Apologia Roberti S.R.E. cardin. Bellarmini, pro responsione sua ad librum Iacobi Magnae Britanniae regis, cuius titulus est, triplici nodo triplex cuneus; ... Accessit eadem ipsa Responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti anno superiore

발행: 1610년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Octauo , Reformationes publicasunstituere, conuocatis eosne incongregaiis mixtim eum sacerdote laicis a Chron. II S. Non inueniolo Co notato ciuimodi reformationemri sed tum quod miserit Iosephat multos ex Levitis& Sacerdotibus, alitique viris doctis, qui populos docerent. Ista vero missio studium ac zelum Regis ostendit; Primatum in spiritualibus non ostendit. Ad Primatum enim proprie pertinet docere,& legis diuina dubia explicare,quod munus non Regi, sed summo Sacerdoti tribuitur Deiat .i7.cui omnes sub poena ultimi supplici sparere tenebantur: Non , Ontiscem summum exauctorauere aliumque in iis locumsubrogauere. I. Num a 27 At Pontifex quoque Reginam non lotum exauctorauit, sed etiam interfici iussit Q Regem alium subrogauit. . Regum ii e aliud est facta Regum rcferre, alluci auctoritatem, potestatemque probare, ut omittam, quod factum illud Salomonis exi. Reg. 2. tribui solet Salomoni, non ut Regi, sed ut Prophetae, extraordinaliam potestatem diuinitus obti-

Decim b, In summa, inquit, cuncta moderati sunt, qua ad Ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinuere. At hic oportuit allegare verbum Dei, non in particularibus illis ossiciis, de quibus non controuertitur. De hoc enim quaestio est, an Regi conueniat regimen Ecclesiasticum; non autem an liceat Regi Templa aedificare, ante Arcam Dominis altare, Idolola tras interneere,in alia id genus sed hic, ubi minime

432쪽

Mihime oportuit, deseruit auctorem Apologice Verbum diuinum .is,inquit,S Flumeornant Reges ritulis honorariis, qui ab actioniblia

illis non discordant.vocamur enim' Altissimi, imo vero D, , ctvntiti Tomini in miseliosedentes amuli Dei, imo Angeli Dei facti Axta cor Dei, Lumina Vraelis, Nistrici Ecclesia. Sed primus titulus. pro quo allegatur locus a. Samue- Iis . non conuenit Regibus generatim , sed solum Salomoni,vt figura Christi erat,de quo dictum est ab Angelo, Et filius Ahissimi vocabitur. Luci I. quamquam in Deuteron. cap. 32

tot popula dicitur, None ipse est pater tuus, rui fecit te, de creauit te nos omnes Deoicimus, Pater noster qui es in Coeli, Secundus titulus non solis Regibus, sed omnibus Iudicibus conuenit, siue EccIesiastici,sue potitici sint. Sic enim locum ab Auctore citatum Ps. si Ego dixi xlij estis intelligendum esse docent illa verba eiusdem Psalmi Deus stetit iii Synagoga Deorum et in medio autem Deos diiudicat , usquequo iudicatis iniquitatem,&c. Locus quoque ex libro Exodi allegatus cap. χχ.d caudicibus,non Regibus intelligitur quii nulli tunc erant Reges in populo Dei. Tertius titulus communis est Restibus eum Pontificibus : utrique enim apud Hebraeos ungebantur .apud nos autem multi Reges non unguntur nulli autem Pontifices sine

sacro oleo consecrantur. Quartus titulus non scio unde huc irrepserit.Nam in lib. a. Samuelis cap. . Io qui locus ad marginem allegatur. Thronus Dauid legitur olium Dei non legia

433쪽

tur. Quintus titulus nimis est vulgaris;quippe qui conuenit omnibus rebus creatis,de quibus Gicitu Psalm .H8. Quoniam omnia seruiunt tibi. Sextus titulus in loco allegato lib. 1. Sa. muelis cap. g. soli Dauidi tribuitur, non ob

Regiam potestatem ed ob singularem sapientiam,qua praeditus erat. De Sacerdote autem generatim scribi Malachias cap. 2. Labia Sa-eerdotis custodiunt scientiam,&legem requirent ab ore eius, quia Angelus Domini exercituum est septimus titulus proprius est Davidis, non communis omnibus Regibus;alioqui etiam Saul, Hieroboam, Achab,4 caeteri fuissent secundum cor Dei. Octauus magis conuenit Sacerdotibus, quam Regibus illi enim erant lucernae vel ἰ ut Auctor loquitur, luminaria Israel cistis autem Dominus dicit, Vos estis lux Mundi Matth.3. Nonus titulus Vere, proprieque Regibus conuenit, ut sint Nutricij Ecclesiae, sed tanto est inferior eo titulo , qui conuenit Sacerdotibus, ac praecipuEsummis Pontificibus; quant,nutricius est inferior parente. Summum enim Pontificem

Patrem esse Christianae plebis sanctus Augu stinus dicit in epist. 16 i. M totius Orbis Christiani sus confirmat. Quatre, si nihil aliud habet Auctor Apologiae ex verbo Dei,unde Primarum Regis in rebus Ecclesiasticis stabiliat. Vere possumus assirmare, non ex verbo Dei sed ex verbo Henrici VIII. Primatum istum in Angliam esse inuectum.

Sed auctor Apologiae quasi iam ex Tella ruinito veteri fundamenta solidissima iecisset,

434쪽

pro iuram mel.

addit pag. IIΣ. ex Testamento nouo reliquδm n. .. misaedificationem. Q xd,inquit, in nouo Testamen .PTsam' to omnis anima iis subiici iubetur , Q propter o nouo. conscientiam Rom. Is orandum quidemis prqomnibus,s praecipue pro Regibus , ct in auctori- rate constitutis,utsub iis piam pacatam, hon stams vita degamus I. Ts. a Magistratus Deιadminister est, ad vicissendos facinorosos, innoce

idem obtemperandu est superioribro potestati-νm sedpotissimu Frincipibus, ct in eminetia eoia locatis Trit. a. Reddite unicuique quo uu est,

rimorem eui timor amorem cui amor iure debetur, Ro. Is Date Caesari qua saris sunt,Te qa Deisunt, Matth.aa.Regnum meum non est huius mundi, Ioan. I 8. Quis me constituitIndicem supervosa Luce Ia. Regesgentium dominantur eorum, vos autem non sic, Luc. aa Haec sunt omnia testimonia Verbi Dei, qua R.gon a4 aduersarius pro Primatu Regis in spiritualibus ora testame- ex nouo Testamento allegare potuit. Ad quae ii ut olla

Vnico penὸ verbo responderi potest. Ex his

testimoniis nihil essici pro rimatu Regis in ' spiritualibus, nisi velimus Reges Paganos,

Ecclesiae persecutores factos esse a D eo supre 'mos Ecclesiae gubernatores in rebus spiritualibus. Nam haec testimonia ad Imperatores Pa- sanos pertinent, quales erant cum Testamen- Ium nouum scriberetur, videlicet ad Tiberiit, Caium, Claudiu,& Neronem. Et quamuis aliquae sententiae ex citatis conuenire possint et i Regibus Christianis, aliqua etiam ad omnes Principes tum Ecclesiasticos, tus culares uio

435쪽

Pertineant, qualis illa est, Omnis aninis subli mi oribus potestatib. subdita sit tame nemo inficiari potest, quin Regibus quoq. Paganis co-ν eniant ut quae doctrina contine, principib omnibus commune, siue Paganii siue Christi ni sint. Alioqui frustra Petrus, Paulus Christianos sui temporis admonuissent ossici erga Reges, sive Imperatores, quos Paganos esse ignorare non poterant. Ac nemo est, qui no quideat,quam it absurdu, ut Reges Pagani qui non sunt dedcclesia, primatum habeant in Ecclesia;& qui Christi hostes sunt, yὶcatij Christi sint: o, qui Christum abnegarit udola coli

iubent, iis a Christianis in spiritualibus, ut sunt: mis gubernatorib. sit obediendu Deinde qua . Iesargum etationes istae sunt,& secundu quam regulani Diaucti cet concludunt, Reges gentiu

d' minantur eorum, Vos autem non sic: ergo

'Rex Primatum habet in Ecclesia in rebus spiritualibus set, Reginim meum non est huius hiundi ergo Rex est supremus gubernator,htiani in causis Ecclesiast. Vel geddite qua sunt Caesaris Caesari quae sunt ei Deo: ergo Papa nullum ius habet in Anglia, nec etiam quoad spiritiualiaὶ Credo equide, si aduersarius libros Prioru Analyticoru Aristotelis summa

diligotia annis multis euolueret, numquam e- diu terminum in his argumentationib.in veni'ret. Qui tu ita sint, desinat aduersarius in Scripturis sanctus ludere,e rvmq. testimoniis abuti

436쪽

egia cupiditate exortum,ipsi etiam Puritani

molestissime semper tulerun r.

Venio nunc ad ea, quae auctor Apologiae Pag. II .&HI ex Bellarmini scriptis attulit in medium, ad inuidiam conflandam. quasi parum honorifica, vel etiam iniuriosa rin. cipibus, suprascriptis titulis contraria sint. Prim b, Ponit Bellarminus, Reges seruos po-ltius esse quam dominos lib. de laicis cap. . in Falsia Bastar. libro Anglice scripto.ad augendam inuidiam, Reges non serui qualescunque, sed mancipia

nominantur.

Respondeo, sententiam Bellarmini ex Augustino desumptam esse, qui sic ait tibi is de Ciuitate Dei cap.r . Qui imperant, seruiunt eis, quibus videntur imperare. Vbi qui imperant, non dicuntur serui quasi subiecti sint populis,sed quia laborant regendo, imperado, non propter suam vel utilitatem,vel cupidita .rem, quod Tyrannorum est sed propter populi utilitatem dc propter publicum bonum

quomodo B. Paulus scruum se Corinthiotum appeIlaui . Cor. 4. quia in eorum commodum laborabat; θ tamen in eos potestatem habebat,eisque minabatur,dicens: Quid vultisa in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis dii. Cor. . quomodo etiam Magnus Gregorius Seruum teruorum Dei se nominablit: quem titulum, ut valde honorificum, succubsores omnes imitati su 't. Secundo Dicit idem Bellarminus , Reges subiectos esse non solum Pontificibus,sedetii presbyteris,& iaconis lib. I. de Pontifc.7.

437쪽

Respondeo, id Bellarminum non ex capite suo, sed ex sancto Ioanne Chrysostomo acce pisse, cuius haec verba sunt ho m. 83 in Matth. Si Dux quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur indigne adeat, cohibera coerce, maiorem tu illo habes potestatem haec ille qui ad Diaconu loquebatur cum haec diceret. Tertio. 9 Imperatorem non grauate bibere oporteat non sollim post Episcopum, sed etiam post Presbyterum. Ibidem. Respondeo, neque id Bellarminum ex se a. firmare, sed referre iudicium sancti Martim apud Maximum Imperatorem discumbentis:

quam histqtiam restri Sulpitius in vita sancti

Marcinia.

Quartis, Qus Regum auctoritas, atque

sanetio, non immediate ex Deo descenaa neque ex iure Diumo, sed dumtaxae ex iure gentium ibid. 8cibtae Clericis cap. 18. Respondeo, Bellarminum id aTerere ex comuni sententia omnium pene Scriptorum, ex ipso usu Videmus enim Regna in Reipublicas, Reipublicas in Regna mutari, 4amen trumque regimen aeque iustum haberit quod nullo modo fieret, si Regum auctoritas non ex humana voluntate, sed ex Diuino iure penderet. Qmnib, Quod a Pontificibus Imperatores multi depositi fuerint; nulli autem P. fices ab Imperatoribus. lib. 3.de Ponti Lcap. I 6. Respondeo, Nusquam dicςre Bellaiminum nullum Pontificem fuisse depositum ab Imperator sed si illud etiam addidissiet, verum

Dissilia πιν

438쪽

1r iuramen fidet si

dixisset siquidem Ioannes XII. Grego tius L.Fisi qui alij sunt, qui ab Imperatoribus depositi fuisse dicantur; non proprie ab Imperatoribus, sed a Concilijs Episcoporum, Imperatoribus procurantibus depositi fuerunt. Idque non legitime,sed per iniuriam factum fuisse facile demonstrare possemus .inumquam legitimum Pontificem iure ab Imperatore potuisse deponi.

Sexto, Qu9d Episcopis, qui mancipia sunt

Papae, deponere licet Principes o eorum i ges rescindere. Respondeo, merito non adscribi locum ex libris Bellarmini, quia eiusmodi locus non extat in eius libris. Neque Episcopi mancipia, sed venerabiles Fratres a summis Pontificibus appellantur.

Septimo. 3bd Ecclesiastici homines tam Ionge supra Principes sint, quam anima supras

corpus. lib. de lascis cap. I 8.

Resppndeo,id non de quibuslibet Ecclesi sticis , sed de Principibus Ecclesiarum dici Neam sentcntiam apud sanctum Gregorium Nazianzenum in Oratione ad populum timore perculsum, d Prarsidem irascentem, totidem verbis haberi.

Octauo, iis Reges deponi possunt petsubditos suos ob multas causas lib. s. de Pon iis cap. 8. Respondeo, non bona fide aduersarium agere Bellarminus enim in loco citato, non

dicit Reges posse per subditos suos deponi νsed sollim profert duodecim exempli', partim

439쪽

ex Testamento veteri, partim ex Historiis diis uersis, vel decretis Eccle siasticis, ex quibus constat Reges, vel Imperatores aliquando a summis Pontificibus fuisse depositos ded positionc per subditos ne verbum quidem. Nono, Potifices nullo modo deponi posset hemini enim mortalium permissum esse de ij siudicare. lib. 2. de Pontifice cap. 1ς.

Respondco, quod Bellarminus scripsit,ante multa saecula in generalibus o Milijs,quae ipse eo loco citauit.disertis verbis scriptum eue. proinde aduersarius, ut in superioribus, subia omine pellarmini, sanctos Patres August num Chrysostomum Martinum, Naiianzenum reprehenditbta hoc loco non soli Bellar-mino sed etiam pluribus Generalibus Conci- Iijs litem mouere praesumpsi r.

Decimo , Quδd obedientia Papae debeatur

propter eonscientiam .lib. . de Ponti Dcap.IS

Respondeo, Aduersarium satis feliciter progredi in accusatione Bellarmini qui enim sub nomine Bellarmini sanctos Patres, sacra Concilia hactenus accusauit nunc tandem ipsum etiam Dei Verbum Spiritu Sanctumaci uiat. quod intelliget, quicumque caput se--quens, id est, caput textumdecimum libri . de Potui fice, legere voluerit. Nam eo l6co multis; ijsque perspicuis diuinae Scripturae testimonios ostenditur non solum Pontificem flammum, sed etiam Episcopos caeteros leges

condere posse, quibus ob conscientiani parere subditi tenean sur.

Vndecliuo,Qλγ9d obedientia Regi non alto' respecta

440쪽

respectu debeatur, quam propter ordinem politicum lib. de Clericis cap. 18. Respondco, Advorsarium more suo calumniatorem se prodere. Neque enim eo loco Bellarminus disputat de obedientia, quς Regia subditis debetur .de ea enim disputat in lib bde laicis ubi cap. 3. cap.ri probat ex diuinis literis non solum deberi Regibus, alijsque politicis Magistratibus obedietiana;verum etiam coram Deo propter conscientiam. In lib. autem de Clericis cap. 28. demonstrat Clericos exemptos esse a Iurisdictione Principum saecularium, ac per hoc non esse subditos Regibus: sed debere tamen leges eorum de temporalibus rebus obseruare, non vi legis, sed vi rationis id est, non quia subditi sint, sed quia ratio dictat, ob commune bonum 4accm Reipublicae, eas leges ab omnibus esse seruanaas ,

Duodecimo, Quod ipsi illi homines Ecclesiastici, qui ε nati sunt degunt in Regnis

Principum; no tamen sunt eorum subditi, nec

ab in iudicari possint: ipsis autem fas sit Pririseipes suos iudicare. Ibidem. Respondeo aduersarium ad inuidiam Belia lumino conflandam semper aliquid addere, quod in libris Bellarmini non inuenitur Assirmat quidem Bellai minus cum communi senistrauiaCatholicorum, Ecclesiasticos exemptos

Esse potestate Principum terrenorum sed illas particulas qui&nati sunt,°unt in Regni Principum Bellarminus in libro suo non positit; non quod veras esse no existimet ' Cc

SEARCH

MENU NAVIGATION