterea opus non est in mineralium fixatione ab aquae coagulatione incipere, qua illa convertitur in salem ; & hic postea inminerale; quod nimis es set tardiosum; sed sussicit in rebus proximis incipere,in quibus natura laborare quidem incepit , sed imperfectas illas reliquit : tunc enim spes lucri, si res non contrariae conjunguntur, alias minime. Ecce quam praesto sit natura, juvare rem sibi administratam, quam juvare potest. ex. g. fac salem e tartaro calcinato

solutionis & coagulationis beneficio sed noli illum accipere pro illo, cujus paulo ante faeta mentio , qui longe melior sale tartari) cujus postquam calcinaveris illud, pondus observa; cui postea a funde pondus dimidium aquae pluvialis purissi mae, destillatae propter suspicionem impuritatis;

postea in B. vel arena leniter abstrahe aquam ;quam denuo reaifunde sali tartaro remanenti, ite rumque abstrahe ; atque id repete toties, quoties fuerit opus, usque nimirum ad omnimodam a quae consumptionem. Quo facto exime salem, de libra prius in igne candefactum, & invenies ipsum pondere auctum ; quod incrementum ab aqua, non aliunde proficiscitur. N B. Cohobatio illa aquae a sale tartari saepissime re iteranda. i Ecce hac ratione aqua in salem convertibilis est

per artem Jec. Et si1 non credis conversionem re- rum materialium & corporearum , quomodo

redes rerum immaterialium, utpote solis & ignis

403쪽

PARs V. 2s conversionem, in substantiam materialem fixam; de qua re aliquid in Tractatu nostro de auro potabili,& fusius postea tractabitur in Tractatu Generatione metallorum , Deo Volente. Scire enim te oportet Elementorum de Elementatorum circulationem , quomodo nimirum unum converta. tur in alteram ; & quomodo sese mutuo nutriant& foveant, ex. gr. Terra dat aquam, aqua aerem,

aer ignem , ignisque denuo dat terram, qui si purus puram quoque dat terram. Sed ut recte intelligas, quomodo res aliqua fixanda, ab alia ob assi.

nitatem retineatur, sequens observa exemplum.

Agricola semen in terram projecturus multiplicationis gratia non quamlibet eligit terram , sed

multiplicationi convenientem, terram nimirum nec nimis aridam nec nimis humidam. Semen

enim in arena projectum germinare nequit & perditur e similiter in aqua projectum putrescens perditur. Quicquid enim conservandum, conservari debet aequali temperie; quae quo aequa 'lior vel similior , co perfectiorem producit substantiam. Requisita igitur ad germinationem vegetabilium humiditate aliqua necessario , sine qua crescere & multiplicari nequeunt ; semine autem projecto in arena humida , solisquFradiis agentibus m ejusmodi arenam , humiditatemque subito consumentibus, unde sequitur seminis in arena sicca sive arida combustio , quia nulla assinitas inter aquam & arenam, sine qua aqua ab arena retinere nequit , & consequent cr semen suo

privatur nutrimento ; sequitur necessario quod

404쪽

2 6 FuRNOR. PHILoso PHIC . requiratur medium aliquod, ceu vinculum copulans & vinciens pluviam & arenam ; sal nimirum, cujus beneficio aqua pluvialis ab arena retinetur, ne ita facile calore solis consumatur. Retinet igitur arena salem,& sal pluvialem a quam nutritionis gratia germinis. Non autem quilibet sal huic convenis negotio : Etsi enim Christus dicat Luc. c. I . v. ult. terram nimirum sine sale sterilem; non tamen commune aliquod sal in telligitur. Salia enim nonnulla, utpote commune, vitrioli, aluminis &c. non modo non prosunt, sed etiam nocent vegetabilibus, impedientia ob ni in iam siccitatem , germinationem & augmentationem. Salia vero urinos a promonent illam , id

quod saepe rustici melius intelligunt quam puta- titii nostri Philosophi: illi enim terram sterilem

juvare sciunt excrementis animalium, quae nil nisi sal urinosum cum sulphure mixtum, terram

reddens pinguem δc fertilem. Atque hac ratione aquae pluviali administratur vehiculum potius vinculum quo minus solis calore consumi possit: praeterea omne semen consistens in sale uri noso dc sulphure) amat sutim simile, a quo mutuat suum nutrimentum , quod a paucis tam do ctis , quam indoctis observatur. Rustici merito excusandi ignorantiae suae causa, ex usu & consuetudine laborantium ; alii vero non item doctrinae titulum gerentes; quorum ossicii est reddere rationes germinationis , quos merito pudeat suae ignorantiae, rusticis indociliores. Palam est terram

