Apologia Roberti S.R.E. cardin. Bellarmini, pro responsione sua ad librum Iacobi Magnae Britanniae regis, cuius titulus est, triplici nodo triplex cuneus; ... Accessit eadem ipsa Responsio iterum recusa, quae sub nomine Matthaei Torti anno superiore

발행: 1610년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

scientia, pietate suscipi non poteratc,m aνatis Pergit Auctor Apologiae pag. 9 i. mellar- sius Ar minum reprehendit, quod lapsum Archipref-chipra 't. ci byteri cum lapsu sancti Petri Apostoli, Tan--μS. νε ri Marcellini Pontificis comparauerit: quorum ille Christum negauit iste Idolis sacrificauit. Addit etiam Historiam de lapsu sancti Marcellini a Cardinale Baronio non sine magna causa in dubium reuocari. Sed bellat minus Archipresbyteri lapsum multo fuisse minorem illis verbis testatus est, Qui sancti Petri, sancti Marcellini casium aliqua ex parte imitatus videris,dcc. Neque similitudinem posuit in lapsu, sed in causa. quomodo enim ex imbecillitate animi, hi more poenarum sancti illi viri ceciderunt; ita fieri potuit, ut Archiprcs by te ex aliqua simili imbecillitate caderet. Parum autem refert utrum Historia delapsu sancti Marcellini certa fidei sit, an dubiae fatis enim est ad exhortationem , quod ea Historia communi consensu recepta sit, ut etiam Baronius ipse testatur. Transit deinde pag. 'Α. ad auctoritatem Sancti Gregorij, quam Bellarminus in epistola sua adduxit, ut probaret quanti momenti sit Primatum Apostolicum lenegare. Ac primum miratur, cur sanctum Gregorium Apostolum Anglorum nominauerit. Cur gregorium, inquit, Apostolum nostrum vocarit,nescio. Recte miratur .ac dicit se id nescire, quoniam Protestantes Angli non Sanctum Gregorium Apostolum, sea Martinum Bucerum, d Petrum. Martyrem postatas Sectae suae Auctores ha-

402쪽

ro iuram. Mel. l

bent. Sed Besarminus Venerabilem Bedam secutus est, qui Sanctum Gregorium in Historia gentis suae Anglorum Apostolum nomin uit Addit, debere Sancti Gregorij successis res vestigiis praedecetaris insistere in eo, qubdmissi a Sancto Gregorio nullam exercuerunt muneris sui partem, nisi pace, permissuq Regis. quomodo etiam missi a Sancto Eleutherio locum suum in hac prouincia Regia auctoritate obtinuerunt suὸd se, inquit, hodierni

Pontifras his insistere vellunt maiorum Dorum vestigiis equidem nec fugitiuos alieni Principis foris exciperent,nec eosdem rursu domum remitterent non solam absque si venia Principis, ver m etiam manifesto contra ipsim lege; -- tonsiliis , doctrina meram rebellionem Isi rant , ad Dbditos absoluendos ab Obedientia sua erga legitimum Regem suum ct Principem.

Vtinam sicAngli Protestantes retinuissent doctrinam Sancti Gregorij, Sancti Eleutherii, G, G.

ut moderni Pontifices praedecesibrum suorum vestigiis diligenter insistunt Sed ad rem. non negamus cum bona venia Principum, dccum ipsorum gratia,&pace praedicandum esse Euangclium, quando ea potest haberici sed si principes resistant, non ideo praedicationem omittendam esse docent nos Scripturae diui nae, exempla maiorum. Certe quando Christus Dominus iussit Apostolis , ut euntes in mundumvniuersum praedicarent Euangelium omni creaturatanon addidit conditionem, nisi, principes mundi forte resistant. Et B. Paulus,

qui prςdicauit Euangelium ab Hierusalemicr

403쪽

circuitum usque ad Illyricum, re ubique ordinauit Ecclesias, Episcopbs'. constituti; non te gitur auctoritate ali incipibus quaesiuisse, vetaccepisse quod idem de aliis Apollo lis dici

