Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

superuenisse, sed etiam virtus altissimi obum brasse virginem legitur: ut quia sapientia ipsa plenitudo diuinitatis est, sapientiae sibi domum aedificanti omnem diuinitatis plenitudinem nemo ambigeret affuisse. Sed inscelix blasphemandi amentia, dum separare Christum a filio dei nititur, non videt seipsam i se diuinitatis penitus separare naturam. Nisi forte credit qudd ideo aedificata ei a spiritu sancto domus sit,quia idoneus ac potens aedificare sibi domum ipse non fuerit. Sed hoc quam

insanum est, tam ridiculum: ut qui nutu omne caelestium ac terrestrium uniuersitatem creas.

se creditur, aedificare sibi corpus non potuisse credatur*Praesertim clim virtus sancti spiritus,virtus eius sit: dc ita unita sibi atque insepar-bilis diuinitas sit trinitatis atque maiestas, ut nihil omnino in una deitatis persona

possit intelligi, quod a plenitudine diuinitatis

valeat separari. Ergo hoc posito & intellecto quod iuxta fidem scripturae sacrae spiritu sancto superueniente, & virtute altissimi obum brante, sapientia sibi domum aedificauerit: reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. lNeque enim dubium est, qudd ipse per se uniuersa secerit, in cuius nomine ac fide etia Cre dentium fides nulla non potuit. Neque enim ille auxilio alterius eguiste credendus est, Cum

ne illi quidem eguerint, qui in virtute ipsius crediderunt. Atque ideo & illud quod ais, quia a spiritu iustificatus sit, & qudd metuendum

182쪽

eum daemonibus spiritus fecerat, & qudd caro eius a spiritu facta sit templum: & qudd a spiritu eleuatus sit in caelum: sacrilega & furiosi sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse fecit,unitas & cooperatio spiritus defuisse credenda sit:utpote csi nunquam deitas a se desit, ct in operibus saluatoris semper virtus fuerit trinitatis : sed quia tu in domino Iesu Christo quasi inopi & imbecillo opitulatum vis spiritum sanctum, qui ea illi utique tribuerit quae praestare sibi ipsi non quiverit. Disce itaque exberis testimoniis deum credere, & falsitatem

veritati non admiscere: quia res non recipit, α

ratio perhorrescit, ut diuinis testimoniis daemoniaci spiritus intelligentia misceatur. Iam primum enim hoc quod ais, quia iustitia repleuerit quod creatum est: & hoc apostolico vis testimonio comprobare,qudd dicat: Apparuit in carne, iustificatus est in spiritu: utruque insano sensu & furioso spiritu loqueris. Dia αhoc quὀd a spiritu vis eum repletum esse iustitia, ideo ponis, ut ostendas eius vacuitatem, cui praestitam esse asseras iustitiae adimpletionem.Et hoc qudd super hac re apostolico testimonio uteris, diuini testimonii ordine rationemq; furaris. Non enim ita ab apostolo positum est ut tu id truncatu vitiatumq; posuisti. Quid enim apostolus aitὶ Et manifeste magnu iest pietatis sacramentu, quod manifestatu est in carne, iustificatum est in spiritu. Vides ergo

quὀd mysterium pietatis, vel sacramenta iusti

183쪽

DE INCAR. DO. LIB. VII. r i

beas: Sanet te,inquit,dominus Iesus Christus,amichirge & sterile tibi. Paulus quoque: Praecipio, inquit,tibi,per spiritum pythonem, in nomi ne Iesu Christi exire ab ea:& exiit ab ea dimonium. Sed quam longe haec imbecillitas a d imino nostro fuerit,hinc intellige: qudd ego ne illos quidem imbecillos filisse dico, quos ille

