장음표시 사용
161쪽
habuis cum plus mustd superfuerit quam
tis etiam fuerit esuritioni. Qua ratione hoc totum est, 'hi cum satietatem edentes caperet,
augmentis ineffabilibus cibus ipse denisceret,ut aquas ex se sumptas in optima vina mutaret Aut nunquid vaserum id qualitas, aut ministrorum egit industria nihil utique horti. Et quomodo facti ratio cogitatione cordis
non comprehenditur: cum facti tamen veritas conscientiae firmitate seruetur ξ Cceco super oculos in euangelio lutum positum est.& oculi abluto nati sunt.Nunquid aut aqua hanc naturam habuit, ut oculos pareretῖaut lutum,ut lucem crearet nihil utique horum,praesertim cum aqua coeco nihil conferat,iutum aute videlibus etiam obesse possit. Et quomodo res nocendi vim in se habens, officium remedii' ac salutis exhibuit: & quae obesse sanis solet quasi ministra tunc sanitatis fuit Dicis itaq; dei hanc tribuisse virtute, dei praestitisse mea dicinam:& omnia haec quae diximus,omnipotentiam penitus effecisse diuinam: qui potens
sit utique ex stlitis noua condere, & ex contrariis salubria constituere: & ea quae in impossibilitatibus atque inefficientiis star sint, in rerum possisibilitates effectusque mutare. Idem ergo de ortu ipsius domini, quod de rebus omnibus confitere. Crede deum natum Vt Voluit, quem non negas potuisse quod voluit': nisi forte virtutem quae ei ad alia omnia
adfuit, ad seipsum aestimas defuisse: & ipsi ad
162쪽
nitivitatem suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens uniuersa penetrauit. Tu mihi in natiuitate domini obiicis: nemo a . teriorem se parit:& in partu quo omnipotens deus natus est, dicis: homousios parienti de- . bet esse natiuitas: quasi vero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui impossibi .
litatem suam obiicias, quem terrena infirmi- . tate concludas . Communem omnium dicis
conditionem esse nascindi ,eandem legem esse generandi: non potuisse penitus in uniuersitate generis humani uni tantum homini cotingere, quod vetuerit deus omnibus prouenire.
Non intelligis de quo dicas, non vides de quo
loquaris : quia vetus utique omnium conditio,& cunctarum lex naturarum est,per quem
est & quicquid homo potest: quia ipse utrius. que rei penitus modum statuit, dc usque quo accederet facultas, & quod ulterius non pro grederetur infirmitas. Quam insane ergo tu ei impossibilitatem humana obiicis, cui polias bilitas ipsa debetur. Si persona domini terrenis infirmitatibus aestimes, & omnipotentiam dei humanis rationibus metiar1s: nihil utique quod secsidum corporeas ipsius passiones deo congruum videatur inuenies. Si enim verisimile videri potest, ut Maria anteriorem se deum parere non quiverit: quomodo verisimile erit qudd crucifixus ab hominib' deus fuerit ξ & tamen idem qui crucifixus est deus
ipse praedixit: Si adfiget homo deqm suu,quia
163쪽
vos adfigitis me Si ideo natus ex virgine do
minus non putabitur, quia anterior parienti fuerit qui nascebatur:quomodo deus sangui- nem habuisse crediturὶ& tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: Regite ecclesiam dei, quam acquisiuit sanguine suo. Postremo quomodo autor vitae priuatus vita existimabitur - Et tamen Petrus: Autorem, inquit, vitae interfecistis. Nemo in terris sit in cςlis esse po-4ο . 3. quomodo dominus ipse dicit:Filiti, hominis qui est inc lo Si denique ideo natum
ex virgine deum non putas, quia homousios parienti debet esse natiuitas: quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis 3 Ergo apud te nec coturnices subiid ventus intulit, nec manna decidit, nec Vinum ex aqua prodiit, nec multa milia ho- , minum exiguo cibo pasta sunt,nec post lutum caeco lumen apparuit. Qudd si haec omnia in eredibilia utique & contra rationem videntur, nisi a deo facta credantur: cur innatiuit . te eius denegas quod in operibus confiteris Aut nunquid praestare ortui suo aduentutque non potuit, quod humanis remediis atq; uti
litatibus non negauit s Longum est de hac re de prope fabulosum amplius dicere. Sed tamen ad confutandam ineptiam atq; insaniam tuam, qua ais quod homousios parieti natauiatas esse debeat: id est qudd dissimilia sibi quolibet parere non possint:etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus
164쪽
nasci multa conuincam. Non quὀd in tali recomparatio ulla aut fieri possit, aut esse de beat: sed ut non dubites in facro ortu existere id potuisse, quod etiam in terreni, his & caducis videas prouenire: Apes scut minima admodum, ita prudentissima ac solertissima animalia, ex diuersissimis aedi legibus atque exire naturis . Cum enim sint miri ingenii animantia , & non silum sensu ; sed etiam prii dentia abundent, excerptis qbibusdam her-.barum floribus procreatur. Q od maius exe-plum adhibendum, aut assumendum putas ex atomis animalia nascuntur. Qui opifex illic, qui fabricator est qui formator corporum,qui insipirator animaru Sonum deniq; ipsum quo inter se quasi loquutur quis dedit Concinni talem pedum, artem Oriu,elegantiamque pilamnarum quis finxit,atque coposuitῖ Ingenium,