potuit. Quando autem Diocletianus,&Maximianus imitati praedeccssores suos, praedicari, Euangelium,&Christianos ficri prohibucrur; non ob id tamen praedicatio Euangelii,vel gerium conuersio, aut Ecclesiae dificatio, repugnatibus licet Imperatoribus cellauit. Et quaiso Principes h ctici, Constantius Trasim un-.dus, Hunnericus,&ali Catholicos nullo loco esse patiebantur;Catholici tame illis inuitis. resistcntibus,vel palam, vel occulte fidem Catholica praedicabant. Atque ut vel unu exemplum antiquitatis referam, Eusebius Samosa renusEpiscopus, ut seribitur in Historia triparti tali. 7. cap. I 6. in Thraciam exilio deportatus ab Ariano Principe, cum videret Ecclusas pastoribus desolatas habitu militari suscepto,Syriam peragrabat,& Phoenice pariter, oh Palae stinam, Piaesbyteros ordinas atquc Diaconos, ialiaquu Ecclesiae obibat ossicia. Hunc S. Epis- .copu i tantur illi, quos vos fugitiuos appellaris: qui quidem, ut Deo magis obediant quam hominibus, non dubitat cum periculo vitae in patria redire, quamuis Princeps lege positarc-ditum interdixerit. Nam Gille sanctusEpiscopus longe a patria m cxilia dc portatus acrar, vesan de Catholica conteruanda cestaret; sed Principis imp 1rmandata contemnens mutato

habitu redibat, ex Ecclesiastica obibat o silaia, ut Rcgis Christi praecepta compleret Q 39Λ

404쪽

pro iuram fides 3ον

autem dicit Aduersarius de consiliis proditoriis, doctrina rebellionem spirante, ad c lumnias periinet. Nam etsi fuerunt, qui prodi itionis consilia inierint ea tamen non ex doctrinaCatholica, neque ex recta ratione, sed ex desperatione, ut supra diximus , hauserunt.

Quod postremo adiungit de abibluendis subat ditis ab obedientia erga legitimum Regemi

Principem, iam supra docuimus supremit Ecclesiet uniuersae Reetorem id Iuris habere, ut si Princcps ab Ecclesiae unitate per haeresim, vel schil ma deficiat, possit cum excommunicare; vel cxcommunicatum declarare, subditos eius a fide de obedientia liberare. Neque disse hanc nouam doctrinam Ad inconcilio Lateranensi omnium maximo S celeberrimo approbatam atque usu Christiani populi permulta saecularcceptam.

His quasi pro lego me nis expeditis, accedit

Auctor Apologiae adcxplicanda verba S. Greiagorij, qu a Bellarmino dicit esse contra mente Ee cnsu in rc ori alleo ata. V ciba hec sunt in epist. 2.li. II. Ne Apostolicς Sedis reuerentia vllius pre umptione turbetur. tunccnim status mcmbroru intcger manet, si caput fidei nulla

pulsetur iniuria, canonu manet incolumis, m H atq intcnacrata sepcr auctoritas. Questio aut Glia '' est, quid per caput fidei significetur. Nos enim ipsum Gregoriu, ut summu Pontificem Caputri dei dictum esse a stirmamus, id est, Caput fide-ltu, Caput Ecclesi Caput, per quod Ecclcita fidem, discit.o docet. Aduersarius cotta dicis his verbis pag. . si Dd Cyregorim illa vocanto

405쪽

Capitis fisi , caput se nostrorii aut Religionis

praedicauerit, consistere nullo modopotest cum reliqua eii doctrina,atqιι scriptis. Primis enim cum alimoniιιersalu i copiritulum occuparet, Gregorius dἱcere non dubitauit,sisetcumque illud nomen sibi assumeret, praecursorem esse eum Antichristi arisi tamen tituluilotae infra eum est , quoqιι is Caputyrii nominetur. REIpondeo, argu mentum nihil omnino conclud cres, quoniam vocabulum Epticos' uniuersa Iis in eo sensit, quo a Sancto Gregorio accip:tur,hierarchiam Ecclcliastica1n penitus d struit vocabulum autem Capitis fidei hicrarchiam cam dum conjstituit. Is enim dicitur apud Gregorium Epit-copus uniuersalis, qui solus Epii copiis ii csse cupit , ut nullos alios csse patiatur Episcopos sic enim Sanctus G rcgorius loquitur lib. . cpist. 9. Si unus niveis alis cst , restat ut vos Episcopi non sicis. lib. . pist. 36. Si nus atriarcha niuetialis dicitur , Pa

triarcharum nomen caeteris duro ratur. Et

epist.3 .ciusdem libri Tristu valde est, ut patienter feratur , quatenus despectis omnibus praedictus Frater olus conetur appellari Episcopus. Et ccrte in hoc sentit hic rarchia univcrsa tollitur, atque confunditur, quae cx Episcopis, Archiepiscopis, Patitarchis iubino capite summo Pontifice constituitur quae cadu non tollitur, sed costituitur,du unus alias praetici, eos in unitate coseruat. Merito igitur S. Grc-gorius uniuersalis Episcopi vocabulum exhorruit vocabulum autem Capitis libcnter accepit. sed Auctor Apologiae sentius argum et suid c bilitat citi

