장음표시 사용
61쪽
eri potest , cum Praefecti Constantinopolis ab Vrbia Romae Praesectis perspicuo, certoque diicrimine repente distingui possint. Si cui sortasse comi et quod
Praesediorum memoratos Contelorius plurimos in Legum titulo velliti incertae aetatis non suis in Iocia collocaverit, sed illos omnes in operis calcem coniecerit, aut confuse recensuerit, quamvis ex editae Legis tempore singulorum aetas facili negotio cognosci posset, Conte lorius ipse iam ingenue prosessus erat s. Praesector uin Seriem non ex Legibus, sed ex Pan-vinio, et Anonymo adornasse.
Nec alia sane de caussa Conte lorius ipse plures etiam Praesedios omitii, quos ego ficile ex Livio, Dione, Dionytio, ceterisque Romanae Historiae Scriptoribus exsculpsi , niti quod illi iam a Pan vinio quoque ignorati vel inclicti suerunt; quemadmodum vicissim alios in Seriem a se contextam recepit, quod illi temere a Scriptoribus aliis Praefecti nomine decorati fuissent. Atque ista quidem brevissime, & ea, qua decet, humanitate dieia a me sint, ut ostendatur quod Con- telorius promissi memor ea praestitit, quae se facturum spoponderat ; ut si proinde in eius opere
raptim conscripto accuratior diligentia, maior Historiae, Marmorum, ac eruditae Antiquitatis cognitio ubique merito desideretur , omnes tamen intelligant id
in Auctore hic optari, quod Auctor ipse ab instituto, consilioque suo alienum este putaverat. Quod si fortasse quispiam optimo, maximoque iure reponat consilium ipsum ab Auctore susceptum reprehendi oportere , is arbitrio suo utatur per me licet . Etenim mihi illud unum cordi esse debuit ut omnibus ingenii viribus eniterer quibus haec Sparta, quae ornanda mihi contigerat , meliori quo poterat, splendidiorique cultu prodiret; non vero ut errores ab iis,
qui mihi praeluxerant, admissos liberius indicarem.
62쪽
Quandoquidem vero suscepti argumenti ratio, ac veritatis amor omnino postulat ut a Conte torii, aliorumque docuissimorum hominum opinione pluribus subinde in locis dissideam , id ingenue , modet eque a me fiet: & quemadmodum Conte lorius ipse, si viveret. eaque Marmorum , ac veterum Monimentorum copia uti posset, quae mihi obversatur, plurima nunc adderet, alia deleret, ac universa accuratius reteXeret, se ego quoque Gotho fredo praesertim, Tille montio. aliisque pluribus splendidam mihi facem praeserentibus hanc novam uberioremque Praefectorum Seriem ea methodo adornandam suscepi, quae proximo, postremoque loco mox indicabitur.
De methodo , qua haec nova Praefectorum Vrbis Series
AGe vero, cum iam praeclara tot illustrium Virorum merita in inquirendis unaque recensendis Praesectorum Vrbis nominibus, eorumque Serie vel contexenda vel emendanda superioribus locis expolita a me fuerint, postremo tandem hoc loco haec mihi venia concedatur, ut quidquid in hoc it Iustri argumenti genere ego quoque praestiterim, quove conlilio vel methodo hane novam Praesediorum Seriem adornandam susceperim paucis omnino complectar, ac universi demum operis conlpedium aequis, humanisque
Lectoribus in ipso veluti limine proponam. ha Ac
63쪽
Ae initio quidem monuisse iuverit quod eiusmodi Piae lecto tum Seriem non iis prosecho linibus circumscribenda in putavi, quibus Pan vinii, Almelo venit,
Gothos redi, Tille montii, Conte lorii Series continetur. Siquidem Pan vinius & Almelo ventus certis tantum quibusdam temporum finibus, ut antea dixi, Praese-etorum Vrbis nomina complectuntur: Tille montius a tem Imperatorum, & Eccletiae I istoriam describens ab Augusti Caesaris initio exorsus ad sextum usque Eceseliae Saeculum, in quo immortale eius opus, auroque contra aestimandum desinit, Praefectorum Vrbis nomina, de Seriem deducit, ut Cothos redus ab anno Chr. 3I2. ad annutu 438. , quandiu nempe Leges in Theodotiano Codice reperiuntur; ideoque ab illorum singulis Praesectorum Series veluti alterius maior iique operis pars ipsor una operibus inserta fuit. Conte lorius vero, qui Seriem illam veluti peculiare quoddam, & distinctum Upus susceperat, ab ipsa Romanae Vibis origine ad annum usque a Christo nato
I 63 I. Pia eiectos omnes a se inventos memoravit.
Mihi vero mediam veluti viam insistendam esse putavi, ut ab ipsa quidem Praefecturae origine exordirer, sed ineunte. tamen VII. Eccletiae Saeculo Seriem illa abrumperem, ideoque eos solum Vrbis Praesector in postrema operis parte complecterer, qui primis sex Eceseliae Saeculis fotuerunt. Quis enim po steriora, vel barbara illa tempora subtilius inquirat, quibus , extincta sere Urbanae Praefecturae gloria. splendore, ac dignitate, nonnisi tenue nomen , ac levissinia solum antiquae Maiestatis umbra superfuerat ρ Quod si ipsis etiam Boethii temporibus , qui ex linte fere quinto Ecolesiae Saeculo Consulatum, dc Praefecturam Vrbis suscepit, sic Vrbani Praesechi dignitas iam defecerat, ut ille dixerit ca) Praefectura
64쪽
n una olim pote, Ias, nune inane nomen est , o Senatorii ce sus gradis Iarcina .... F quis quondam populi curasset Annonam , magnus habebatur, nunc ea Praejectura quid abi
ctius ' Quid de ferreis illis, obscurisque temporibus mox consequutis dicendum erit, quibus inanis sere, nudusque titulus Vrbis Praesecto relictus erat ρAccedit etiam quod barbaris illis temporibus rarissima solum eiusmodi Praesectorum, qui cuinque demum ii fuerint, mentio reperitur ; ut proinde illorum nomina in exesis solum obscurisque membranis inquiri debeatit. Certe Vl I. simulque VIII. Ecclesiae Saeculo nullus omnino Praesedius Vrbis occurrit, qui Fastis inscribi possit. Conte lorius quidem ad annum circiter a Christo nato 774. ab Anastasio Bibliothecario Dominicum quemdam in Adriani I. Vita memoratum ei Ie putavit, quod Theodata quaedam Dominici Fraefectorii , hoc est Praescistura funcni, vidua dicatur. Sed quis Conte lorio indicavit ' mini Dominicus ille, vel Urbi, vel Praetoris praefuerit, cum Di gestor una sa) locus ab illo citatus Praefectorii nomine alterutrum prorsus ex Praesediis illis designet 8 Ita ad annaim Christi soo. Constantinum quemdam
Vrbi praesuisse ille memorat, sed ex solis Sans vini fontibus id hausiisse se dicit, eiusque historiolae vadem se exhibere non audet. Sed quamvis etiam uberior, ac frequentior eiusmodi Praese illorum mentio reperiretur, quid nam praesidii , vel lucis, aut in sacra, aut in profana hi
storia sperari inde posset; cum tamen uberrima Profecito lux ex veterum Praesectorum Serie in historiam omnem latissime diffundatur P Certe ex Praesediorum Vrbis nominibus, eorumque aetate rite constituta plurima tum explicandis Marmoribus, tum Legibus eX- ponendis, tum Sacris etiam Eccletiae Fastis, Ma
65쪽
tyrumque Actis qua asserendis , qua illustrandia oriri
solet, ut exemplis innumeris erudimur. Quid varo ex paucis illis diliectisque Praesed orum nominibus sperari unquam poterit, qui iis temporibus umbratile in solum dignitatem gessere, quibus neque Leges ab Augustis editae, neque Marmora eXarata, neque Martyrum Acta memoriae contignata Eruditorum oculis Obversantur Θ Itaque, ut ingens illa utilitas, quae ex Praesectoruin Fastis oriri poterat, obtineatur, eorum Series circa VII. Ecclesiae Saeculum abrumpenda fuerat, cum praesertim anno Christi 8oo. Carolus Magnus Francorum Rex Patricti dignitatem, simulque Occidentis Imperium Romae obtinuerit ; ideoque sublimis illa Vrbani Praefecti dignitas, atque potestas
aboleri, vel extingui debuerit. Ita vero Praesectos ipsos ab anno V. C. 4. ad annum utque a Christo nato 6oo. recensui. ut eorum singulos' ad annum ipsum revocaverim, quo Praefecti munere persundii illi fuerint; atque ubi certus annus definiri, vel adscribi non poterat, annum indicavi circa quem Vrbi praefuerint . Ceteros tamen ,
quorum aetas omnino obscura, ac incerta videbatur,
in operis fine, coronidis instar subieci, eo tamen discrimine, ut iis, qui Ethnicae superstitioni addicti, ideoque facile antiquiores videbantur, priorem locum concesseritn; ceteris autem Praesectis in quibus nullus Ethnicismi character occurrit, posteriorem. Nihil est autem cur in exponenda methodo diutius immorer, qua in definiendo Praesectorum singulorum nomine, familia, atque aetate uti libuit. Etenim qui in ipsorum aliquem oculos perhumaniter coniecerit , facile intelliget , ubique sere varia Script rum , ac Marmorum testimonia proferri, quibus haec omnia vel perspicue demonstrentur, vel certe proba.hilibus saltem indiciis luadeantur. QuandODissiligod by Corale
66쪽
Quandoquidem vero haec nuda Praesectorum Series plerisque insuavis, ae ieiuna videri facile poterat, ut i plendor aliquis, ornatus, maiorque utilitas adiungeretur, varia subinde tum corrigendis Μ armoribus, tum Scriptoribus illui randis, tum refellendis etiam Interpretum erroribus opportune adspersi ; idque
potissimum in Praefectis illis faciendum putavi, qui in Sacris, ac saepissime depravatis, Martyrum Actis
Vt autem suus cuique honos, ac inventi gloria constare posset , nihilque mihi ambitiosius tribuerem , quod ab aliis praeoccupatum soret, iis solum Praesectorum nominibus crucem, vel asteriscum Praefixum volui , qui in Conte lorii Serie prorsus incogniti , vel omisit suerant. Nec ullus dubito quina me quoque alii sortasse omissi fuerint , cum , ut optime dicebat Ausonius ia), in hoc argumenti generealisis alio plura , nemo omnia indenire possit : idque facilius contingere profecto debet, si Marmor aliquod ex terrae visceribus erutum in apricum, ac lucem proseratur, cui novum Praefecti alicuius nomen inscriptum aifulgeat; ideoque uberior, & accuratior Praefectorum Series sit aliquando proditura. Interim Vero ingenue fateri iuverit quod in hac ipsa nonnulla Praesed toruin nomina aliquando offendentur, quae fortalIe potius expungi , vel omitti, quam recenseri poterant, quippe quae non perspicuis, certisque , sed obscuris potius, dubiisque testimoniis innitantur. Malui tamen haec ipsa quoque nomina fere subdubitans, mihique ipse dissidens aliorum instar Fastis iii serere, & ambigendi caussas ingenue profiteri ; ut Lector ipse facilius da- cernere subinde possit , an civis ille ex accurata Praeiectorum Vrbis Serie prorsus expungi, alioque honore , vel
67쪽
re, vel titulo ornari debeat , ut nonnullis in Ioeis benevolus humanusque Lector praestare poterit. Nihil est autem cur supremo tandem hoc isco quidpiam commemorem de nitore, elegantia, Vel accuratione , quam in edenda hac nova, uberiorique Praesectorum Serie exoptavi. Id unum obiter indicasia se iuverit quod in Marmoribus exlcribendis diligentiam omnem adhibui , ut characteres omnes, dc verba, errores etiam exprimerentur, quae in iis apud Gruterum, aliosque Collectores occurrunt. Itaque si in iis Iaciniae, vel lacunae fortasse forent, eas punctis
appositis indicavi: quod si versus aliqui in Marmore
quidem reperiuntur, sed ii tamen veluti contilio , operique nostro inutiles omittendi fuerant , ipsorum loco asteriscos substitui, ut ostenderem versus illos in Marmore quidem exaratos , sed a me solum omissos
vel resectos fuisse, cum definiendo Vrbani Praefecti nomini, aetati, vel familiae nihil propemodum conserre possent.
68쪽
Amis Vrbis Conditae 4. ante Chr. 7So.
Raesectorum Vrbis Seriem, quam eX veteribus monimentis omnibus contexendam suscepimus, ab ipsa sere Romanae Vrbis origine in Romulio Dentre exordimur . Huius Praefecti nomen , aetatem , simulque causiam , qua gravissimum , ae illustre Urbanae Praesecturae munus a Ro-- mulo Rege institutum , proximisque Romanorum Regibus conservatum fuit, obiter ille quidem, sed perspicue tamen accurateque, Tacitus expressit , cuius integrum locum subiecisse nune iuverit , ut ipsius praesidio Romulii Dentris , aliorumque antiquiorum Vrbis Praesectorum nomina, atque aetas , quae alioquin incognita , vel obscurissima so-rent , ostendi possint.
69쪽
Itaque Tacitus si) de L. Pisonis funere Ioquens, qui Tiberii Caesaris aetate Urbi praefuit , haec ait :
ntea profectis domo Regibus , ae moκ Magistratibus, ne Urbs Me imperio foret , in tempus eligebatur qui ius redderet , ae subitis mederetur p ferturquei a Romulo Dentrem Romulium , p*I ab Tullo Hostilis Μιmam Mareium , O ab Tarquinio Superio Spurium ocretium impostos, dein Con- suses mandabant e duratque simulacrum quotiens ob Ferias Latinas praeficitur qui Congulare munus usurpet . Ceterum. Mugusius bellis civilibus Cilnium Maecenatem Equestris Ordinis cunctis apud Romam , atque Italiam praeposuit . -κrerum potitus ob magnitudinem populi , ae tarda legum auxilia, sumpsit a Consularibus, qui coerceret servitia, O quod civium audacia iurbidum , ns vim metuat ; primu que Messala Corvinus eam potessatem , O paucos intra dies finem accepit , quas nescius exercendi . Tum Taurus Sta illus , quamquam provecta aetate , egregie toleravit . Dein Tiso viginti per annos pariter probatus publico funere ex
decreto Senatus celebratus est .
Plurima, quae in hoc pulcherrimo Taciti loco vel coris rigenda, vel illustranda fuerint, iis in locis opportune proferentur, in quibus de Praesectis illis age dum erit , qui hic a Tacito memorantur . Illud unum hic ἡbiter observari velim quod, quamvis a Tacito Praesectus iste Denter Romulius vocetur, non plurimum fortasse ego fallar , si potius Romulium Dentrem vocandum esse putaverim . Etenim , cum a Livio set) semel iterumque M. Livius Denter nominetur , qui anno V. C. 431. Coninsul fuit, & anno 413. primus e plebe Pontifex eIectus est , perspicue apparet quod Dentris voce non praenomen , sed agnomen aliquod, exprimebatur , quod et Liviσe , & Romuliae familiae commune fuerit. Itaque , sicuti Tacitus Taurum Statilium vocavit, qui vere Sta-rilius
70쪽
rilius Gurur vocandus erat , idemque mos in pluribus , exemplis aliis occurrit , ita quoque Tacitus ipse Den- itum Romulium appellavit , qui Romulius Denter vocandus erat; quemadmodum optime Scaliger ro ipse observavit quod in Romanis Scriptoribus nominum , & cognominum sedes sic aliquando mutantur, ut modo nomen , modo cognomen priorem locum obtineat. Nihil es autem cur aut Taciti , aut Livii textus temere sollicitetur, ideoque vel Liυius in Tacito, vel Romulius in Livio rescribatur, quod Ursinus tamen , ac Muretus existimarunt; cum unum idemque Deauris nomentum Liviae , tum Romuliae genti commune esse potuerit , ac M. Livius Denter quadringentis saltem a nis post Romulii Dentris aetatem floruerit. Ceterum ex superioribus Taciti verbis apparet Dentrem Romulium eo tempore Urbanae Praesecturae mulnere decoratum fuisse , quo Romulus domo profectus bellum finitimis Populis inferre caepit. Itaque , cum Romulus ipse repente post Sabinarum raptum , ideoque anno V. C. q. Antemnatibus, Caeninensibus , & Crustuminis bellum intulerit , Vrbanae Praefecturae initium ad annum illum revocandum erit; quemadmodum perspicuo Eusebii testimonio erudimur quod anno V. C. II I 3. sive Christi 36o. Honoratus eae Praefecto Praetorii Galliarum primus Constantinopoli Praefectus Vrbis factus es, ut accuratius ad annum illum observabitur. Interim vero monendum quod Cl. Conte lorius hic fallitur , eum ipsam quoque Dentris Romulii Praesecturam in Eusebii Chronico memoratam asserit, cum tamen illa non nisi superiori Tacito testimonio brevissime demonstretur .