per nomen suum potentes fecerit. Siquidem nulli unquam apostolorum post domini resurrectionem vel daemonem,uel ullam infirmitate obstitisse agnouimus. Quomodo ergo metuendum eum spiri tus reddidit, qui alios fecit esse metuendos λ aut in seipso infirmus fuit , cuius fides etiam per alios super uniuersa regnauit Postremo qui potestatem a deo ac ceperunt, nunquam potestatem ipsam ad eum quo acceperant retulerunt: quia nec potestas ipsa vim ullam unquam habere potuit, nisi pernome ipsius qui dedit. Ideoque de apostoli,&omnes ministri dei nihil in suo unquam,sed in Christi nomine atque inuocatione fecerunt: quia potestas ipsa inde accipiebat virtutem, unde habebat exordium:& dari per ministros nequaqua poterat,nisi ab autore venisset. Tu

ergo qui idem vis dominum fuisse quod unum 'ex seruis suis: quia sicut apostoli nihil utiq; ha 'buerant, nisi a domino suo accepissent: ita tu nihil vis dominum ipsum habuisse , nisi quod a spiritu acceperit. Ac per hoc & ipsum quod habuit, non ut dominum vis habuisse, sed vis eruum acccepisse. Dic mihi ergo, quomodo

184쪽

ille potestate ipsa vi sua, non ut accepta utebaΜ t. ' . tur quid enim de eo legimus Surge,inquit paralytico,tolle grabatum tutim, & vade in do, mum tuam .Et iterum supplicanti pro filio patri:Vade, inquit,filius tuus vivit. Et illud ubi et unicus matris ad sepulchru deferebatur:Adu- lescens,inquit,tibi dico,surge.Nunquid ergo, ut mos erat eorum qui potestatem a deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum inuocatione diuini nominis postulabat3 Cur no sicut apostoli, in nomine ipsius, ita ipse quoq; in nomine spiritus operabatur Denique quid de ipso evagelium protestature Mat. 7, Erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens,non sicut scribae de pharisaei. Aut supe , bum de arrogantem sorsitan vis fuisse: qui pq - testatem quam a deo, ut ais,accepisset,suar p ' tentiae deputaret. Sed quid facimus 3 quddpotestas nunquam est obsecuta famulis , nisi per nomen autoris: nec habere efficietiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputauit. Sed quidia diu euidentibus quidem,sed tamen minoribus argumentis contra furentem blasphemiam agimus Audiamus ipsum ad discipulos lo

at lo quentem deum : Infirmos curate,mortuos suscitate, leprosos mundate, laemones eiicite. Et iterum: In nomine,inquit, meo daemonia eiicietis. Nunquid ad potestatem extendendam alterius nomine eguit, qui ipsum nomen su umpotestatem esse fecit Sed quid adhuc ad-

14 disur r Ecce, inquit, de si vobis potest xem

185쪽

DE INCAR. DO. LIB. VII. iss

calcandi super serpentes & scorpiones, & super omnem virtutem inimici. Ipse certe mitem,Vt vere erat,& humilem corde se est e dicit. Et quomodo pro summa utique potestate in nomine suo operari alios praecipit,si ipse in nomine operabatur alienoὸ Aut aliis dabat quasi suum,quod ipse, v t tu ais,non habuerat, nisi accepisset alienum 3 Dic mihi autem qui sanctorum potestatem a deo accipientes,sic operati sunt Aut nunquid non insanus Petrus creditus fuerat,aut furiosus Ioannes,aut ames Paulus, si quibuscunque aut aegris dixisset, in nomine nostro surgite:aut claudis, in nomine

nostro ambulate: aut mortuis, in nomine nostro vivite: aut illud ad aliquos, damus vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones , & super omnem potestatem inimicis Intellige ergo ex hoc ipso insaniam tuam:quia sicut haec verba insana sunt, si sint humanae praesumptionis:ita tu insanissimus,qui diuinae hqc non intelligis potestatis .Ex duobus enim alterum confitearis necesse est: aut posse hominem diuinam potestatem & habere & dare: aut certe si nullus omnino hominum id potest,deum fuisse qui potuit. Nemo enim diuinam virtutem potest tribuere in munificen- tia, nisi qui habuerit in natura. Sequitur autem in blasphemia tua, qudd caro eius templum aspiritu facta sit,ideo quia Ioanes dixerit: Vidi enim spiritum descendetem de cinio, re mancntem super eum. Quia furiosam ase

