Apologia Roberti S.R.E. cardin. Bellarmini, pro responsione sua ad librum Iacobi Magnae Britanniae regis, cuius titulus est, triplici nodo triplex cuneus; ... Accessit eadem ipsa Responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti anno superiore

발행: 1610년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

gentias , Satisfactiones pro defunctis, &Ἐ-

milia. ra re .gla, Accipiam intercessionem Sanctorum, cum Sanctoνώ- reliquiarum Veneratione;quae si ostendere po--veneratio tuero, a Patribus, qui primis quadringeris,uel λ Reliqui ' quingentis annis floruerunt, unanimi cosensu

h. pprobari simul effecero, fidem Regis An-

ol a. iis glorum non esse fidem veteris,o primitiuaeratis. Ecclesiae, sed figmenta,& haereses Nouato

Primum igitur Concilium quartum generale, in quo CXXX Episcopi interfuerunr, quod ab ipso Rege cum honore suseipitur,

ita loquitur ach. ra. Flauianus post mortem vi- uir,Martyr pro nobis oret. Et in Epistola Episcoporum Europae ad Leonem Imperatorem, quae tempore eiusdem Concili scripta est: Sanctissimum vero Proterium in horo, dc Ordine Sanctorum Martyrum ponimus, dc eius intercessione misericordem dcpropitium Deum habere postulamus. Qui ergo recipit Concilium quartum, quod omnium maximum, frequentissimum fuit, cur interceolionem Sanctorum cum illo non recipit , Sanctus Basillus vere Magnus in Oratione in XL. Martyres . Qui,inquit,aliqua premitur angustia, ad hos confugiat; qui rursus aetatur hos oret ille ut a malis liberetur, hic, duret in rebus Iaetis. Idem de reliquijs Sanctorum

Corundem, quae per totam eam regionem di uisae erant: Hi sunt, inquit, qui nostram regionem administrant, dc veluti turres quaedam cohaerentes securitatem ab hostium incursa

22쪽

s ut L it

exilibent, non unoloco seipsos incIudentes, sed multis iam locis hospites facti, multas

patrias exornantes. Idem in oratione in psal 141. Qui contingit, inquit, ossa Martyrum, quandam sanctificationis societatem assumit ex gratia corpori insidente haec ille. Quid ni igitur veneremur Sanctorum reliquias, unde tanta bona nobis proueniunta vide eundem sasilium Oratione in Mamantem, Noratione Iulittam. Sanctus Greg. Nyssenus sancti Basili4 frater, Oratione in . Theodorum: Intercede, inquit, ac deprecare pro patria apud comunem Regem, Dominum. Et infra. Quod si maiori opus fuerit deprecatione, aduocatione, fratrum tuorum Martyrum coge horum,

cum omnibus una deprecare,admonePetrum,

excita paulum, Ioannem Theologum ac discipulum dilectum. Idem in eadem oratione dereliquijs loquens Corpus,inquit,vcneran dum,&immaculatum ipsius instrumentum, eum multo honore, cultu compositum, at 'ue ornatum, inaugusto, sacroque loco situm est haec ille qui etiam addit, puluerem ipsum, qui circa conditorium reliquiaruiri reperitur, pro magno munere a pij peregrinis rapi consueuisse Tanta erat in primitiua illa Ecclesia erga sacra pignora piorum deuotio,quam Rex in tollarabilem idololatriam esse dicit, 'amen fidei primitiuae Ecclesiae defensorem se

facit.

Sanctus Greg. Nazian et Oratione in S CDurianum, Tu, inquit,e supernis nos respice,&

23쪽

populum hunc sanctum dirige,&c. Et ibidem. retari certamen sanctae cuiusdam Virginis procastitate Virginem, inquit, Mariam rogauit, ut periclitanti Virgini opem serret, ac paulo post refert, eam fuisse exaudita Vicit, inquit, virgo, vincitur Daemon. Idem in Oratione prima in Iulianum Imperatorem Apostatam, arguit eum, quod san Aorum Martyrum retia

quias non coleret,cum Deorum falsorum monimenta veneraretur: Haec, inquit, non colis,

sed contemnis, Maspernaris, qui Herculis rogum ex calamitate, iniuriisque muliebribus illatis excitatum admiraris.

