Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE INCAR. D Ο LIB. VII. i s

mum necessarium nobis, ut unigenitus deus nostri causa homo natus cognosceretur. Item in consequentibus: Ad id quod deus erat, homo id quod tum non erat gigneretur. Item in eodem: Tertium deinceps illud congruit fuit, ut quia deus homo genitus in mundo, dc cae- itera. Haec quidem pauca sunt de satis multis. Sed tamen vides etiam ex his quae diximus, quod palam de euidenter natum ex Maria deupraedicat.Et ubi illud tuum:Non potuit creatura parere creatorem: quod natum est ex carne, caro est ξ Longum est de singulis personis uenientia dicere. Enumeratio magis quam executio dictorum ageda est: quia sibi ad executionem sui ipsa sussciunt. Ambrosius exi- Ambramius dei sacerdos:qui a manu domini non re- furicedens, in dei semper digito quasi gemma rutilauit: in libro qui est ad virgines,ita memorat. Frater meus candidus de rubicundus. Cadidus, quia patris splendor est: rubeus, quia partus est virginis. Memento tamen antiquiora in eo diuinitatis insignia,quam o rporis sacramenta. Non enim coepit ex virgine, sed qui erat, venit in virginem . Item ipsius in natali domini: Videte miraculum matris dominicae: virgo concepit, virgo peperit: virgo cum parturit, virgo grauida, virgo post partum. Sicut is Ezechiele dicitur: Et pori Eete. 4erat clausa, & non est aperta: quia dominus transiuit per eam. Gloriosa virginitas, dc praeclara foecunditas.Dominus mundi nascitur,&

192쪽

i s Io. CASSI ANI

nullus est gemitus parientis: vacuatur uterui

& verus infans excipitur, nec tamen virginitas violatur. Fas erat, ut deo nascete meritum cresceret castitatis:nec per eius egressum violarentur integra,qui venerat sanare corrupta.

Item in expositione euangelii secundum Lucam : Quod ea potissimum lecta est ut deum pareret,quae erat desponsata viro matum certe ex virgine deum praedicat, Mariam matrem dei nominat. Et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis vox tua, qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura suaῖ si autem mater ab ipsis vocatur, humanitas est quod natu est, non deus. Ecce eximius magister fidei, & ho- minem dicit eam esse quae genuit,& deum es se qui natus est: & tamen hoc non infidelita- Hiero, causam,sed fidei esse miraculum .Hieronyminus. catholicorum magister, cuius scripta per universum mundum quasi diuinae lampades rutilant,in libro ad Eustochium: Dei,inqui filius pro nostra salute hominis factus est filius:decem mensbus in utero ut nascatur expectat : & ille cuius pugillo mundus includitur,praesepii continetur angustiis. Item ipsius in commentario Esaiar: Dominus enim virtutum, qui est rex gloriae, ipse descendit in v te rum virginalem, & ingressus est de egressiis orientalem portam,quae semper clausa est. De Mat. i. quo Gabriel dicit ad virginem: Spiritus sanctus superueniet in te,& virtus altissimi obu-brabit tibi.Propterea quod nascetur in te fan-

193쪽

DE INCAR. Do. LIB. Vt I. 177

ctum, vocabitur filius dei. Et in prouerbiis: Sapientia aedificauit sibi domum. Compara Prou. . hoc, si placet, doctrinae tuae, inad blasphemiae,

qua ais: Deus enim mensium creator est, &non mensium partus. Ecce enim Hieronymus

vir sicut maximae scientiae, ita probatissimae puraeque doctrinae, iisdem prope verbis, quibus tu dei filium mensium partum negas, ille

partum mensum esse testatur. Decem enim, inquit, mensibus in utero ut nascatur expectat. Sed parua tibi forfit an viri huius videtur autoritas: idem omnes atque iisdem verbis putato dicere: quia quicunque dei filium partum esse virginis non negat, partum esse mensum confitetur. Rufinus quoque Christianae phi- Rufras losophiae vir, haud contemnenda echlesiasticorum dictoru portio, ita in expositione θmboli de domini natiuitate testatur Filius Gnim,inquit, dei nascitur ex virgine.nori principaliter soli carni sociatus , sed anima inter

carnem deumque mediante generatus Nun quid obscure deum ex homine natum testificatus est)Augustinus Hipponae Regiensi&oppidi magnus sacerdos: Vt autem homines in- n . Q 'quit, nascerentur ex deo, primum ex ipsis nata' . tus est deus. Christus enim deus, & Christus natus ex hominibus,non quaesiuit nisi matrem in terra:quia iam patrem habebat in oso Natus est ex deo, per quem efficimur: in natus ex foemina,per quem reficeremur. Item illic: Et verbum caro factum est,& habitauit in n3bis.

194쪽

Quid ergo miraris, quia homines ex deo nascuntur 3 Attende ipsum deum natum ex hominibus.Item eiusdem in epistola ad Volusianum: Sed & ipse Moyses & caeteri prophetae

veracissime dominum Christum prophetau runt, & ei gloriam magnam dederunt . Hunc non tanquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane dominum deum omnium, & hominem propter

homines factum venturum pronuntiauerunt.

Qui propterea & ipse talia facere voluit, ne edet absurdum quae per illos fecerat, si ipse non faceret. Sed tamen & aliquid proprium facere debuit, nasci de virgine, a mortuis resurgere, in cςlum ascendere. Hoc deo qui parum putat,quid plus expectet ignoro. Sed se te quia hi quos numerauimus viri in diuersis mundi partibus fuerunt,minus probabiles tibi autoritate videantur. Ridiculum id quide: quia loco fides non imminuitur: & quid sit quis , non ubi sit considerandum: praesertim cum religio omnes uniat: & hi qui in fide una

sunt, in corpore quoque uno esse noscantur.

Sed tamen aliquos non despicias, etiam de rientalibus proferimus. Gregorius splendidissimum scientiae ac doctrinae iubar: qui cum stim vita functus sit, etiam nunc tamen autoritate ac fide vivit: & cum olim iam .corpore absit ab ecclesiis,tamen voce ac magisterio n5 recedit. Cum ergo, inquit, procesulset ex vi

sine deus, in ea quam assumpserat humana

195쪽

DE INCAR. Do LIB. VII. i s

tratura, unum e duobus sibi inuicem cotrariis existens, carne ac spiritu: aliud in deum assumitur,aliud deitatis gratia praestat.O noua de inaudita permixtio. O mira& in exquisita c5- pago. Qui erat sit, & creator creatur: & qui immensus est, capitur mediante anima deo de carne: & ille qui omnes diuites facit, pauper efficitur. Item rursus de Epiphania: Sed quid fit s quid de nobis agitur vel pro nobis 3 noua quaedam & inaudita efficitur permutatio naturarii: & deus homo fit. Item illic: Et dei filius coepit esse etiam hominis: dei filius non

couersus ex eo quod erat,inconuertibilis nanque est,sed assumens quod no erat, misericors enim est, ut capi possit qui capi non poterat. Vides quam prςclare atque magnifice ita maiestatem deitatis pr dicat,ut dignationem incarnationis insinuet. Sciens utiq; admirabilis fidei doctor,ex his omnibus quae nobis in mudum veniens deus tribuit, beneficiorum esse cumulum, non honoris imminutionem : quia quicquid homini deus praestitit,augeri eius in nobis debet affectum,non minuere dignitate. Athanasius quoq; Alexadrinae urbis sacerdos, eximium costantiae & virtutis exempturquem haereticae persecutionis procella non cotriuit, sed probauit: quique similem semper splendetispeculo vitam habens,prius pene indeptus est martyris meritum quam confestaris caperet dignitatem . Videamus quid de domino Iesu Christo , vel de domini matre senserit. Haec

196쪽

ergo intentio est & character sanctae scriptur . . quod saepe diximus, d plicem esse in eodem saluatore significatione: qudd & semper deus suit,& est filius, verbum & lumen, & sapiet tia patris, de qudd postea propter nos carnem sumpsit ex Maria virgine theoloco, de homo factus est.Item post alia: Multi ergo sancti fuerunt & mundi a peccato. Hieremias &ab utero sanctificatus est: & Ioannes cum esset in utero, exultauit in gaudio voce Mariae theo- loci . Deum utique dei filium, qui vi verbis ipsitus fidem uniuersorum loquar, verbum est,& lumen, de sapientia patris,propter nos casenem senipsisse dicit: & ideo theo iocon virgin nem Mariam,quia sit mater,appellat.Ioannes antistitum decus:

cuius sanctitas absque ulla gentilitiet persecutionis procella, ad martyrii merita peruenit, quid de filii dei incarnatione senserit ac praedicarit ausculta. Et illum,inquit, quem si nuda deitate venisset,non cςlum, non terra, nonniaria,non vlla creatura sustinere potuisset, itilaesa virginis viscera portauerunt. Huius ergo fidem atque doctrinam,etiam si aliorum igno' rabas, sequi ac tenere debueras: cuius utique

amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religi ci delegit. Quia cum de Antiochena ecclesia te sibi sumeret sacerdotem,ex quo illum. ante praelegerat, recepturam se in te credidit

quicquid in illo habere desiisset. Nonne qu solii omnes quasi prophetico olim spiritu ad c5-

197쪽

DE INCAR. 1 O. LIB. VII. 131

sundendas blasphemias tuas cuncta dixerunt Tu enim dominum saluatoremque nostrum Christum esse clamitas, non deum: illi autem Christum dominum verum deum. Tu Maria Christolocon, no theolocon esse blasphemas:

illi ita Christoloco non negant,ut theolocon esse cognoscant. Non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae,sed &verba rerum: ut apem te intelligamus, olim aduersus blasphemias tuas munimen a deo inexpugnabile praeparatum: quod venturam quandoque vim haereticae impugnationis parato iam muro franget veritatis. Et tu o impiissime atq; impudenti sis me, praeclarς urbis contaminator, catholic ac sanctae plebis grauis & exitiosa contagio, stare in ecclesia dei ac loqui audes:& blasphemis ac furiosis vocibus tuis , sacerdotes semper illaese fidei & catholicς consessionis infamas, magistrorum priorum vitio,plebem C5- stantinopolitan et urbis errare Tu ergo emendator priorum antistitiam , tu codem nator veterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior,

tu Nectario probatior,tu Ioanne praestantior, omnibusque orientalium urbium sacerdotibus squi etsi non eiusdem nominis, cuius hi quos nominaui, eius tame fidei fuerui. Quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet,

sufficit: quia cum fide agatur, omnes in eo idesunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum. Vnde ego quoque ipse humilis atque obscurus nomine, sicut merito, licet mihi in-

198쪽

ter eximios Constantinopolitanae urbis antistites locum magistri usurpare non possim: studium tamen discipuli affectumque praesumo. Adoptatus enim a beatissimae memoriae Io ne episeopo in ministerium sacrum,atque oblatus deo,&si corpore absum,affectu illic sum: de illi dilectissimo mihi ac venerandissimo dei populo & si nunc' praesentia non admisceor,

tamen mente coniungor. Et hinc est qudd cω dolens ei atque compatiens,in vocem nuc tristitiae communis ac doloris erupi:& quod una potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam, quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamaui. Etenim si iuxta apostolum, dolente quidem minore

corporis parte, condolet maior atque compa titur: quanto magis dolente maiore minor c5

pati oportet Inhumanissimum quippe est,ut

in uno atque eodem corpore maiorum infirmitatem minora non sentiant: cum minorum

maiora patiantur. Vnde obsecro ac deprecor omnes vos , qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti, de per affectum patriae ciues mei, de per unitate fidei fratres mei estis, . ut separetis vos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei populum, sicut cibum panis. Ne tetigeritis,neque gustaveritis qui qua illius: quia sunt omnia in interitu. Exite de medio eius, ac separamini, & immundum ne tetigeritis. Mementote magistrorum VCtQ-rum sacerdotumque vestrorum: Gregorii no-

199쪽

bilis per orbem , Nectarii sanctimbnix insignis,Ioannis fide ac puritate mirabilis. Ioannis inquam Ioannis illius, qui vere ad similitudinem Ioanis evagelistae,& discipulus Iesu,& apostolus, quasi super pectus domini semper affectumque discubuit. Illius inquam nasmentote: illum sequimini: illius puritatem:iulius fidem, illius doctrinam ac sanctimoniam

cogitate.Illius memetote semper doctoris v stri ac nutritoris, in cuius quasi gremio quodammodo amplexuque crevistis. Qui communis mihi ac vobis magister fuit:cuius discipuli atque institutio sumus.Illius scripta legites1llius informationem tenete Illius fidem ac meritum amplexamini . Quod etsi assequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum a que sublime. Quoniam in summa rerum,non adeptio tantum,sed etia im itatio ipsa laudada est. Quia nunquam fere aliquis eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire contenderit. Ille ergo vobis in sensu semper, & quasi in conspectu sit: ille iri animo atque in cogitatione versetur.Ille denique ipse vobis etiam hςc quae a me sunt scripta c5mendet: quia haec quae ego scripsi, ille me docuit : ac per hoc non tam meam haec quὶm illius esse credite. Quia riuus ex fonte constat:

α quicquid putatur esse discipuli, totum ad

honorem referri conuenit magistri. Te autem praeter omnia ac super omnia deus pater domini nostri Iesu Christi, aeque voce ac mente

200쪽

ag IO, CASSIANI Isupplici obsecro: ut haec quae ex largitate tui muneris scripsimus, tu dono tui amoris insinues. Et qui ut ipse nos dominus deus noster unigenitus tuus docuit,ita dilexisti hunc si dum, ut pro salute mundi unigenitum tuu mitteres:dones hoc plebi tuς,qua redemisti,ut 1 incarnatione unigeniti filii tui, de tuum donii,& aEctum illius sapiat: & hoc quod pro nobis unigenitus tuus dominus deus noster αnatus,& passus est, de resurrexit: ita omnes Mintelligant & ament,ut dignatio suς maiestatis profectus sit nbstri amoris : nec iti animis uniuer rum humilitas illius imminutionem habeat honoris, sed augmetum semper pariat charitatis: ac beneficia sacrae misericordiae ita omnes pie ac sapienter intelligamus , ut tanto

. plus debere nouerimus nos deo nostro,quan'

tb humilior propter nos factus est 1 se deus.

IOANNIS CASSIANI

de incarnatione Christi libri septimi & vltimi

G finis.

SEARCH

MENU NAVIGATION