iram,prouisionem,motu,placiditatem,c5co
diam,dissensionem, bella,pacem,ordination hdispositionem,ossicia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum humano gene
re communia,cuius doctrina, aut cuius munere,quo imbuente, aut quo instituente sumpse runtῖ Nunquid hoc a paterno semine indepta sunt aut in genitali utero, at l, in materna cardidicerunt Nec uterum utique norunt, nec semen sciunt: depasti tantummodo flores iii alvearia congeruntur: ex quibus inaestimabili Opificio apes exeunt. Nihil illic genitricsi vi scera prolibus co ferunt: neque apςs ex apibus
165쪽
arduntur: operariae sunt tantum,non procre trices: ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis & animantibus squis fabricator igitur rerum istarum sit credo intelligis. Nunc & ambige an potuerit natiuitati Lae dominus id tribuere,quod vides eum etiam facturis minimis praestitisse. Superfluuforte sit post haec talia addi aliquid:sed tamen
etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum. Locustis repente subtexi aera, impleri terras videmus. Prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. Inde enim, ut vides , exeunt unde nascuntur. Praescribe
his rebus omnibus, qu6d homousios parienti esse natiuitas sita debeat. Et tam inuenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda domini natiuitate furiosus. Et
quid post haecὶ Nunquid progredi nos debere
vltra vel tu ipse existimas Adhuc addimus tamen aliquid:ex ouis volucru,quas in Aegypto ibes vocant, basiliscos serpentes gisnt i dubitabile est. Quid cognatum & consentaneum aut atque serpenti Cur homousios parienti natiuitas sua non est s Et tamen haec omnia nec gignentes agsit, nec nascentes sciui: sed fiunt latentibus causis inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae
Et tu eius natiuitati terrenarum opinionum praescriptiunculas obiicis, qui ne earum quidem natiuitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascumr: Cu-
166쪽
ius arbitrium totum agit:cuius imperium totum efficit cui nihil contraire, nilui obsistere potuit: de ad totum quod possibilitate agendum erat,velle sussicit. Sed tempus tadem est ut reliquas etiam occultiores atque insidi sores blasphemias tuas, quia quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltem ne ignorantes capiant, detegamus. Posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: Quoniam diuinae naturae imago est homo: hac autem proiecit diabolus in corruptionem: doluit sicut pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, & eorruptam reparat imaginem,& sine semine formauit de virgine naturam,secundum illum qui sine semine nascitur Adam, & per hominem humanam natura suscitat: quoniam per hominem msrs,ideo & I.cor
per hominem resurrectio mortuorum. Veneficorum quorundam,ut aiunt,consuetudo est: ut in poculis quae conficiunt, venenis mella permisceant: ut dulcibus nocitura celentur:&dum quis mellis dulcedine capitur, veneni peste perimatur. Ita ergo & tu dicens: diuinae naturae imago est homo: hanc autem proiecit diabolus in corruptione:doluit sicut pro im gine sua deus ,' sicut pro statua sua imperator: ora quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam,& quasi melle circumlinis:vt haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant. Dei nomen obiicis,ut religionis nomine me
167쪽
tiaris: sanctae permittis,y peruersa persuadeas ct confitendo deum id emcias, ut eum ipsim neges quem confiteris. Quis enim non videt quo eas, quid moliaris)Dicis quippe:doluit Gcut pro imagine sua deus, sicut pro statua sua
imperator,& corruptam reparat imaginem,&sine semine sormauit de virgine naturam: s
cundum illum qui sine semine nascitur Adam, α per hominem humana natura susiritat:qu niam enim per homine moti,ideo & per hominem Iesurrectio mortuoru . Hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu praelocutionibus blandis fallac insidiator egisti. videri in praecedetibus nominans, ad homine in coseqtietibus peru nites: de eum ipsum solidarii hQminis columelia pdst afficeres, cui subdolae humilitatis officio honorem dei ante detulisses. Dicis ergo simagine dei, quam diabolus proiecerit in co ruptionem,pietas diuina rep rarit. Corrupta, enim inquis, reparat imagine. Iam hoc quam subdole quod ais, corruptam reparat imagine: scj licet 't persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparatur, quam in ea ipsa imagi 1ie fuerit cui reparatio prςstabatur.Ac per hoc bdem tantumodo vis esse dominu quod Ada: in jhil plus imaginis reparatorem, quam ipsam imaginem corruente . Deniq; quid agas,quid oliaris,sequentibus probas,dicens: Sine se mine formauit naturam secundum illum qui sin semine natatur Adam: & per hominem hyrnanam taxurgin suscitat. Similem in ona'
168쪽
inibus & parem Adae dominii Iesum suisse ase seris: illii utique sine semine, de huc sine semine: illum hominem solum,hunc hominem solitarium. Ac per hoc vides te diligenter cauis est ac prospexisse , ne. dominus Iesus Christus
aut maior in aliquo Adamo, aut sorte melior putaretur: cum ita eos sibi mensuris paribus comparaueris,ut derogaturum te quodamodo Adae aliquid crederes,si ei deii quippiam prae tulisses. Quoniam enim inquis,per hominem mors, de ideo & per homine resurrectio mo tuorum. Etiam apostolico testimonio peruersitatem tuam ac scelus probare niteris, & co-tagione impietatis tuae vas electionis infamas : videlicet ut quia a te autor salutis turano intelligitur, idcirco etiam apostolus deum negasse videatur. Et tamen si apostolicis testimoniis uti placebat,cur uno eius contentus cuncta siluisti λ & hoe non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus neque GaI.Lper hominem,sed per Iesum Christum . Aut tu I.cor.2.lud: Sapientiam loquimur' inter persectos .Et post alia: Qua nemo, inquit,princ um seculi huius cognouit. Si enim cognouissent, nunquam dominum maiestatis crucifixissent. Vel illud: Quoniam in ipso habitat omnis ple- colos 2. nitudo diuinitatis corporaliter. Et: Unus do- I.cor.8. minus Iesus Christus, per quem omnia .An in parte apostolu probans,in parte reprobans,in eo latum eum recipis,in quo pro dispesatione hominem Christum nominat: in eo repudias.
169쪽
in quo deumὶPaulus enim homine Iesum non negat:sed deum tamen eundem hominem c5fitetur:&ita humano generi per hominem resurrectionem venisse praedicat, ut in homine tamen ipso deum resurrexisse confirmet.Vide enim an eum qui resurrexerit,deum prWicet: qui eum qui crucifixus est,deum maiestatis esse testatur.Sed tame ne dominum Iesum quasi unum de plebe crederes, dedisti ei aliquid dignitatis,tribuens ei honorem ut sancto homini, no diuinitate ut vero homini ac vero deo.
id enim dicis3 Formauit deus dominicam
incarnationem: theoloci formam honoremus
Cum deo,sicut unam formam deitatis,sicut di- uinet voluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. Superius imagine dei Adam esse dixisti,hic Christum imaginem dicis: illum statuam,& hunc statuam. Sed grati et videlicet tibi pro honore dei agedet sunt,quod theoloci formam honorandam cum deo esse soncedis r in quo non tam honor est quam iniuria. Neque enim in hoc ipse tribuis domino Iesu Christo honorem diuinitatis: sed negas subtili quidem impietatis arte. Honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis: de hoc ipse quo videris eum fallaciter coniunxisse, disiungas. Nam cum utique eum non ut deum colendum,sed quasi cum deo honorandum esset blasiphemes: ideo ei tribuis diuinet vicinitatis
coniunctionem, ut deitatis auferas veritatem
Impiissime de callidissimς hostis dei,peragere
170쪽
vis scelus negantis,quasi sub nomine confitentis. Honoremus,inquis, sicut diuinae volunt iis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei .Profecit videlicet apud nos per be- .neficia sua honor creatoris,ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. Si ideo ab eo de alterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum statuam diceremus: digno videlicet obsequio, digno cultu respondere benignit ii ac pietati illi' nitimur, si maiestatem quam ille propter nos humiliare n5 renuit, nos etiaauferre conemur. Sed excusas videlicet illata domino contumeliam subditi honoris officio, dicens,tanquam imaginem latet is dei. In hoc qudd imaginem dicis,humanς eum comparas conditioni. In hoc qudd latentes dei, certissimae derogas trinitati. Deus enim, inquit David, manifeste veniet, deus noster & non sile bit. Et venit utique,& non siluit, qui priusquaipse quippiam post ortum suum aiceret,adu tum suum & terrenis pariter, de diuinis testi- 'bus declarauit: dum stella indicat, dum magi adorant,dum angeli adnuntiant. χvd quaeris amplius Z adhuc vox illius silebat in terris , &honor illius iam clamabat sn caelo. Latuisse e go in caelo,ac latere tu deum dicisὶ at non hoc prophetae, non patriarchae,no denique lex uniuersa praedixit. Non dicebant enim latitatu-'rum,qui venturum omnibus praedicabant. Erras instelix caecitas,causas blasphemandi quς- rens,& non inueniens. Tu eum lituisse etiam