Eusebius Caesariensis in lib. 3. de Praep.

Euang. c.7. Explicans ritum Ecclesiae, veteris: Haec,inquit, nos quotidie factitamus,qui vere pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus, quorum intercessione ad Deum non parum iuuari profitemur. Sanctus Ioannes Chrysost. homil. 66 ad populum Antiochetium Nam, inquit, ipse, qui purpuram indutus est,accedit illa complexurus sepulchra, fastu deposito stat sanctis

supplicaturus, ut pro se apud Deumintercodant. Vbi praedicat gloriam Sanctorum a tyrum ex eo quod non solum populus, sed etiam Imperator ad reliquias eorum accede

ret, Sanctis ipsis supplicaret. Idem in libro

aduersus Gentiles, loquens dereliquiis sancti Babylaeessententiae, inquit, nostrae abunde fudem faciunt, quae quotidiana a Martyribus eduntur miracula. Et in Oratiqne die Sanctis

24쪽

Caput L is

Iuventino in Maximo Saepius, inquit, illos

inuissemus, tumulos adoremus, magnaque fide reliquias eorum contingamus, ut inde benediactionem aliquam assequamur. Quid hic quaeso Rex dicet Si Patres veteris Ecclesiue clamant , Sahclorum tumulos adoremus: Qus modo Rex veteris Ecclesiae fidem retinet, Scinterim dicit, reliquiarum adoratio intolerabilis Idololatria estὶ Sanctus Ephraei in serm de laudibus sanctorum Martyrum: Precamur,inquit, beatissina Martyres,ut pro nobis miseris, peccato ribus Dominum interpellare dignemini oesuperueniat in nos gratia Christi. Beatus Cyrillus Hierosol. Catechesi V mystagosica: Cum hoc sacrificium, inquit, offeci

mus, racimus mentionem eorum, qui ante nos

obdormierunt, primum Patriarcharum, Prophetarum , Apostolorum, martyrum, ut Deus orationibus illorum suscipiat preces nostras Et Cateches XVIII. Vt autem non so- Ium animae Sanctorum honorentur, credaturque quod cliam in corporibus mortuorum inest virtus, seu potentia, iacens in sepulchro Elisara mortuus , mortuumque Prophetae corpus attingens vivificatus est haec ille, qui inde probat corpora Sanctorum honoranda esse,&nonuolum animas. Atque hi quidem Graeci Patres sint, orientis lumina ad aetatem illam pertinentia, quam rex requirit, ut Patres Ecclesiae veteris, 3 primitiu cesse intelligatur, Addamus iura testimoniaPatrum Latinorum aetatis eiusdem.

25쪽

2: T. Sanctus Ambrosius in libro de Viduis, Ob-

xuus o. fisci Πdi,inqui .sunt Angeli,qui nobis ad praef.M., alis sidium dati sunt, Martyres obsecrandi, quo'rum 'idemur nobisquoddam corporis pigno- te patrocinium vindicare possunt pro peccaris rogare nostris,qui proprio sanguine etiam, si quae habuerunt cccata, laverun r. Isti enim

sunt Dei Martyres, nostri Praesules,speculatorcs vitae, actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intraccssores nostrae infirmitatis adhibere quia ipsi infirmitatem corporis etiacum vincerentacognouet ut Idem inferna.'3.

qui est de sanctis Nagario in Celso satis fusς commendat reliquiarum cultum, qui Regi Anglia Idololatria est. Qusd si dicas mihi,inquit, quid honoras in carne iam resoluta atque consumptaὶ honoro in carne Martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices honoro viventis memoriam perennitate virtutis lo-noro in cineribus semina aeternitatis honoro, corpus, quod mihi Dominum ostendit diligere , quod me propter Dominum docuit mor

tem non timere. Cur autem non honorent

corpus illud fideles, quod reuerentur immo nes quod Masilixerunt in supplicio,iglorificant in sepulchro i honoro itaqtie coreus, quod Christu honorauit in gladio, quod cum Christo regnabit in Coelo: Sanctus Hieron .in Epitaphio S. Paulae Vale, inquit, ὁ Paula, cultoris tui .ltimam senectutem orationibus iuua fidest opera tuakhristo te sociant: praescias facilius quod' stulas impetrabis. Idem in lib. aduersus Vip-