186쪽

sertionem tuam etiam diuinis testimoniis c5-

firmare conaris:quam ob causam videamus an

hoc quod tu ais, testimonium sacrum dixerit. Vidi enim,inquit, spiritum descendentem sicut columbam, de manentem super eum. Diasterne hic si potes, quis potior, quis maior sit, quis honoratior is qui descendebat , an is ad quem descendebatur is qui deserebat honorem , an is cui deferebatur honor Vbi hie intestimonio sonat, qudd carnem eius templum spiritus fecerit aut in quo honorem dei minuit , si ad demonstrandum humano gener; deum deus ipse descendit Cum utique non minor intelligi debeat cuius indicata sit dignitas , quam is qui index fuerit dignitatis. Sed absit ullam credere aut fieri in diuinitate

distantiam:quia eadem una deitas,& aequalis potestas opinionem penitus impiae inaequalitatis excludit. Et ideo in hoc negocio,cum de

patris persena & filii de spiritus sancti sit, de eum filius dei si ad quem flescenditur,spiritus qui descendit, pater qui testimonium dicit: nullus plus habuit honoris, nullus quicquam accepit iniuriae:sed qualiter ad plenitudinem

deitatis totum redundat : quia quaevis in trinitate persona honorem in se totius continet trinitatis. Et ideo dici hinc amplius non necessesst, nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem. Quia spinae utique ac tribuli ex radicibus emergen

tes, qualitate sui stirpem suam produnt, ex eo

187쪽

DE INCAR. DO. LIB. VII.

ipso quod sunt, indicant unde nascantur. Ita ergo & tu Pelagian hqreseos spinosam sabuli fidem ostendis in germine,quod pater tuus hari buisse traditur in radice. Leporius ille enim, ut Leporius discipulus suus dixit,dominu nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum: tu in baptismo teplum dicis factum esse per spiritum.Non quidem ad plenum eadeverba sunt,sed ad plenum una peruersitas. Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis,l eleuationem domino in cςlum spiritus condonarit: ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam imbecillu ac tam egenu dominu Iesum Christu fuisse credis, qudd nisi eum spiritus elevasset in cςlum, adhuc hodie fortatan futurum aestimares in terra. Ad probationem autem dicti etiam testimonixi sacru adhibens: at inquis enim: Dans madata apostolis equos elegit,per spiritum sanctum eleuatus est.

Quid te appellemῖquid te existimem)quiso rupendo diuinas literas, id agis ne testimonia

sacra habeant vim testimoniorum. Nouu audaciae genus, quod id efficere argumentis ne- quitiae suae nititur, ut falsitate veritas cofirmare videatur. Non enim ita in apostolicis actib'

dictum est, ut tu ais. Rid enim scriptura icitὶ Quae coepit Iesus stare & docere usque in ' 'diem qua praecipiens apostolis,per spiritu sanctum quos elegit, assumptus est. Quod utique

hyperbaton est,& ita intelligendum:quae coepit Iesus facere & docere usquς iii diem qua

188쪽

assumptus est, praecipiens apostolis quos et git per spiritum sanctum: ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipse in hac

parte non debeat: quia sufficere utique ad plenum veritati debeat integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse correptio. Sed tamen tu qui putas dominum nostrum Iesum Christum non potuisse cςlum ascendere,nisi eleuatus esset a spiritu: dic mihi quomodo ipse ait:. Nemo ascendit in cetium, nisi qui de cςlo descendit filius hominis,qui est in cςlo Agnosce ergo quὶm ridicule& stulte putas non potuis. se eum cςlum ascendere, qui cum descendisset in terras, nunquam abfuisse dicatur e cclo: Sean possibile ei fuerit linquenti inferos cςlum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris sito,semper in cςlestibus permanere.Quid autem illud quod ipse ait rascendo ad patrem meum 3 nunquid in ascensione hac intercessuram opem indiguit alterius: qui in hoc ipsis quo ascensurum se esse dixit, virtutem propriet potestatis ostenditsDauid quoque de ipsa domini ascensione: Ascendit, inquit, deus in

iubilo,dominus in voce tubar. Euidenter maiestatem ascendentis per potestatem ascensionis explicuit. Sed videamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias tuas adiectione concludas. Qui tatam,inquis,gloria Christo donauit. Gloriam nominas, ut contumeliam facias. Nam in eo qu8d donatum dominum gloria asseris, dum aceepisse dicis, india

189쪽

DE INCAR. DO. LIB. VII. 473

guisse blasphemas. Hoc enim ait impius sensus suus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. O inscelicem impietatem tuam, & ubi illud est quod de astendente in e lum domino Iesu Christo ipsa olim diuinitas praenuntiauit Attollite,inquiens, portas vestras , & introibit rex gloriae. Cumque ipse sibi, ut solet sermo diuinus, quasi sici inquirentis nomine respondisset, quis est iste rex gloriarῖ statim subdidit: dominus fortis de potens, dominus potens in praelio: sub praelii

utique gesti nomine, victoriam domini triu- phantis ostendens. Deinde cum ad complendam rei expositionem, textum supradicti sermonis iterasset, hac maiestatem domini c tu introeuntis conclusione monstrauit, dicens: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Scilicet ne susceptio corporis honore summae imminueret diuinitatis, eundem hic dominum virtutum,& regem cςlestis gloriae esse docuit,

quem superius victorem inferni praelii praedicauit. Nunc & donatam domino gloriam esse dicito: cum de prophetia eum regem gloriae esse dixerit, & ipse de se ita testificatus sit: Cu venerit filius hominis in gloria sita. Repugnas potes, dc contradicito: ut cum ille se habere testetur gloriam suam , tu accepisse eum dicas alienam. Quamuis nos ita dicamus eum gloriam habere propriam, ut no negemus tamen hanc ipsam gloriae proprietatem ei cum spiritu ac patre esse communem. inia quicquid

190쪽

deus possidet,deitatis est:& regnum glorit ita est filio dei proprium, qudd noti est tamen a

totius deitatis proprietate diuisum. Sed tempus tandem est finem libro,imd uniuerse opori imponere, si paucorum tame sanctorum vi- rorum atque illustrium sacerdotum dicta sub adidero: vi id quod autoritate testimonioruni sacrorum iam adprobauimus, etiam fide prae-Hilrri' sentis temporis roboremus. Hilarius vir vir

tutum omnium atque ornamentorum,& sicut

vita,ita eloquetia insignis:qui de magister ecclesiarum de sacerdos,non per sua tantum me, rita,sed etiam per profectus creuit aliorum: &inter procellas persecutionum ita immobilis

perstitit,ut per inuictae fidei sortitudinem etiacon Gris coeperit dignitatem: in libro fidei

primo, deum veru ex deo vero dominum Iesum Christum,& ante secula natum, de postea hominem genitum esse testatur. Item in secu-do libro: Vnus unigenitus deus in corpusculi humani formam sanctς virginis utero insertus adcrescit: qui omnia continet, de intra quem cuncta sunt,humani partus lege profertur. Ite in eodem libro: Angelus testis est, deus nobi-x scum est, ille qui nascitur. Item in libro decimo: Nati quoque in hominem ex partu virgis

nis dei sacramentum docuimus. Item in eo- de:Nanque cum in hominem natus deus sit, non idcirco natus est, ne deus non maneret. Item eiusdem in prooemio expositioiiis euangelii secundum Matthaeum: Erat nanque pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION