Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

4 PRAEF. URBIS

Numa Marcius.

TAciti verba , quibus Praefecti huius nomen, atque

aetas indicatur, superiori Ioco iam protuli . Quandoquidem vero Plutarchus si asserit quod Μ. Μarcius Sabinus Numae Pompilio auctor fuit ut . oblatum Romanorum regnum susciperet, ac deinde cum Numa ipso ex Sabinis Romam migravit, optime coniecit Slgonius cra hunc Numam Marcium a Tacito memoratum eius M. Marcii filium fuisse, ideoque Numam Μarcium a Livio vocari quum ait sy) quod Rex Numa Pontificem Numam Martium M. Mium ex Patribus legit. Neque modo maximam Pontificis dignitatem, sacrorumque curam , sed Pompiliam quoque filiam suam huic Marcio coniugem Rex Numa concessit , eX qua Ancum Marcium IV. Romanorum regem suscepit , qui proinde a Livio ) Numae Pompilii regis nepos filia omsus appellatur . Itaque plane non video cur superiorem Taciti locum Mercerus sy) sollicitaverit , ibique non Numam Marcium , sed Numae N. Marcium legendum esse putaverit : perinde ac si Vrbanae Praesecturae dignitas non Numae Marcio Anci regis patri, sed ipsi Anco Marcio Numae regis nepoti ab Tul Io Hostilio , qui Numae in regno successerat , concessa fuerit . Id ex solo veterum Scriptorum silentio deduxit Mercerus , quum nullus proseisio Anci Marcii patrem Urbanae Praesecturae munere decoratum esse indicaverit, ac Livius aperte dixerit Ancum s=la Numae regis imagine nobilita sum luisse , quemadmodum Seneca perspicue diserteque,

72쪽

AN. V. C. 84. stestatur si) quod Anti pater nullus ab Historicis meis

moratur, sed ille solum Numae nepos vocatur.

. Sed eiusmodi coniecturae genus longe verisimilIμmam Sigonii sententiain convellere, ac infirmare certe non poterit; cum praesertim Livius ipse testetur quod

Ancus avitae gloriae memor fuit, quod aeque ad Numam regem, & ad M. Marcium Numae amicum , &Paternum Anci avum referri potest. Senecam vero nihil moror : quamvis enim Ancus ex Marcio Vrbis Praesecto , ideoque ex illustri viro , genitus foret , longe tamen ipsi carius, ac honorificentius esse debuerat quod Numae regis nepos, quam quod Numae Marcii Urbis Praefecti filius diceretur; quemadmodum prorsus cum Severus Augustus Probo genero suo Praefecturam Urbis obtuli set ille recusavit , dixitque minus sibi υideri Praefectum esse, quam Principis generum sa). Accedit etiam quod Tacitus in exprimendis Praesectorum nominibus ubique fere nominibus ipsum quoque praenomen adiecit, ideoque longe verisimilius haberi debet quod ille Numam Marcium, non Numae N. Marcium expresserit, quem non ambiguo Marcii , sed peculiari potius, suoque Anci nomine vocasset, si vere Marcius Urbis Praefectus cum Anco Marcio rege confundi deberet. Denique, cum perspicuo Plutarchi testimonio compertum sit iis temporibus Numam Mar-eium floruisse , si illud idem Numae Marcii nomen in Tacito occurrit, nihil est certe cur vulgata lectio temere corrigatur; nisi perspicue demonstretur quod in Tacito Numae Marcii nomen retineri non potest . Tantum vero abest ut Numae Marcii nomen deleri, atque Anci Martii nomen in Tacito reponi, vel intelligi debeat, ut potius contrarium ex ipsa temporum serie

ostendatur. Etenim unicus Praesectus ille , qui a Tullo rege i Epist. tes. aὶ Spartian. in Sev. c. g. Duiligod by Corale

73쪽

PRAEF. URBIS

Io rege eledius memoratur, facilius ad illa tempora referri debet, quibus Tullus aliorum Regum instar δε- mo profectus contra finitimos, atque in primis Albanos, arma movit , quod in ipso suscepti regni initio contigisse novimus. Itaque, cum Tullus 32. annos regnaverit , si Praesedius ille, quem Tullus elegerat, non alius, quam Ancus , suisset , Ancus ipse dum Tullo succederet, sexagenario maior fuisset , ideoque vix ac ne vix quidem et . regni anni concedi illi possent cumsulmine tactus occubuit . Hinc Taciti verba , ideoque Urbanae Praesecturae dignitas, non ad Ancum Martium, sed ad Numam Martium Anci patrem, commodius referri debet. Sed quid coniecturis istis hic immorer eum Sigonii sententia, & vulgatus Taciti textus ex ipsis etiam Capitolinis Marmoribus, in quibus error, aut lectionis varietas effingi sane non potest, perspicue confirmetur Siquidem semel, atque iterum, tertioque in i piis legitur α Marcius Numae F. M. N. ideoque . ciis Marcius a Numa Marcio distinguitur, isque Numa Marcius eius Marci Marcii filius dicitur, quem omnium primum e Sabinis cum Numa rege Romam venisse iam vidimus : quae certe series explicari , nominumque varietas salvari non posset , si Ancus Marcius rex in Merceri hypothesi una cum Numa Marcio con

74쪽

AN. V. C. 23..

Spurius Lucretius.

HUius Praefecti nomen non modo Tacitus , sed ipse quoque Livius si) , ac Dionysius sa) con

servarunt. Etenim Livius cum Tarquinium Superbum, eiusque coniugem, ae liberos Urbe eiectos , regnoquo Pulsos memoraret ait quod L. Iunius Brutus Ardeam in eastra est profectus, imperium in Urbe Lucretio Praefecto bis iam antea ab Rege inclituto relinquit. . subditque quod duo Consevus inde Comitiis centuriatis a Praefecto Urbis ere ii sunt . Eadem quoque Dionysius ipse describit; nisi quod Lueretium non Urbis Praefectum , sed Interregem, appellat: μεσῶ τοῦτο παρελθὼν Ο Βρύroe ἐπιδείκνυσι

postea Brutus in medium progessus Spurium Lucretium creauit Interregem , qui patrio more comitiorum curam gere ret . . ille vero duos viros Brutum, O collatinum eum regia potessate elegit, o Populus centuriatim vocarus magGratum

illorum ratum fecit. Itaque, cum Spurius Lucretius Urbanae Praese sturae munere primum a Tarquinio Rege, mox a L. Iunio Bruto patriae libertatis assertore decoratus fuerit, eius nomen Praefectorum Fastis inter annum U. C. χχΙ. quo Tarquinius imperare caepit, &annum 244. inserendum erit, quo pulsis Regibus Consiles regia cum potestate instituti sunt.

75쪽

PRAEF. URBIS

Spurius Larcius Flavus LAE . V. C. a 38. ante Chr. 49 6.

ΡRoxime post Sp. Lucretium antea memoratum Vrbanae Praefecturae munus Spurius Larcius obtinuit. Certe Dionysius eum coorta seditione atque impendente civilis belli periculo Titum Larcium Romae omnium primum Dictatorem electum esse dixisset, repente subdit quod ceteris ad bellum prosectis tertia militum pars domi relicta suit, ut illa sub Spurii Larcii, qui Dictatoris frater erat , imperio Urbem custodiret; si την

καταλειπομενην μοῖραν τον Σπόριον Λάρπιον αντἡ φρουρειν τη, πολιν - εντὸς ar illi, quae erat re

liqua , fratrem Sp. Larcium praeferit, eaque sufa est manere in Urbe, eique praefrio esse. Itaque, licet hic Darchi , Praefecti, Interregis nomen a Dionysio non usurpetur, vix tamen ullus dubitandi locus esse poterit quin Urbis Praefestus perspicue certoque designetur; cum Umbis custodia, Dictatore simulque Consulibus in castra prosectis, non alteri, quam Urbis Praesecto, committeretur. Id vero facilius de Sp. Larcio concedi debet, qui iam pridem quarto post exactos Reges anno , nimirum V. C. 248. Consulatum gesserat ; licet Livius & annum, & consulatum illum omiserit . Quamvis autem Dionysius solum Spurii Larcii nomen expresserit, ego tamen Flavi agnomen adieci quod ita Spurius Larcius in Consulum Fastis nominetur . . Tiis

76쪽

Φ Titus Larcius Flavus.

An. V. C. 262. ante Chr. 492.

I Llustre Praefecti huius nomen Panuinio, Conteiorio, Glandorpio , ceterisque prorsus incognitum Dionysius si accuratissime nobis expressit. Asserit enim quod cum anno V. C. 26 a. Consules in castra prosecti so-

rent, τὴν πολιν αμα τοῖς γεραιτεροις , L ολίγω πινἰ τρατευματι ακμαίων Τῖτος Λάρκιος Urbis cinodiam cum senioribus, O eκigua quadam iuniorum manu Dius Larcius

relictus est. Quum ergo Praefecturae munus, ac dignitas aliquando a Dionysio ipso, Latinisque Scriptoribus, ut in serius ostendetur ubi de L. Piinne agendum erit, rutelae , tusodiae praesidii nomine designetur , idemque Urbis Praefectus Vrbis custos vocetur , dubitari certe non poterit quin Tito Larcio, qui iam Consul, α Dictator electus erat, Urbanae Praesecturae munus contigerit.

Φ Spurius Larcius Flavus II.

An. V. C. 26 o. ante Chr. 48F.

HAee iterata Sp. Larcii Praefectura tum Glandos pio, tum Contelorio ignota suit, quum tamen perspicue diserteque a Dionysio sa) memoretur. Test

tur enim anno V. C. 269. Consules cum duabus militum partibus in castra profectos esse , Vrbemque, ac finitimos Vrbi campos interim cullodisse Λάρκιον Σπο-ος ἀποδεδειγμενος απο T πατων αρχοι Spurium Lar. Is erum, i) Lib. VI. n. a. 2ὶ Libr. VIII. B. ε . Diuitiam by Corale

77쪽

PRAEF. URBIS

esum , qui a Consulibus Praefectus Vrbis fuerat ereasus Quicumque illustrem Dionysii locum cum ceteris Scriptorum testimoniis comparaverit, veteremque Romano. rum morem . a Tacito superius expositum spectaverit , facile profecto intelliget quod Darchi, sive Praefecti nomine non aliud, quam Urbis Praefectus, ab illo delignatur.

Spurius Larcius Flavus III.

Uid vero quod haec ipsa Vrbanae Praefecturae di-

-gnitas non modo semel iterumque Sp. Larcio, sed etiam tertio concessa suit P Etenim Dionysius si de Comitiis anni a 4. differens ait ἀποδεικνυνται Mεσο-

est Interrex Mulus Sempronius Atratinus: se alium , prout in eorum mos, Spurium Lareium creavit Interregem: ille vero

consules ereavit C. Iulium , O Q. Fabium Caesonis filium. Video quidem quod Spurius Larcius hic a Dionysio Interreae, non Praesei Ius, vocatur; sed observari etiam velim quod Dionysius ipse dum Sp. Lucretii munus, ac dignitatem exprimit, ipsum Me βaσιλεα Interregem appellat , quamvis ille a Livio Praefectus Urbis dicatur et quod argumento esse poterit Magistratum illum , qui Consulibus vel absentibus, vel in ordinem redactis ibi praeerat, habendisque Comitiis praesidebat, interdum etiam priscis illis temporibus Interregis nomine donari consuevisse . Ac certe quidem cum Dionysius ipse testetur quod ex veteri Quiritum more ωσπερ

78쪽

ΑN. V. C. 29s. a e ε οε ην, Sempronius Atratinus Sp. Larcium deis signavit, qui Comitiis praesideret, perspicue ritum it Ium significat, quem in pri a Consulum eleetione servatum esse iam dixerat ; ut nimirum Comitia ab Urbis Tra ecto haberentur, quod in Spurii Lucretii exemplo iam vidimus.

Publius Lucretius.

Postquam Livius si eaptum a Romanis Antium

dixisIet domestici belli scintillas a Tribunis Ple- his excitatas esse demonstrat, quae a P. Lucretio Vrbis Praefecto exstinctae suerunt Tribunicium domi belium

Tams semitat . . . obtinuit ramen P. Lucretius PraefeEius Urbis ut actiones Tribuniciae in adventum Consulum disser

rentur. Itaque, quum haec L. Minucii, & C. Nautii Consulatum proxime praecessisse, ideooue anno V. C. 293. contigiste dicantur, eidem anno P. Lucretius Vr- his Praefectus adscribendus erit.

Quintus Fabius VibuIanus.

Uinii Fabii nomen , ae Urbanae Praese sturae munus - ab illo susceptum Dionysio iaὶ debemus. Etenim Scriptor ille testatur quod ubi Minucius, & Nautius Consules anni V. C. 2 8. duas militum partes eX Vrbe adversus Sabinos, & Aequos eduXerunt , μίαν ἐν B a τη

79쪽

τῆ πίλει κατελιπον , ἡγειτο Κοῖντος Ουιβολανοe partem unam ad Urbis praesidium reliquerunt , cui

taeerat Q. Fabius Vibulanus; cumque L. Minucii Consulis clades Romae nunciata seret ) , Κρὶντος.

επεμφe τω T αγω Fabius Vrbis Praefectus selectum suu-ν- copiarum forem. ac robur Consuli misit: moxque, cum L. Quintius Cincinnatus Dictator electus est et,

ἐπ ἰ-ἀ χῆν Fabius Vrbis Praefectus misi qui ad imperium suintium adducerent. Qtiae quidem illustria Diqnysii loca Nunc asserenda putavi non modo ut Q. Fabii Praefectura manifeste probaretur, verum etiam ut superioribus testimoniis robur accederet, ac uberius etiam ostenderetur quod Μagistratus ille, cui absentibus Consulibu Romae custodia committebatur, non alio, quam Epar ebi , live Praefecti, munere iungebatur.

Eiusmodi vero Praefecti aetate perspicuis adeo charaisteribus iam constituta insignis Conteiorii error intelligi , ae refelli facile poterit , qui nominum similitudine deceptus Q. Fabii Vibulani Praesecturam ab ipso quoque Livio memoratam esse putavit; cum tamen Fabius ille , qui a Livio nominatur 3 ,3 o. Interregis munere iunctus sit, iisque Comitiis praesederit, quibus Consules electi sunt Μ. Cornelius Coia sus , L. Furius Medullinus Itaque , .ut accurata temporum ratio constare possit, posterior hic Fabius a superiori distingui debet ; atque, ut optime suspicatur Claado ius, eius filius censeri poterit. Caius

80쪽

Caius Iulius Caesar.

SUB hoe illustri Vrbis Praesedio nova rerum facies

exoritur, & extincsta fere civilibus bellis Romanae Reipublicae libertate C. Caesaris potentia novis subinde titulis , honoribus , ac praesidiis amplificata prima Romani Imperii mox constituti fundamenta iecit. Quum enim civile bellum inter Pompeium , & Caesarem examsisset, anno V. C. 7o . ut in Capitolinis Fastis legitur, C. Iulius C. F. C. N. Caesar Dictator electus est sene Magisero Equitum , comitiorum habendorum , O Feriarum Latinarum causa. 3 Itaque, ne ceteras dignitates omnes in virum unum

congestas hic persequar, ex verbis illis apparet quod Caesar Feriarum Latinarum eausa Dictator electus fuit , ideoque veteri Praefecti Urbis munere fungi ille debuit; quamvis eiusmodi Praefecti munus in Caesare cum am- Pliori, insuetaque potestate coniunctum seret.

Lucius Caesar.

CV Μ: in absentia Caesaris omnia Romae tumultibus , ac seditionibus suspecta forent , Antonius Equitum Magister Dione si teste νο μD-τω Καιγαριτω Λουκύω ἐπιτρεφε Πολίαρχον αυτον ἀποδειξαe o μῆ πω ποτε ποιῶν ἔ) αι,ἐe δέ aes Oe r.e ις ατμύτας ἐξώρμησεν Vrbis quidem curam L. Caesari mandat , eumqΠοTraefectum Vrbis constituit , quam potessatem nemo unquam

SEARCH

MENU NAVIGATION