26쪽

Caput L is

tantium, qui eo nomine haereticus habitus est in veteri Ecclesia quod reliquiarum cultum improbaret: Dolet, inquit, Martyru reliquias precioso operiri velamine. non vel pannis, vel ciliciis colligari, vel proiici in sterquilinium,ut solus Vigilantius ebrius, vel dormies adoretur. Idem in Epist.ad Marcellam, hortatoria,ut commigret Bethleem, inter alia bona eius loci commemorat, posse sancti Ioannis Baptistae, Helisaei,atque Abdiae cineres ador Te. non enim idololatriam, sed pium cultum esse sentiebat adorationem reliquiarum, quia non ignoraba adorationis esse multa genera; &aliam Deo soli, aliam rebus sacris deberi. Rusfinus eiusdem temporis auctor lib. 2. hist Threis

e p. 3 3. de Theodosio imperatore sic loqui imp. 64 tur Circuibat cum Sacerdotibus, populo mel

omnia orationum loca ante Martyrum, παῖ

Apostolorum thecas iacebat cilicio prostratus immobilia&auxilia sibi fida Sanctorum interccisione po---t. scebat. hqc ille nec vana fides obtinuit enimaduersus Eugenium Tyrannum Theodosius victoriam incredibilem non viribus militum, sed praesidio Sanctorum, quos fideliter implo

rauerat. Huc pium Imperatorem,reliquitarum adoratorem Sanctorum inuocatorem Rex

Anglorum idololatram vocare non dubitabir, tamen edoctum scimus a Sacerdotibus Ecclesiae veteris A a Deo ita dilectum, ut Propter hanc victoriam scripserit ille, o nimium dilecte Deo, cui militat aether, Et coniurati eniunt ad classica ventri Sanctus Maximus inserin de sancta Agnete,

27쪽

Itaque inquit 5 splendida Christes, pulchrae Dei filio .dc omnibus Angelis, ut nostri meminisse digneris, quibus possumus precibus

exoramus. Idem in serna de Sanctis Octauio, Aduentore,& Solutore Cunci nquit, Martyres deuotissime percolendi sunt; scd ij pra cipue venerandi sunt a nobis quorum reliquias possidemus Sanctus Gaudentius Episcopus Brixiae intra statu de Dedicatione Basilicie multa scribit de cultu reliquiarum,ac inter alia ut venerandas, inquit, Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit lac inde ut hanc honori earum Bassilicam fundare valeremus, ipse largirus est,&c. Vbi vidcs, tanti fecisse reliquias

Sanctorum Ecclesia vetetis Patres, ut earum honori etiam Basilicae conderentur. Sanctus Paulinus in Epist. I 2.ad Seuerum inuocat his versibus Sanctum Clarum. Hac peccatyrum boniu acope vota rogantum,

Wisi Paκlini, Therasiai memor. Idem in lettio natali Sancti Felicis martyris,

inquit si Ad tumulum debes, terra coronad.

Et ibidem de reliqui, Apostoloru loques ait. Nam privi Imperio tantum est viritricibin

armis

Nunc er Apostolicis terrarum esprima δε- pulchru. Prudentius eiusdem aetatis nobilis poeta Christianus in hymno de sancto Laurentio, O ter quaters o septies Teatis Vrbis incola,

28쪽

Qui te ac tuorum comminin

Sedem celebrat ossium, Cui propter aduolui licet

Qui fletibus pargit lacum,

Qui peltiu in terram premit, Qui vota fundit murmure.

Vix fama nota est abditis, Quam plena Sanctis Roma sit Quam diues Vrbanum solum Sacris sepulchri soreat. Multa similia in singulis prope hymnis de

Sanctorum reliquiis,& inuocatione ictabit. Sanctus Auguitinus Erm. II. verbis Apostoli Habet, inquit , Ecclesiastica disciplina, quod fideles nouerunt cum Martyres eo loco recitat ad Altare Dei, ubi non pro ipsis oretur,pto ceteris autem defunctis oretur; iniuria onim est orare pro Martyre, cuius nos debemus orationibus commendare. Similis locus habetur tradi.84 in Ioan . quibus lotis non solum intercessionis Sanctorum meminit Sanctus Doctor, sed etiam orationis pro defunctis,in altaris,ibi offertur Sacrificium Missae quae non minus damnat Rex, quam inuocationem Sanctorum. Idem Pater in Epist. o3. ad Quintianum Portant, inquit, reliquias

beatissimi ac gloriosissimi martyris Stephani,

quas non ignorat Sanctitas Vestra,si ut eu nos fecimus, quam conuenienter honorare dc beatis. Idem in lib. 21. de Civit. Dci cap.8 fusissime comemorat miracula, qua Deus tuo rempore demo strabat per inuocationem Sancto Ium ad colum reliqMM,vcl memoria

29쪽

Hec sunt testimonia veterisEcclesie Gr cenLatine: primorum Joo annorum post Christi Ascentionem in Coelum, de intercessione Sanctoru, reliquiarum cultu. In proptu autem

esset similia testimonia adscribere de caeteris dogmatibus, quae Rex negat, aut damnat sed uia haec habentur tum iu nostris libris Con-rouersiarum , tum in scriptis muliorum aliorum Catholicorum Doctorum parco labori Sclectorum Z in eo. Volti enim ex uno saltem

dogmate constare, fidem, quam Rex defendit, non est veteris Ecclesiae, ut ipse in inscriptione dicit. At inquiet, multa docentur in Anglia, dc Scotia a Ministris, quae sunt communia veterIEcclesiae, atque ea potissimum, quae in symbolo fidei, Hucretis quatuor primo tu Conciliorum continentur. Ita est, sed quaestio inter Catholicos. Protestantes non est,utrum nihil omnino corum,quae Protestantes docet, habeatur in libris veterum sed utrum ea, in quibus diisentimus, ut IntercessioSanctorum,

Reliquiarum cultus, Oratio pro defunctis, primatus Sancti Petri, Purgatorium in similia receptam probata sint a veteri Ecclesia, ut a nobis recipiuntur, c probantur panici ecta, improbata, ut a Rege, Sc eius praedicatoribus rei jciuntur, c improbantur. Nos autem de uno principali dogmate controuerso demonstrauimus, receptum, probatum fuisse ab Ecclesia veteri, ut a nobis recipitur,d prObat Ur dc idem in libris nostris de caeteris controuersis dogmatibus manifestum fecimus

30쪽

Itaque nos cum Ecclclia veteri in omnibus articulis conuenimus: Protestantes vero in paucis conueniunt, in plurimis dissident, in ijs videlicet omnibus in quibus a nobis d1ssentiunt proinde fides, quam aduersus nos deia fendunt, non est fides cieris. Ecclesiae, sed haeresis, ut supra diximus, Nouatorum. Restat ut pauca dicamus do vocibus Pro pagator, Defensor, quae in inseriptione virimo loco ponuntur. Et quidem ubi Rex Mdem propagauerit, ut Euangclium annunci

Tuul uni defensoris fidei, quem maiustulis τί ista D, litteris hoc loco scribi video, ut etiam in prio δε oris Mure pagma, in Basilico Doro, alibi, non ania οὐ ignoro, neque ullus est, qui ignoret, Leone X H μυωX PontificeMaximo delatum Henrico vil Utii. ρ'

Angliae Regio blibrum ab eodem Rege seri II,' '

ptum de septem Ecclesiae Sacramentis adueriasus Lutherum , caeterosque eius temporis Nouatorcs. Quod si quaeratur, quid nomi ue dei in eo titulo significetur nihil alvid responderi poterit, niti fidem illam significatam esse, quam praedicabat, qui titulum dedit, ocquam profitebatur, qui ritulum accepit, cquae defendebatur in libro,cuius gratia titulus

datus,&acceptus est..

Quae cum ita sint, non possum non vehementer admirari, cur hunc titulum sibi desti nisi, qui Romanum Pontificem, a quo tituliis, datus est, non agnoscit qui eam fidem danar, quam profitebatur, qui titulum primuSaccepit; qui denique non septem Sacramenta, ob

SEARCH

MENU NAVIGATION