406쪽

debilitatem, subiungit ematici Dabit mihi veniam Bella minus, ut id de uno Gregorio dicam; quod ille de multis , ct sepe dicit ex omni n mero Patrum, Minus caute locutus est Allegat autem duo loca ex libris Bellarmini, unum ex libro a. de Christo cap. r. alterum ex libro a de Pontifice cap. o. sed Aduersarius non bona fide vi alias monui, scripta Bellarmini refert. Nam lib. a. de Christo cap. 2 id solum Bellar minus dicit, nos sequi docti inam Patrum, quando ita

eadem sciatentia omnes conueniunt,n quando unus aliquid propriidocet repugnantibus

caeteris tunc cium miniis credimus uni, quam

multis. Neque in hoc loco inuenitur illud. Minus cavi elocutus est in libro vel 1 de Pontifice cap. Io non de Sanctis Patribus, scd de Nicolao Lyrano dixit, Minus caute locu tus est. Cum igitur Sanctus Gregorius unus sit ex Patribus Sanctis, o quod scripsit non repugnet doctrinae caeter brum; non recte de eo dici potest hoc loco, Minii; caute locutus est. sed Aduersarius tamdem sententiam suam sine

ambagibus explicat, cum addit: υἰtur ut Apostolum nostrum ex eius manibus eximamus, ad nosque reuocemus , ut noster porro sit in hac caiisac nou illius est hoc qii idem erram , Midicit hoc loco, sed eo tamen sensu quo dicit , Cum disturba

re, aut imminuere , aut abolere molimini Luciu-ctoritatemque Ecclem, qua penes Regium Caput Residet intra suas ditiones, atque fines , caput ei uabscinditis , summoque Gubernatori iniuriam facitis, si totius corporis compagem , ac membra turbatis iacesimiai vere sanctum Gregoitum

407쪽

a nobis abstulit, atque ad se reuocauit, chmastilum arte mirabili ex Catholicae Ecclesiae Pre

, in Protestantem haereticum tIansformauerit. Sed talaesthaec audacia, & impudelia,ut mirum sit eiusmodi expositionem in hominem sans mentis cadere potuisse. Nam sanctus Gregorius de Sede Apollolica, non de Rege loquebatur, cam diceret Illud autem admonemus, ut Sedis Apostolicae reuerentia nullius praesuptione turbetur ac deinde id probauir dicens: Tunc enim status membrorum integermanet, si caputide nulla pulsetur iniuria.'Quis igitur non videt Caput Fidei Sedem Α-postolicam nominari ,Αd de quod in ea epistora dei, pallij sermo est, monet sanctus Gregorius Archiepiscopum Panormitanum , ut iacto pastio ab Apostolica Sede ad se transmisso, utatur iis tanto locis, Sc temporibus, quibus utuntur ali similes Sacerdotes neque praesumat aliquid ultra ea, quae a Sede Aposto lica conceduntur atque ad hoc propositum

ponit verba, quae supra recitata sunt, Quid in hoc negotio habent Regesa quid Regibus cupallio, quod est insigne Archiepiscoporum Sed Auctor Apologiae hac impudentia nor

Contentus, quasi planum fuisset, iussu summi P tificis per immissbs sicarios Reges caedi consueuille; admonet, Papae cardinalibus suggerendum esse, quod sanctus Gregorius lib. . epist. I. pcr Sabinianum Pr fectum Imperatoris iubet suggeri Mauritio Si ego in imbris Longobardorum me miscere volaisse, si die Longobardorum gens nec Regem nes

408쪽

pro iuram fidei. 37s,

Duces, nec Comites haberet, atque in summa

confusione esset diuisa, sed quia Deum timeo, in mortem cuiuslbet hominis me miscere fornmido. Sicut autem Aduersarius in eo deceptus

est, quod Sabinianum, ad quem scribit sanctus

Gregotius, existimauit Praefectum Imperatoris fuisse, 'iam esset Diaconus Cardinalis Ecclesiae Romanae, de qui sancto Gregorio in Po-tificatu successit, ita decipere alios voluit co- nemoratioue illius suggestionis, quam nihil omnino ad rem facere, ex iis quae supra demostrauimus, intelligi potest. Summi enim Pon tifice non occulte perlicatios,sed publice per censuras Ecclesiasticas cum tincipibus ino bedientibus agum.