reddere fertilem finium, sed quo mode & qua de

causi

405쪽

que non redderet fertilem terram , nec germinationem promoveret. Non enim ignoratur nitri confectio ex animalium excrementis. Bonitas

igitur simi non nisi consistit in sale urinoso contento in ipso, non autem in stramine. At quaeres forte , quidni aliud quoque sal adjuvare possit germinationem vegetabilium P quare necessario sal fimi requiratur ad germinatione mi& non aliud λ Respondimus supra similibus similia juvari, & contraria contrariis destrui. Testatur enim experientia quodvis in sale urinoso & sulphure, non autem in sale acido consistere semen; qua re etiam suum simile appetit & amplectitur : Incredulus igitur faeiat periculum destillationis, seminis nimirum alicujus vegetabilis , cujus libram unam pellat per retortam ς & re ipsa experietur, non spiritum acidum , sed phlegma una cum oleo copioso & sale volatili egrestiirum , totum Recipienrem albificante; id quod nulla radix neque

caulis praestare potest : potissima enim virtus , Odor& sapor vegetabilium & animalium nec- non mineralium in semine reperitur; in qua re provida natura optime fecit, dum semini attribuit potiores facultates, maximis injuriis prae caeteris ob noxio, quod a suo simili conservatur, nutritur &

fovetur.

Atque hic discursiis, qui alias omitti pseluisset,

propterea fuit institutus, ut causa patefiat germi- nationis vegetabilium ; & ut eo melius percipiantur dicta de attractione & figatione rerum 6mni

406쪽

18 pu RNOR. PHILO so ΡΠ IC.um. Oportet igitur germinationem & multiplicationem tam mineralium, quam vegetabilium Τί animalium esse spontaneam , & non coactam, qualis est Pseudo-chymicorum sterilis & frustranea, utpote praeternaturalis. Quare cautus esto fixaturus rem aliquam in additione rei retinentis,

sine qua nulla res fixari potest. Ignis quidem semper suum praestat officium , sed Juvare nescit rem aliquam praeternaturalem, quam totaliter perdit& destruit, contra quem nihil praevalere potest, nisi quod recte secundum naturam ordinatum. Atque haec tibi dicta sunto instructionis gratia, qui rem aliquam fixare cogitas, ne alias oleum & operam perdas.

De praeparatione crucibulorum opti

morum.

D Equisitis ad Fornacem Quartam optimis crum cibulis, ubi vis locorum non repertis , Operae pretium esse duxi, ipsorum dare praeparandi modum : non enim me latet quomodo saepenumero multi in horum defectu, inutilibus & ineptis contentos esse oporteat, & quidem multoties cum maxima jactura metallorum, dum franguntur in igne crucibula, & taediosa consequenter illorum

extractione e cineribus.

In magno hactenus versati Chymici errore, necnon aurifabri, separatores, aliique crucibulorum

ope indigentes , qui sibi persuasi multibi nisi in

Hassia reperibilem terram optimam crucibulo

407쪽

P A R s V. 29rum praeparationi convenientem ,' ac propterea

magnis sumptibus Hassiaca crucibula & gibsensia

adportari curarunt ue non animadvertentes ubivis fere locorum in Germania terram talem reperibilem , quae sane praegrandis hominum simplicitas Non eo inficias terram Hassiacam esse optimam pro crucibulis, tegulis, retortis, aliisque vasis col locandis in igne maximo ; cujus rei gratia etiam commendantur Gibsensia & Waldburgensia crucibula) profecta ex ignorantia terrae bonae ubivis fere reperibilis. paucis ab hinc annis nonnulli crucibula sua aliaque vasa in igne maximo durabiliora confecere e terra, ex Anglia & Gallia allata in Hollandiam , quae optime quidem in igne retinuerunt metalla, sed non item salia ; quia porosa nimis nec instar Hassiacorum compacta : quare Hassiaca etiamnum caeteris praeferuntur, retinentia melius & metalla & salia. Sed etsi ejusmodi terra at lata inde ad alia loca, non tamen ex ea talia &tam fortia conficere potuerunt crucibula , cujuS rei causa aeris & loci constitutioni suit adscripta, sed falso ; errarunt enim in praeparatione & crematione. In Hassia enim habetur lignum in abundantia maxima , quare ibi non parcitur ipsi in cremandis crucibulis usque ad lapideam duritiem ; id quod praestari nequit igne cespitum

exiguo. Crucibula igitur sussicienter non cremata non omnia, uti Hassiaca, in igne retinere possunt. Similis error committitur cica cantharos alia-

408쪽

3o FuRNOR. PHILO so PHI C que vasa, quae conficiuntur Frechemii, Siburgi, aliisque in locis prope Coloniam , quae transportantiar fere per totam Europam ; quorum bonitas solummodo terrae , non praeparationi illorum adscribitur. Docuit vero nunc temporis experientia, quamvis terram bonam , lapidescere in igne violento, absque omni loci respectu nativitatis suae. Quare veri sinite videtur ob possibilitatem talia aliquando etiam alibi praeparatum iri Vasa :quaelibet enim terra cremata album retinens colorem , i te nimirum mediocri , cantharos &crucibula dat porosa . fortiore vero & longiore mora, vitri instar compacta, cum primis si illis adspergitur copiose sal commune crematis igne vio lentissimo; quod illis intrinsece exactissime crematis superaddit extrinsecam laevitatem vitream, ita ut eo melius in igne spiritus retinere possint. Quare nemo dubitet de praeparatione vasorum praedictorum , e quavis alia terra albescente nimirum in crematione, beneficio ignis fortissim quae quo majorem in crematione adipiscitur albe di nem, eo meliora dat crucibula & elegantiores cantharos. Et cum magna sit praeparationis di ferentia crucibulorum in igne collocandorum, &cantharorum fiendorum liquidorum retinendorum gratia , dabo praeparandi modum utrorumque , cantharorum , nimirum ad Primam& Secundam pertinentium fornacem , & crucibulorum ad Quartam; ut sequitur.Probaturus terrae albae & purae bonitatem, utrum nimirum lapIdescat in igne, projiciat frustum magnitudinis o-

409쪽

P A Ras V. 3 Ivi gallinacei terrae crudae in ignem ingentem ob

servans utrum cito Vel tarde fatiscat & in parti culas frangatur, quae si non satiscit nec abit in pul verem, etsi rimas contrahat, bona est & cremationi conveniens , si modo recte praeparatur mixtura, in qua latet artificium. Terra cremanda pro cantharis, recipientibus& lagenis alia non opus habet praeparatione , quam figulorum; quam, quia plerumque nimia pinguedine praedita , cum arena munda cribrata fusibili miscere , pedibus calcare, manibus : tandem de psere oportet antequam inde formentur Vasa; quae solis calore , vel alibi in calido exsiccanda; exsiccata vehementissimo igne cremanda 2 q. vel so. horarum spatio ; quibus etiam salem interea temporis ad ergere licet, si vis, quae sic cremata instar vitrorum facile retinent quaevis liquida. Facturus vero crucibula, tegulas, testas, aliaque fortissimo igni destinata, majorem diligentiam adhibeat in praeparatione. Et primo quidem oportet terram solis calore exsiccatam probe vel alibi, malleo ligneo minutissime contundere , contusam cribrare per cribrum majusculum, &ad partem unam terrae cribratae admiscere partes 2. 3. vel etiam q. habita nimirum ratione pinguedinis terra:) terrae crematae in furno figulino i& pulveri satae, cum aquae sussicientis quantitate, jmixta pedibus calcare, tandemque manibus de-psere, & erit praeparata terra ad formationem Vasorum. Faesurus autem crucibula& testas, pro

spiciat sibi de typis majoribus vel minoribus ligneis

410쪽

31 Tu RNOR. PHILO so PHIC . oneis tornatione factis , quorum beneficio sormentur; formari enim non possunt figulorum usitata arte vasa praedicta; quia materia illorum ma cerrima esse debet, igne violentissimo destinata, quare communiter typorum ligneorum beneficio conficiuntur, sequenti modo. Applicatur nimirum manibus typo frustum

terrae praeparatae, quem una tenere oportet manu, eique altera applicare terram Vel cruribus tenere , ut ambabus applicari possit terra manibus. Oportet quoque antea typum Optime affricare arenae mundae cribratae, alias enim terra typo ligneo adhaerescet ita ut vix absque periculo possit auferri crucibulum; quo facto ulterius illud applicatur percussione nimirum lignei alicujus instrumenti convenienter laevigair, quo exactissime typo incumbat crucibulum,hac enim ratione fortissessima redduntur crucibula: quo etiam peracto auferatur a typo crucibulum collocandum super astasere quidem in acre primo, postea ignis vel solis calore exsiccandum, cremandum tandem vel in camera Prima Fornacis nostrae Quartae, vel in

furno figuli no. Et si solummodo intendis liquefacere metalla, non autem salia, non opus esst crematione si modo rite & exacte, exsicccntur crum

cibula Haec autem cautela observanda in liquefactione crucibulorum beneficio instituenda non cre ma orum ; quod ignem paulatim administrare oporteat superne, propter pcriculum stactionis crucibulorum calorem subitaneum percipientium. Opor

SEARCH

MENU NAVIGATION