sanctum Leonem, cuius tres sententia Bellar primo Ponti minus in Epistola sua posuerat. quonia ver Ilia. ba sancti Leonis non poterat ulla ratione peruertere; sanctum Leonem au laetet reprehendit, quod dum sianctum Petru immodice lauis dat, ipse sibi nimium tribuat. In quo discipulum se Caluini demonstrat, qui lib. . Initi'.

cap. 7. cum nihil haberct, quod euidentissimis testimoniis huius Sanctissimi P5tificis responderer, transirit ad conuicia,ac Leonem auidum gloriae,& dominationis plus nimio fuisse contendit. Neque contentus fuit Auctor Apologiae sanctum Leone ambitionis notasse, quem tota semper antiquitas ut doctissimum atque optimum Pontificem, S sanctitatis gloria cxcellentissimum venerata est; sed addidit etiam, ,

falsam historiam. Scripsit enim pagina IoΙ. Aa i

409쪽

Contendebat, inquit, tunc temporis cum eo δε Primatu triarcha Constantinopolitanus, ct in Concilio Chalcedonensi Episcopi sexcenti quod excedit, aqualem audioritaι emistius sedis Patriarcha adscripserunt, nec priuilegium Romana

sedis supra Constantinopolitanam ullo modo passunt , 1ed contra eum decretis suis Afragiisque

pugnarunt haec ille Scit verum quidem est Patres Concili Chalcedonensis tribucre voluisse Episcopo Constantinopolitano paria priuilegia falsum tamen est, quod de Primatu cum Episcopo Romano Constantinopolitanus Patriarcha contenderet paria enim Priuilegia intelligebant respectu inferiorum sic tamen, Vt Romanus Pontifex primum locum habet et, ut semper habuerat. Constantinopo- .litanus autem ad secundum ascenderet, qui loeus Alexandrini Episcopi ante fuerat. Id probamus prim ex ipsis verbis Concilij Chalce donensis, ubi legimus, Patres Concilii volui iaserenouare Canonem Cottaciiij Constantinopolitani Cano autem Concili Constantianopolitani hic fuit Constantinopoli ranae Ciauitatis Episcopu habere oportet Primatus honorem post Romanum Episcopum , propterea quod sit noua Roma Secundb probamus ex epiliola Concili Chalcedonensis ad Leonem, qua petiit confirmari decreta sua: in qua epistola nullam mentionem faciunt patium priuilegiorum solum dicunt se renouasse Ca-nonem secundae Synodi, quo secundus honor Episcopo Constantinopolitano tribuebatur.

Turci. probamus ex ipso Leone, qui Epistolas'. respoirdens ad Concili, iteras, S in multis

410쪽

pro iuram fidet 3 3

alii cepistolis ad Imperatorem, ad varios Episcopos de hac caula, nusquam meminit parium priuilegiorum sed ubique acriter damnat Episcopi Constantinopolitaniambitiosam cupiditatem , quod se Alexandrino atque Antiocheno piicopo anteponere voluisset. Quarto probamus ex sancto Gregorio, qui astirmat Constantinopolitanum Episco umsubiectiim fuisse Episcopo Romatio, etiamqtrando iam obtinuerat, quod in secunda Scqua ora Synodo definitum erat. Sic enim scribi clib. . epist. 63 ad Ioannem Syracusanum.

De Sede, inquit, Constantinopolitana quis dubitet eam Apostolicae sedi esse subiectam 3 quod Dominus piissimus Imperator , cFrater meus Eusebius eiusdem Civitatis Ε-

piscopus assiduὸ profitentur. ais. igitur auctor Apologiae scripsit ConciliiChalcedonensis Patres nullo modo pastas esse, ut Romana sedes supra Constatinopolitanam priuilegium ullum haberet: ut etiam illud Episcopu Constantinopolitanum cum Romano Pontifico de Primat Ecclesiae contendisse. Addit po strem,sianctum Leonem,quamuis nimis multa sancto Petro tribuerit, nihil tamen Caesari ademisse, sed & honoris vocabula d auctori ratis priuilegia , dc potestatem conuocandi

Concilia arbitratu suo ei tribuisses id, quod probat ex epist. s. ad Theodosium, ubi sic legimus: Si Pietas Vestra suggestioni ac supplicationi nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi iubeatis Episcopale Concilium.&ex epist. 16. ad Flauianum: Quja Clementissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION